<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:16.24-16.43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:16.24-16.43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="16" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><p>De significatione sacrificii, quod Abraham offerre <lb/>
            praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat <lb/>
            doceretur. 
</p><p rend="script">In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad <lb n="20"/>
            illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, <lb/>
            ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Ubi cum <lb/>
            interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius <lb/>
            erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et <lb/>
            capram trimam et arietem trimum et turturem et <lb n="25"/>
            columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit <lb/>
            illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri;

<note type="footnote"> 10 Gen. 15, 6 21 ib. 7 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quantum p 3 uident <hi rend="italic">V</hi> occultas] <hi rend="italic">\'hie desinit lacuna in</hi> a\' <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 4 in alia quae <hi rend="italic">e</hi> 7 et conacr. <hi rend="italic">om. V</hi> 9 hi/c, n <hi rend="italic">eras., b</hi> <lb/>
            opponitur <hi rend="italic">Ybzg;</hi> apponitur <hi rend="italic">b1, fortasse recte;</hi> ponitur <hi rend="italic">rell</hi>. v <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            13 ammitti <hi rend="italic">V g</hi> 18 crederet <hi rend="italic">p</hi> 21 te eduii v te <hi rend="italic">om. g</hi> 22 darem <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            24 iauencolam p iuuencam. <hi rend="italic">superscripto</hi> trimam, <hi rend="italic">b;</hi> iuuencam primam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 arietum e 26 ille <hi rend="italic">a b</hi> haec ille <hi rend="italic">e</hi> 27 ea] illa <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            aues autem non diuisit. Et descenderunt, sicut scriptum <lb/>
            est, aues supra corpora quae diuisa erant, et <lb/>
            consedit illis Abram. Circa solis autem occasum <lb/>
            pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus <lb/>
            magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo<lb n="5"/>
            scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non <lb/>
            propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent <lb/>
            eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint. <lb/>
            iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili <lb/>
            multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace<lb n="10"/>
            nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione <lb/>
            conuertent se hoc. Nondum enim inpleta sunt peccata <lb/>
            Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam <lb/>
            sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax <lb/>
            fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt<lb n="15"/>
            per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus <lb/>
            Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo <lb/>
            dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen <lb/>
            magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et <lb/>
            Cedmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim <lb n="20"/>
            et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos <lb/>
            et Iebusaeos. 
</p><p>Haec omnia in uisu facta diuinitus adque dicta sunt, de <lb/>
            quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem <lb/>
            operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus.

<note type="footnote"> 5 magnus tenebr. <hi rend="italic">V</hi> 6 scias <hi rend="italic">p</hi> 9 hoc <hi rend="italic">Vg pa Domb.;</hi> hinc <hi rend="italic">p;</hi> huc <lb/>
            is <lb/>
            <hi rend="italic">abev</hi> ali cum, al <hi rend="italic">m. 2 in ras., b</hi> superlectili <hi rend="italic">V;</hi> subpellece <lb/>
            <lb/>
            tili <hi rend="italic">b;</hi> suppellectile <hi rend="italic">a</hi> 10 patre <hi rend="italic">V</hi> 11 nntritus <hi rend="italic">om. e1</hi> senectute <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 hoc <hi rend="italic">Vp a;</hi> huc <hi rend="italic">a b e2 9 p;</hi> hic el <hi rend="italic">completa p</hi> 13 ad hoc <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            14 erat] iret <hi rend="italic">a</hi> facta est flamma v 16 et in e 17 neue <hi rend="italic">ont. f</hi> <lb/>
            abraham <hi rend="italic">V abppa;</hi> abram <hi rend="italic">egv</hi> 19 flumen euphraten <hi rend="italic">Vblef;</hi> flumen <lb/>
            <hi rend="italic">om. a b2 9 P t7 zeneceos b</hi> 20 celmoneos <hi rend="italic">V abega f; celimoneos p;</hi> <lb/>
            celmeos p cettheos <hi rend="italic">Vg;</hi> cetheos <hi rend="italic">a e p;</hi> coetheos <hi rend="italic">b;</hi> Chetaeos v <lb/>
            Pheresaeos <hi rend="italic">v</hi> rafahim <hi rend="italic">e</hi> 21 gergesseos <hi rend="italic">Vgp</hi> 22 et iebuaeos <hi rend="italic">in<lb/>
             marg. b</hi> 25 demus <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="167"/>
            Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum <lb/>
            illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: <lb/>
            Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres <lb/>
            eius ero? (terrae quippe illius promissa erat hereditas) — <lb/>
             non enim ait: \'Unde sciam?\' quasi adhuc non crederet; sed <lb n="5"/>
            ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, <lb/>
            aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; <lb/>
            sicut non est uirginis Mariae diffidentia quod ait: Quo modo <lb/>
            fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod enim <lb/>
            futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et <lb n="10"/>
            hoc cum quaesisset, audiuit —: denique et hic similitudo <lb/>
            data est de animalibus, iuuenca et capra et ariete et duabus <lb/>
            uolucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum <lb/>
            sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Siue ergo per <lb/>
            <sic>iunencam</sic> significata sit plebs posita sub iugo legis, per <lb n="15"/>
            capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem <lb/>
            plebs etiam regnatura ( quae animalia propterea trima dicuntur. <lb/>
            quia, cum sint insignes articuli temporum ab Adam usque <lb/>
            ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad Dauid, <lb/>
             qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini <lb n="20"/>
            est uoluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex <lb/>
            Abraham usque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens <lb/>
            ille populus adoleuit), siue aliquid aliud conuenientius ista <lb/>
            significent: nullo modo tamen dubitauerim spiritales in ea <lb/>
            praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum <lb n="25"/>
            est: Aues autem non diuisit, quoniam carnales inter se <lb/>
            diuiduntur, spiritales autem nullo modo, siue a negotiosis

<note type="footnote">8 Luc. 1, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 est et <hi rend="italic">e</hi> deputatum <hi rend="italic">V e2gpp lJomb.;</hi> deput. est <hi rend="italic">b a;</hi> deput. <lb/>
            esae <hi rend="italic">a et v</hi> 3 quis <hi rend="italic">g</hi> 4 ero eius <hi rend="italic">a;</hi> ero <hi rend="italic">om</hi>. p1 promissa <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            5 enim <hi rend="italic">om. e</hi> 6 ut ei] uti <hi rend="italic">V</hi> 10 esset <hi rend="italic">Vabppa Domb.;</hi> esse <hi rend="italic">egfv</hi> <lb/>
            11 <hi rend="italic">quae uulgo post</hi> audiuit <hi rend="italic">legebantur:</hi> Spiritus sanctus superueniet in <lb/>
            te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi <hi rend="italic">(Luc</hi>. 1, 34. 35), <hi rend="italic">om. mss</hi>. 12 et <lb/>
            X <lb/>
            ante capra <hi rend="italic">om. v</hi> 16 peccatri <hi rend="italic">V</hi> 18 sunt e1 20 est Domini v <lb/>
            24 tamen modo v spirituales v spiritalesiuca <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            conuersationibus hominum se remoueant, sicut turtur, siue <lb/>
            inter illas degant, sicut columba; utraque tamen auis est <lb/>
            simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo. <lb/>
            cui terra illa danda erat, futuros indiuiduos filios promissionis <lb/>
            et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aues autem<lb n="5"/>
            descendentes supra corpora, quae diuisa erant, non boni <lb/>
            aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam <lb/>
            suum de carnalium diuisione quaerentes. Quod autem illis <lb/>
            consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium diuisiones <lb/>
            ueros usque in finem perseueraturos fideles. Et circa<lb n="10"/>
            solis occasum quod pauor inruit in Abraham et timor tenebrosus <lb/>
            magnus significat circa huius saeculi finem magnam <lb/>
            perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua <lb/>
            Dominus dicit in euangelio: Erit enim tunc tribulatio <lb/>
            magna, qualis non fuit ab initio. <lb n="15"/>
            
</p><p>Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia <lb/>
            peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et <lb/>
            in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis <lb/>
            annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, <lb/>
            apertissime prophetatum est; non quod in eadem<lb n="20"/>
            seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille <lb/>
            populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis <lb/>
            praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum <lb/>
            est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae <lb/>
            in Charra quinque et ducenti anni, non quia ibi omnes <lb n="25"/>
            acti sunt, sed quia ibi conpleti sunt: ita et hic propterea <lb/>
            interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent <lb/>
            eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in <lb/>
            eadem adflictione conpletus est, non quia ibi uniuersus peractus <lb/>
            est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri

<note type="footnote"> 14 Mt. 24, 21 24 Gen. 11, 32 </note>

<note type="footnote"> 5 mansuros e 6 super v 7 indicat <hi rend="italic">e</hi> 10 uero <hi rend="italic">V;</hi> uiroa <hi rend="italic">g</hi> 14 di- <lb/>
            <hi rend="italic">xit v 17 non V 18 et 27 redient e et adflig. eos om. e</hi> <lb/>
            23 hoc-scriptum est <hi rend="italic">om. el</hi> 25 omnes ibi <hi rend="italic">e</hi> 26 sint m. <hi rend="italic">1 in ras. e</hi> <lb/>
            omnes compl. <hi rend="italic">V</hi> 29 ijviiperi afflict. <hi rend="italic">e</hi> 30 est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="169"/>
            plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc <lb/>
            tempore conputentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue <lb/>
            ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista <lb/>
            praedicuntur. Conputantur enim, sicut superius iam diximus, <lb/>
            ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum <lb n="5"/>
            facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto <lb/>
            quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: <lb/>
            Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a <lb/>
            Deo post quadringentos triginta annos facta lex non <lb/>
            infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti <lb n="10"/>
            quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari, <lb/>
            quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot <lb/>
            iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata <lb/>
            et dicta sunt Abrahae, uel quando Isaac natus est <lb/>
            centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque <lb n="15"/>
            annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti <lb/>
            et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit <lb/>
            nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis <lb/>
            Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere. 
</p><p>Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad <lb n="20"/>
            occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda <lb/>
            et lampades ignis, quae pertransierunt per media <lb/>
            diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos <lb/>
            esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis <lb/>
             antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, <lb n="25"/>
            significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, <lb/>
            id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum. id

<note type="footnote"> 8 Gal. 3, 17 20 Gen. 15, 17 </note>

<note type="footnote"> 9 quae post 6Jr triginta <hi rend="italic">VI t U? Domb.;</hi> et trig. <hi rend="italic">V2 <foreign xml:lang="grc">α</foreign>bpv</hi> facta <lb/>
            <hi rend="italic">Vaegp Domb.;</hi> facta est <hi rend="italic">bav</hi> 10 infinnata ad <hi rend="italic">ep</hi> 11 anni <hi rend="italic">Ybpv;<lb/>
             om. aegpa</hi> potyerant e 12 amplius, <hi rend="italic">superscripto</hi> magis, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            15 patre 61 uig. quinque <hi rend="italic">F1 abppav;</hi> uig. et quinque <hi rend="italic">V2 e U Domb</hi>. <lb/>
            16 et quadringenti <hi rend="italic">e</hi> 23 significant <hi rend="italic">g</hi> ad iudic. <hi rend="italic">e</hi> 25 antę xpo V <lb/>
            27 propinq. iam fine saeculi <hi rend="italic">m. 1 in ras. g;</hi> propinq........ id <lb/>
            est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii <lb/>
            dirimens carnales per ignem saluandos et igne damnandos. <lb/>
            Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan <lb/>
            proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine <lb/>
            Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a <lb n="5"/>
            flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod <lb/>
            diuidit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est ciuitas Rhinocorura. <lb/>
            </p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><p>De Agar ancilla <sic>Sanae</sic>, quam eadem Sarra Abrahae<lb n="10"/>
            uoluit esse concubinam. 
</p><p rend="script">Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius <lb/>
            de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro <lb/>
            superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, <lb/>
            nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae. <lb n="15"/>
            Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam <lb/>
            libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae <lb/>
            suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae <lb/>
            uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret suum, <lb/>
            et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet<lb n="20"/>
            potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad <lb/>
            pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est <lb/>
            hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore <lb/>
            causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis <lb/>
            accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus <lb n="25"/>
            exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret <lb/>
            et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret,

<note type="footnote"> 14 C. 3 20 1. Cor. 7, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 significatus <hi rend="italic">V</hi> 2 igne <hi rend="italic">V a b;</hi> in igne <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 5 aegypti <lb/>
            usque ad flumen <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 7 inter] in terra <hi rend="italic">g</hi> 10 abr. esse noluit <hi rend="italic">fg;</hi> <lb/>
            uoluit abrahe esae <hi rend="italic">p</hi> 13 eagar <hi rend="italic">gx</hi> 16 ad <hi rend="italic">om. e1</hi> 18 sterelit. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            22 rapiendum V1 23 cupido hic <hi rend="italic">e</hi> 25 culpa luxorie <hi rend="italic">b</hi> 26 dominae <lb/>
            <hi rend="italic">V ab* ep p a f\\;</hi> domina <hi rend="italic">hI gf)</hi> stereli <hi rend="italic">g</hi> 27 suspicatione <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, <lb/>
            sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugii. <lb/>
            pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem <lb/>
            illius inpleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, <lb/>
             seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in <lb n="5"/>
            manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit.s o <lb/>
            uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla <lb/>
            obtemperanter, nulla intemperanter! 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><p>De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de <lb n="10"/>
            sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium <lb/>
            statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis <lb/>
            obsignat. 
</p><p rend="script">Post haec natus est Ismael ex Agar, in. quo putare posset <lb/>
            inpletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum <lb n="15"/>
            suum adoptare uoluisset. Deo dicente: Non erit heres <lb/>
            tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. <lb/>
            Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret inpletum, <lb/>
            iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit <lb/>
            ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place <lb n="20"/>
            in conspectu meo et esto sine querella, et ponam <lb/>
            testamentum meum inter me et inter te et inplebo <lb/>
            te ualde. Et procidit Abraham in faciem suam. Et <lb/>
            locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce

<note type="footnote"> 5 Gen. 16, 6 16 ib. 15, 4 19 ib. 17, 1-21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 demonstrabit V1 <hi rend="italic">se om. V</hi> 2 cO iugi§ V; coniugii g; coniugi <lb/>
            ▼ <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 4 petiisae <hi rend="italic">v</hi> 7 tatentem <hi rend="italic">V</hi> 10 Dei <hi rend="italic">om. p q</hi> <lb/>
            11 stereli <hi rend="italic">f g</hi> spopondit patrem eum <hi rend="italic">p</hi> 12 promissit <hi rend="italic">fg</hi> fides <lb/>
            9. c. obsignatur <hi rend="italic">p q</hi> 14 est natus <hi rend="italic">v</hi> ismahel <hi rend="italic">V g;</hi> hismael <hi rend="italic">p;</hi> hismahel <lb/>
            b 15 ei <hi rend="italic">om. Vj</hi> dl <hi rend="italic">p</hi> 16 dicente Deo <hi rend="italic">v</hi> 17 hie-tuos <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            18 promissum <hi rend="italic">est p</hi> ne <hi rend="italic">om. V e</hi> 20 ei <hi rend="italic">om</hi>. P1; illi <hi rend="italic">a b</hi> deus a <lb/>
            21 querella <hi rend="italic">V bl gj</hi> querela <hi rend="italic">a b2 p v</hi> 22 <hi rend="italic">alterum</hi> inter <hi rend="italic">om. a</hi> 23 abraham <lb/>
            <hi rend="italic">V e g;</hi> abram <hi rend="italic">v Domb</hi>. in suam faciem abraham <hi rend="italic">a</hi> 24 Et ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> ego <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis <lb/>
            gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum <lb/>
            Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem <lb/>
            multarum gentium posui te; et augeam te ualde <lb/>
            ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt:<lb n="5"/>
            et statuam testamentum meum inter me et [inter] <lb/>
            te et inter semen tuum post te in generationes <lb/>
            eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus <lb/>
            et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo <lb/>
            post te terram, in qua incola es, omnem terram<lb n="10"/>
            Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis <lb/>
            Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum <lb/>
            meum conseruabis, tu et semen tuum post <lb/>
            te in progenies suas. Et hoc est testamentum, <lb/>
            quod conseruabis inter me et uos et inter semen<lb n="15"/>
            tuum post te in generationes suas: Circumcidetur <lb/>
            uestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem <lb/>
            praeputii uestri, et erit in signo testamenti <lb/>
            inter me et uos. <sic>Etpueroctodierumcircumcidetur</sic>, <lb/>
            uestrum omne masculinum in progenies uestras. <lb n="20"/>
            <sic>Yernaculus</sic> et emticius ab omni filio alieno, qui <lb/>
            non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur <lb/>
            uernaculus domus tuae et emticius. Et <lb/>
            erit testamentum meum in carne uestra in testamento <lb/>
            aeterno. Et qui non fuerit circumcisus <lb n="25"/>
            masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii <lb/>
            sui octauo die, interibit anima illa de genere <lb/>
            eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 multarum a</hi> 2 adhuc] <hi rend="italic">abhinc a</hi> 4 etJ utp <hi rend="italic">augeam mss.; augebo r</hi> <lb/>
            ualde ualde <hi rend="italic">V Domb.;</hi> ualde <hi rend="italic">rell. v (cf. p. 176, 26)</hi> 6 inter te et me <hi rend="italic">Y p</hi> <lb/>
            9 et sem. t. post te <hi rend="italic">om. p</hi> post te om. <hi rend="italic">a</hi> 11 illi <hi rend="italic">bl p</hi> p a 12 tu <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 14 generationes <hi rend="italic">v</hi> testam. meum a 17 omnetp uestrum <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            omne uestrum <hi rend="italic">v</hi> circumcidimini <hi rend="italic">Vp</hi> 18 in <hi rend="italic">om. el</hi> signo <hi rend="italic">codd. <lb/>
             praeter b;</hi> signum <hi rend="italic">b v</hi> 21 alieno <hi rend="italic">codd;</hi> alienigena <hi rend="italic">v</hi> 24 meum <hi rend="italic">onl. e</hi> <lb/>
            in testamentum aeternum v 27 octauo (octabo <hi rend="italic">V) Vepav;</hi> octaua <lb/>
            <hi rend="italic">gaf Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur <lb/>
            nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam <lb/>
            autem illam et dabo tibi ex ea filium, et <lb/>
            benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium <lb/>
            ex eo erunt. Et procidit Abraham super <lb n="5"/>
            faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: <lb/>
            Si mihi centum annos habenti nascetur [filius], <lb/>
            et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit <lb/>
            autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in <lb/>
            conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, <lb n="10"/>
            ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis <lb/>
            nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum <lb/>
            ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus <lb/>
            et semini eius post illum. De Ismael autem ecce <lb/>
             exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum <lb n="15"/>
            et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, <lb/>
            et dabo illum in magnam gentem. Testamentum <lb/>
            autem meum statuam ad Isaac, quem pariet <lb/>
            tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem. 
</p><p rend="script">Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, <lb n="20"/>
            id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, <lb/>
            quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim <lb/>
            et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen <lb/>
            euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius <lb/>
             intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed <lb n="25"/>
            per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est <lb/>
            circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod <lb/>
            omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et <lb/>
            emticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere <lb/>
             testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam

<note rend="script" type="footnote">1 salai <hi rend="italic">bis ut edite. uett. p</hi> 3 autem <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 7 filius <hi rend="italic">om. V p pIX l</hi> <lb/>
            8 si <hi rend="italic">om. p1</hi> annorum om. et 15 illum] eam <hi rend="italic">b</hi> eum <hi rend="italic">&amp;88.;</hi> illum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            U <lb/>
            16 generauit <hi rend="italic">g</hi> 17 gentem magnam <hi rend="italic">v</hi> 22 anQ <hi rend="italic">V</hi> 26 futuram <hi rend="italic">F*</hi> <lb/>
            nunc <hi rend="italic">om. p1</hi> impetrata <hi rend="italic">Y</hi> 27 quo <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="174"/>
            exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum <lb/>
            octauus dies, qui hebdomade conpleta. hoc est post sabbatum, <lb/>
            resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant <lb/>
            nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid <lb/>
            est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? <lb n="5"/>
            Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? <lb/>
            Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. <lb/>
            Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum <lb/>
            annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum <lb/>
            nonaginta pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Si<lb n="10"/>
            quem uero monet quod dictum est: Et dabo tibi et semini <lb/>
            tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem <lb/>
            terram Chanaan in possessionem aeternam, quo <lb/>
            modo accipiatur inpletum siue adhuc expectetur inplendum, <lb/>
            cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse<lb n="15"/>
            non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci <lb/>
            appellant <sic>ahóvtOv</sic>, quod a saeculo deriuatum est; <sic>alwv</sic> quippe <lb/>
            Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc <lb/>
            dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia <lb/>
            quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur. <lb n="20"/>
            ut breui etiam tempore transeant: <sic>altoviov</sic> autem quod dicitur. <lb/>
            aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><p>De masculo, qui si octauo die non fuerit circumcisus, <lb/>
            perit anima eius, quia testamentum Dei<lb n="25"/>
            dissipauit. 
</p><p>Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic <lb/>
            dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem

<note type="footnote"> 28 Gen. 17. 14 </note>

<note type="footnote"> 1 uetustate exuta naturam renou. <hi rend="italic">v</hi> 2 ebdomade <hi rend="italic">Vegp;</hi> ebdomada <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            hebdomada <hi rend="italic">v</hi> sabbato <hi rend="italic">e2</hi> 5 occultatio noni <hi rend="italic">v</hi> 9 nascerptur <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            filius <hi rend="italic">Vbgpv; om. eptlf</hi> 11 et] ex <hi rend="italic">V1; om. e</hi> semine <hi rend="italic">V</hi> 18 in <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 22 saeculi <hi rend="italic">om. e</hi> 24 qui si] quin <hi rend="italic">f g</hi> circumc. n. fuerit <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            27 oportet <hi rend="italic">b</hi> 28 circumciditur carne <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            praeputii sui octauo die, <sic>interibii</sic> anima illa de <lb/>
            genere eius, quia testamentum meum dissipauit, <lb/>
            cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram, <lb/>
            nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores, <lb/>
            qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli, <lb n="5"/>
            non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem <lb/>
            generis humani originem omnes in illo uno testamentum <lb/>
            Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa <lb/>
            quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis, <lb/>
            uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere. <lb n="10"/>
            Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem <lb/>
            primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. <lb/>
            Unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur: <lb/>
            Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum <lb/>
            enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior <lb n="15"/>
            postea data sit, et dicat apostolus: Ubi autem non est <lb/>
            lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur <lb/>
            uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores <lb/>
            terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae <lb/>
             sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem <lb n="20"/>
            . si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie, <lb/>
            sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis <lb/>
            peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo <lb/>
            sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in <lb/>
             paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod <lb n="25"/>
            scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores <lb/>
            terrae, et: Ubi lex non est, nec praeuaricatio. <lb/>
            Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et <lb/>
            non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo

<note type="footnote">8 Rom. 5, 12 12 Gen. 2, 17 14 Eccli. 14, 18 16 Rom. 4, 15 <lb/>
            18 Ps. 118, 119 </note>

<note type="footnote"> 1 octauo <hi rend="italic">Vegpav;</hi> octaua b p <hi rend="italic">f Domb</hi>. 6 suam p 14 ueterescit <hi rend="italic">Ve;</hi> <lb/>
            iieterescet <hi rend="italic">b g; ueteraacit p v</hi> 15 "8" (est) <hi rend="italic">ante Morte e</hi> morte om <hi rend="italic">gl</hi> <lb/>
            17 quod leg. in Pealmo <hi rend="italic">v</hi> 18 existimaui <hi rend="italic">Y</hi> 20 tenetur V1 26 peccatores] <lb/>
            praeuaricatores e </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, <lb/>
            nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina, <lb/>
            tamquam dictum sit: \'Qui non fuerit regeneratus, interibit <lb/>
            anima illa de genere eius\', quia testamentum Dei dissipauit, <lb/>
            quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim<lb n="5"/>
            dixisset: (Quia hoc testamentum meum dissipauit\', non nisi <lb/>
            de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam <lb/>
            non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit, <lb/>
            liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio <lb/>
            pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam<lb n="10"/>
            non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod <lb/>
            in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit <lb/>
            paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non <lb/>
            absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia <lb/>
            licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic<lb n="15"/>
            quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua <lb/>
            iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis <lb/>
            obligatione peccati. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><p>De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui <lb n="20"/>
            cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem <lb/>
            generare non possent, munus fecunditatis <lb/>
            indepti sunt. 
</p><p>Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad <lb/>
            Abraham, cui euidentissime dictum est: Patrem multarum <lb n="25"/>
            gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam <lb/>
            te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex <lb/>
            Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes,

<note type="footnote"> 2 diuina uerba v 4 genere <hi rend="italic">Vbegp Domb.;</hi> populo <hi rend="italic">f v</hi> 8 10 13 <lb/>
            paruol <hi rend="italic">g</hi> 10 posset <hi rend="italic">V b2 egp<foreign xml:lang="grc">α</foreign>;</hi> possit <hi rend="italic">blpv</hi> autem <hi rend="italic">sup. lin. Y</hi> <lb/>
            quisquam hoc <hi rend="italic">v</hi> 11 ostendit e1 13 paruulos <hi rend="italic">V</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> 14 obsurde <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> dissipasset <hi rend="italic">e</hi> 15 tamen in illo <hi rend="italic">om. e1</hi> 23 inde adepti <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            25 parteip, <hi rend="italic">in marg</hi>. patrem, <hi rend="italic">e</hi> 26 augeam <hi rend="italic">mss.;</hi> augebo v ualde <lb/>
            ualde <hi rend="italic">Vlp;</hi> ualde <hi rend="italic">abegv</hi> 27 exibunt ex te <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="177"/>
            et reges gentium ex eo erunt (quam promissionem nunc <lb/>
            in Christo cernimus reddi), ex illo deinceps illi coniuges non <lb/>
            uocantur in scripturis, sicut antea uocabantur, Abram et Sara, <lb/>
            sed sicut eos nos ab initio uocauimus, quoniam sic iam <lb/>
            uocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. Quur autem mutatum <lb n="5"/>
            sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, <lb/>
            multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intellegendum <lb/>
            est [Abraham]; Abram uero, quod ante uocabatur, <lb/>
            interpretatur pater excelsus. De nomine autem mutato <sic>Sanae</sic> <lb/>
             non est reddita ratio; sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes <lb n="10"/>
            nominum Hebraeorum, quae his sacris litteris <lb/>
            continentur, Sara interpretatur princeps mea, Sarra autem <lb/>
            uirtus. Unde scriptum est in epistula ad Hebraeos: Fide et <lb/>
            ipsa Sarra uirtutem accepit ad emissionem seminis. <lb/>
            Ambo enim seniores erant, sicut scriptura testatur; sed illa <lb n="15"/>
            etiam sterilis et cruore menstruo iam destituta, propter quod <lb/>
            iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si <lb/>
            femina ita sit prouectioris aetatis, ut ei solita mulierum <lb/>
            adhuc fluant, de iuuene parere potest, de seniore non potest; <lb/>
            quamuis adhuc possit ille senior, sed de adulescentula gignere, <lb n="20"/>
            sicut Abraham post mortem <sic>Sanae</sic> de Cettura potuit, quia <lb/>
            uiuidam eius inuenit aetatem. Hoc ergo est, quod mirum <lb/>
            commendat apostolus, et ad hoc dicit Abrahae iam fuisse <lb/>
            corpus emortuum, quoniam non ex omni femina, cui adhuc <lb/>
             esset aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa <lb n="25"/>
            aetate adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intellegere <lb/>
            debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia, non iam <lb/>
            senectus uiui, sed cadauer est mortui. Quamuis etiam sic <lb/>
            solui soleat ista quaestio, quod de Cettura postea genuit

<note type="footnote"> 13 Hebr. 11, 11 23 Rom. 4, 19 </note>

<note type="footnote"> 4 nos eos <hi rend="italic">v</hi> uocauimus. (uocabimus <hi rend="italic">Y) codd. praeter</hi> p; cognouimus <lb/>
            p iam <hi rend="italic">om. g</hi> 5 uecabantur <hi rend="italic">e</hi> 8 Abraham <hi rend="italic">om. Vegp</hi> <lb/>
            10 agiunt <hi rend="italic">e</hi> 12 sarai <hi rend="italic">ap</hi> 14 ad emiss.j in conceptione <hi rend="italic">b</hi> 15 enim <lb/>
            <hi rend="italic">gf Domb.;</hi> autem <hi rend="italic">V ab ep p av</hi> 16 etiam <hi rend="italic">e</hi> 21 cettura <hi rend="italic">V g;</hi> <lb/>
            cetura <hi rend="italic">e;</hi> cethura <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>bptI</hi> 24 esset adhuc <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. «pera Seotio V para II. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb/>
             
<pb n="178"/>
            Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, <lb/>
            etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi uidetur <lb/>
            illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, <lb/>
            quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla <lb/>
            potest femina gignere; non tunc, quando adhuc tamdiu uiuebant,<lb n="5"/>
            ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae <lb/>
            senectutis. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><p>De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum <lb/>
            Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus <lb/>
            uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis <lb/>
            quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum, <lb/>
            adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem. <lb/>
            Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis <sic>inmu</sic>:<lb n="15"/>
            <sic>tabilisque</sic> naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus <lb/>
            adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid <lb/>
            quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est? <lb/>
            Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem <lb/>
            fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter<lb n="20"/>
            est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres <lb/>
            uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in <lb/>
            obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit <lb/>
            super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante <lb/>
            te, et cetera): quur non et illud aduertunt, duos ex eis <lb n="25"/>
            uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad <lb/>
            unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul <lb/>
            iustum cum inpio in Sodomis perderet? Illos autem duos

<note type="footnote"> 21 Gen. 18, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 gignendi donum v 2 sed e1; si es 10 Abrahae <hi rend="italic">om. p</hi> indic.] <lb/>
            manifestatur <hi rend="italic">p</hi> 14 etiam eum <hi rend="italic">V</hi> 15 et uisibilis <hi rend="italic">V</hi> incommot. bv <lb/>
            17 non <hi rend="italic">om. V</hi> 21 Et <hi rend="italic">om. p</hi> 22 procurrit bl p in obuiam <lb/>
            <hi rend="italic">V ab egpp a f;</hi> in <hi rend="italic">om. v</hi> 23 hostio <hi rend="italic">Ve</hi> 25 et] ad <hi rend="italic">e;</hi> etiam v aduertant <lb/>
            V1 ei eis <hi rend="italic">om</hi>. el 27 unam V1 </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            sic suscepit Loth, ut etiam ipse in conloquio cum illis suo <lb/>
            singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset: <lb/>
            Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et <lb/>
            cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt <lb/>
            angeli manum eius et manum uxoris eius et <lb n="5"/>
            manus duarum filiarum eius, <sic>ip</sic> eo quod parceret <lb/>
            Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum <lb/>
            foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeri} <lb/>
            retro, nec steteris in tota regione; in monte <lb/>
            saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem <lb n="10"/>
            Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus <lb/>
            misericordiam ante te, et \'quae sequuntur. Deinde post <lb/>
            haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in <lb/>
            duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem <lb/>
            tuam, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham <lb n="15"/>
            in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui <lb/>
            per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines <lb/>
            esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos <lb/>
            susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione <lb/>
            » indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita <lb n="20"/>
            excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum, <lb/>
            sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis <lb/>
            exhibebant, dubitare non possent; adque ideo et ipsos aliquando <lb/>
            pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter <lb/>
             appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non <lb n="25"/>
            solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum <lb/>
            etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur: <lb/>
            Per hanc. inquit, etiam quidam nescientes hospitio <lb/>
            receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus

<note type="footnote"> 3 Gen. 19, 2 sqq. 28 Hebr. 13, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 appellet <hi rend="italic">Vabeppaf Domb.; appellaret gv</hi> 3 inclinate F1 <lb/>
            6 manum duarum <hi rend="italic">gp</hi> 9 in monte <hi rend="italic">Vaegpv;</hi> in montem <hi rend="italic">bpuf</hi> <lb/>
            1 et <lb/>
            13 ille <hi rend="italic">a</hi> respondet <hi rend="italic">Vp Domb.;</hi> respondit <hi rend="italic">rell. v</hi> haec dfiB <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">ante</hi> Abrah. <hi rend="italic">om. Va</hi> 20 quod <hi rend="italic">e</hi> 22 esse adsolet <hi rend="italic">abeglpv;</hi> <lb/>
            ease solet <hi rend="italic">gesse om. V Domb</hi>. </note>

<note type="footnote"> 12* </note> <lb/>
             
<pb n="180"/>
            filius Isaac de Sarra promitteretur Abrahae, diuinum datum <lb/>
            est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in <lb/>
            magnam gentem et multam, et benedicentur in <lb/>
            eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime <lb/>
            plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem<lb n="5"/>
            et omnes gentes secundum fidem. 
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><p>De Loth a Sodomis liberato adque eisdem caelesti <lb/>
            igne consumtis et de Abimelech, cuius concupiscentia <lb/>
            castitati Sarrae nocere non potuit. <lb n="10"/>
            
</p><p>Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente <lb/>
            igneo imbre de caelo tota illa regio inpiae ciuitatis in cinerem <lb/>
            uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem <lb/>
            conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum <lb/>
            praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen<lb n="15"/>
            futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti <lb/>
            sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi <lb/>
            quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per <lb/>
            gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere indicium <lb/>
            cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in<lb n="20"/>
            salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum, <lb/>
            quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum. 
</p><p rend="script">Inde rursus Abraham fecit in Geraris aput regem ciuitatis <lb/>
            illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique <lb/>
            intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti <lb n="25"/>
            regi, quur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens <lb/>
            quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea <lb/>
            est de patre, sed non de matre, quia de patre suo

<note type="footnote"> 2 Gen. 18, 18 12 Gen. 19, 24 sq. 27 Gen. 20, 12 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 in gentem magnam <hi rend="italic">v</hi> 3 benedicantur e1 9 ignem <hi rend="italic">f gx</hi> consQptis. <lb/>
            <hi rend="italic">31 capitulum</hi>. De abimelech cett. <hi rend="italic">p</hi> 12 illa tota <hi rend="italic">e</hi> 14 conualuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">V1</hi> 15 praeuere <hi rend="italic">V</hi> 17 liberabuntur F1 19 regenerati <lb/>
            exsuimur, <hi rend="italic">in marg</hi>. regeneratus exuitur <hi rend="italic">e;</hi> exsuitur <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            soror erat Abrahae, de quo propinqua eius erat. Tantae autem <lb/>
            pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari. 
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><p>De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen <lb/>
            ex risu utriusque parentis est inditum. <lb n="5"/>
            
</p><p>Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei <lb/>
            de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur <lb/>
            risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans <lb/>
            in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros <lb/>
            iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante <lb n="10"/>
            angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen <lb/>
            plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam <lb/>
            confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod <lb/>
            risus ille non ad inridendum obprobrium, sed ad celebrandum <lb/>
            gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra <lb n="15"/>
            monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus; <lb/>
            quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed <lb/>
            post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio <lb/>
            suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur, <lb/>
             uetus et nonum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est <lb n="20"/>
            ciuitatis Dei, figuram gerit. 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><p>De oboedientia et <sic>fideAbrahae</sic>, <sic>quaperoblationem</sic> <lb/>
            immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae. 
</p><p>Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est, <lb n="25"/>
            tentatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac, <lb/>
            ut pia eius oboedientia probaretur, saeculis in notitiam

<note type="footnote"> 12 Gen. 18, 13 16 Gen. 21, 6 20 Gal. 4, 26 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">4 nato om. f cuius p q 5 est om. q 15 et$x eo V</hi> 18 de <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. p 19 illa <hi rend="italic">om. ep p f</hi> 21 gerit] tenet p 23 abraham <hi rend="italic">f gp</hi> <lb/>
            24 prob. est filii <hi rend="italic">f 9 Domb.;</hi> filii prob. est <hi rend="italic">pqv</hi> et de morte Sarrae <lb/>
            <hi rend="italic">om. fg q f; in p. legitur: 34 capitulum</hi>. De morte sarre et de emptione <lb/>
            agri ad sepulturam eius 25 est <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="182"/>
            proferenda, non Deo. Neque enim omnis est culpanda tentatio, <lb/>
            quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter <lb/>
            animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires <lb/>
            suas sibi non uerbo, sed experimento tentatione quodam <lb/>
            modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit,<lb n="5"/>
            tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur <lb/>
            inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod <lb/>
            uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante <lb/>
            praecepto oboediendum sit, non disputandum; uerum tamen <lb/>
            Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum<lb n="10"/>
            credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus, <lb/>
            cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis <lb/>
            nollet inplere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et <lb/>
            certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae <lb/>
            huius in magnam gentem faciam illum, quia semen<lb n="15"/>
            tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur <lb/>
            tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius <lb/>
            uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac <lb/>
            uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii <lb/>
            carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur<lb n="20"/>
            in semine. Ac per hoc filii promissionis, ut sint <lb/>
            semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante <lb/>
            gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter <lb/>
            tenens. quia per hunc oportebat inpleri, quem Deus <lb/>
            iubebat occidi, non haesitauit, quod sibi reddi poterat immolatus,<lb n="25"/>
            qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in <lb/>
            epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit,

<note type="footnote"> 13 Gen. 21, 12 sq. 18 Rom. 9, 7 sq. 27 Hebr. 11, 17 sq. </note>

<note type="footnote"> 5 ai Dei] sisim <hi rend="italic">g</hi> dpl e 10 immolataraB <hi rend="italic">e</hi> 12 filioque <hi rend="italic">e</hi> 14 et <lb/>
            filium <hi rend="italic">Vabppa Domb.;</hi> et <hi rend="italic">om. eg /v</hi> 17 hismahelem <hi rend="italic">Veg</hi> semen <lb/>
            eius deus F1 21 semine <hi rend="italic">V m. 1 ex</hi> semen <hi rend="italic">corr., ab egp a fv (cf. <lb/>
             infra p. 186, 20 ubi omnes codd. praebent</hi> in semine); semen p <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            22 christo <hi rend="italic">V1 abp Domb.;</hi> christum <hi rend="italic">V2 e 9 t7</hi> 25 esitauit <hi rend="italic">e</hi> 27 praecessit <lb/>
            <hi rend="italic">V e2 gp<foreign xml:lang="grc">ρ</foreign>af tJ;</hi> obtulit <hi rend="italic">a b;</hi> non pepercit el </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            praecessit Abraham Isaac tentatus et unicum obtulit, <lb/>
            qui promissiones suscepit, ad quem dictum est: In <lb/>
            Isaac uocabitur tibi semen, cogitans quia et ex <lb/>
            mortuis suscitare potest Deus. Proinde addidit: Pro <lb/>
            hoc etiam eum et in similitudinem adduxit; cuius <lb n="5"/>
            similitudinem, nisi illius unde dicit apostolus: Qui proprio <lb/>
            filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit <lb/>
            eum? Propterea et Isaac, sicut Dominus crucem suam, ita <lb/>
            sibi ligna ad uictimae locum, quibus fuerat inponendus, ipse <lb/>
            portauit. Postremo quia Isaac occidi non oportebat, postea <lb n="10"/>
            quam est pater ferire prohibitus, quis erat ille aries, quo <lb/>
            immolato inpletum est significatiuo sanguine sacrificium? <lb/>
            Nempe quando eum uidit Abraham, cornibus in frutice tenebatur. <lb/>
            Quis ergo illo figurabatur, nisi Iesus, antequam immolaretur, <lb/>
            spinis Iudaicis coronatus? <lb n="15"/>
            
</p><p>Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe <lb/>
            scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere <lb/>
            machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit <lb/>
            illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! <lb/>
            Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias <lb n="20"/>
            manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; <lb/>
            nunc enim sciui quia times Deum tuum, et <lb/>
            non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc <lb/>
            sciui dictum est \'nunc sciri feci\'; neque enim hoc nondum <lb/>
             sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo <lb n="25"/>
            uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: <lb/>
            Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte

<note type="footnote"> 6 Rora. 8, 32 17 Gen. 22, 10 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 isaac <hi rend="italic">V ab ep p a Dornb.;</hi> in <hi rend="italic">isaac g v</hi> 3 et <hi rend="italic">om. V1 e</hi> 4 suscitare <lb/>
            <hi rend="italic">V;</hi> excitare <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. Deus <hi rend="italic">om. e</hi> 6 et <hi rend="italic">om. eg</hi> <lb/>
            similitudine <hi rend="italic">p</hi> 6 unde <hi rend="italic">mss.;</hi> de quo v idem apost. <hi rend="italic">v</hi> 8 illum <hi rend="italic">av</hi> <lb/>
            9 et inpon. <hi rend="italic">F1 Domb</hi>. 14 fer?batur F1 15 iudaicis <hi rend="italic">gppa-fv;</hi> <lb/>
            c <lb/>
            indeis <hi rend="italic">V;</hi> a iudaeis <hi rend="italic">a e et m. 2 in ras. b</hi> 22 non enim siui <hi rend="italic">e</hi> tuum <lb/>
            <hi rend="italic">Vabep pa Domb.;</hi> tu <hi rend="italic">g fv</hi> 24 nondumJ non e 27 hodie, <hi rend="italic">superscripto<lb/>
             </hi> usque, <hi rend="italic">b</hi> dominus apparuit in monte V </note> <lb/>
             
<pb n="184"/>
            Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo <lb/>
            quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo <lb/>
            quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit <lb/>
            angelus Domini Abraham secundo de caelo <lb/>
            dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter<lb n="5"/>
            quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti <lb/>
            filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam <lb/>
            te, <sic>etmultiplicansmultiplicabosementuum</sic> <lb/>
            tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae <lb/>
            iuxta <sic>labiummaris</sic>. <sic>Ethereditatepossidebitsemen</sic><lb n="10"/>
            tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in <lb/>
            semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti <lb/>
            uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in <lb/>
            semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, <lb/>
            etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat,<lb n="15"/>
            sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri <lb/>
            ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium <lb/>
            quaedam increpatio? 
</p><p>Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo <lb/>
            anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo<lb n="20"/>
            uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut <lb/>
            ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi <lb/>
            annorum centum nascetur [filius], et si Sarra <lb/>
            annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, <lb/>
            in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem <lb n="25"/>
            Stephani in terra illa est conlocatu\'s, quoniam coepit ibi esse <lb/>
            possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante <lb/>
            biennium fuisse defunctus.

<note type="footnote"> 20 Gen. 23, 1 22 Gen. 17, 17 25 Act. 7, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 uidebit, <hi rend="italic">superscripto l</hi> apparuit, <hi rend="italic">a</hi> siui <hi rend="italic">e1</hi> 5 me <hi rend="italic">Veg Dotnb.;</hi> <lb/>
            memet <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>bpv</hi> 8 tibi e1 9 tamquam <hi rend="italic">mss.;</hi> sicut <hi rend="italic">v</hi> quae <hi rend="italic">Yg p p;</hi> <lb/>
            quae est <hi rend="italic">abe<foreign xml:lang="grc">αν</foreign> v</hi> 16 autem est <hi rend="italic">v</hi> 19 uigisimo e; et uicesimo v <lb/>
            et septimo <hi rend="italic">egp</hi> 20 tricensimum <hi rend="italic">V1;</hi> trigisimo <hi rend="italic">e</hi> 23 [filius] <hi rend="italic">Vv <lb/>
            Domb.; om. abegp f ut p. 173, 7</hi> </note> 
<pb n="185"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIII. </title></ab><p>De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit <lb/>
            uxorem. 
</p><p>Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum <lb/>
            quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et <lb n="5"/>
            quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem <lb/>
            matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre <lb/>
            in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum <lb/>
            est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam <lb/>
            sub femore meo, et adiurabo te per Dominum <lb n="10"/>
            Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas <lb/>
            uxorem filio meo Isaac a filiabus <sic>Chanallaeorum</sic>, <lb/>
            nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae <lb/>
            ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec <lb/>
             parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri <lb n="15"/>
            uidemus in Christo? 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIIII. </title></ab><p>Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post <lb/>
            mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem. 
</p><p rend="script">Quid autem sibi uult, quod Abraham post mortem Sarrae <lb n="20"/>
            Cetturam duxit uxorem? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur, <lb/>
            praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate. <lb/>
            An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente <lb/>
            tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli <lb/>
            et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto <lb n="25"/>
            si Agar et Ismael, doctore apostolo, significauerunt carnales <lb/>
            ueteris testamenti, quur non etiam Cettura et filii eius

<note type="footnote"> 9 Gen. 24, 2 sq. 26 Gal. 4, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 necbor <hi rend="italic">fg</hi> 4 patris <hi rend="italic">V</hi> 5 \'XL\' <hi rend="italic">V</hi> centensimo <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> <lb/>
            6 sui <hi rend="italic">om. e</hi> 10 per dominum <hi rend="italic">a beg p p2av</hi> per <hi rend="italic">om. V pI Domb</hi>. <lb/>
            11 caeli <hi rend="italic">usque ad</hi> Deum <hi rend="italic">l. 13 om. bl</hi> ut <hi rend="italic">om. f</hi> 12 de fil. <hi rend="italic">b in <lb/>
            marg., v</hi> 15 praennntiate, <hi rend="italic">in marg</hi>. praenuntiata, <hi rend="italic">e</hi> 18 post sarrae <lb/>
            coniugium <hi rend="italic">f g</hi> 26 signauerunt e1 </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            significent carnales, qui se ad testamentum nouum existimant <lb/>
            pertinere? Ambae quippe et uxores Abrahae et concubinae <lb/>
            sunt appellatae; Sarra uero numquam dicta est concubina. <lb/>
            Nam et quando data est Agar Abrahae, ita scriptum est: Et <lb/>
            adprehendit Sara uxor Abram Agar Aegyptiam<lb n="5"/>
            ancillam suam post decem annos, quam habitauerat <lb/>
            Abram in terra Chanaan, et dedit eam Abram <lb/>
            uiro suo ipsi uxorem. De Cettura autem, quam post <lb/>
            obitum Sarrae accepit, sic legitur: Adiciens autem Abraham <lb/>
            sumsit uxorem, cui nomen Cettura. Ecce ambae<lb n="10"/>
            dicuntur uxores; ambae porro concubinae fuisse reperiuntur, <lb/>
            postea dicente scriptura: Dedit autem Abraham omnem <lb/>
            <sic>censumsuumlsaacfiliosuo</sic>, <sic>etfiliisconcubinarum</sic> <lb/>
            suarum dedit Abraham dationes et dimisit eos <lb/>
            ab Isaac filio suo adhuc se uiuo ad orientem, in<lb n="15"/>
            terram orientis. Habent ergo nonnulla munera filii concubinarum, <lb/>
            sed non perueniunt ad regnum promissum, nec haeretici, <lb/>
            nec Iudaei carnales, quia praeter Isaac nullus est heres, <lb/>
            et non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis <lb/>
            deputantur in semine, de quo dictum est: <lb n="20"/>
            In Isaac uocabitur tibi semen. Neque enim uideo, <lb/>
            quur etiam Cettura post uxoris mortem ducta, nisi propter <lb/>
            hoc mysterium, dicta sit concubina. Sed quisquis haec non <lb/>
            uult in istis significationibus accipere, non calumnietur Abrahae. <lb/>
            Quid si enim et hoc prouisum est contra haereticos <lb n="25"/>
            futuros secundarum aduersarios nuptiarum, ut in ipso patre <lb/>
            multarum gentium post obitum coniugis iterum coniugari <lb/>
            demonstraretur non esse peccatum? Et mortuus est Abraham, <lb/>
            cum esset annorum centum septuaginta &lt;quinque&gt;. Annorum

<note type="footnote"> 4 Gen. 16, 3 12 ib. 25, 1. 5 eq. 19 Rora. 9, 8 21 Gen. 21, 12 <lb/>
            28 Gen. 25, 7 </note>

<note type="footnote"> 3 sint Vx 4 quando et <hi rend="italic">a</hi> scribtum <hi rend="italic">omisso</hi> est <hi rend="italic">V</hi> 7 eam <hi rend="italic">om. V <lb/>
            in uxorem e</hi> 15 se uiuoj <hi rend="italic">seuo e 16 terra g</hi> 19 qui non e 20 in <lb/>
            semine] <hi rend="italic">cf. supra p. 182, 21</hi> 25 hoc <hi rend="italic">om. et</hi> 29 <hi rend="italic">et 187, 1</hi> quinque <lb/>
            <hi rend="italic">om. codd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            ergo septuaginta &lt; quinque &gt; Isaac filium dereliquit, quem <lb/>
            centenarius genuit. 
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXV. </title></ab><p>De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis <lb/>
            quid indicauerit diuina responsio. <lb n="5"/>
            
</p><p>Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis <lb/>
            Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno <lb/>
            uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, <lb/>
            illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret <lb/>
            uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod <lb n="10"/>
            petebat, adque haberet illa conceptum, gestiebant gemini <lb/>
            adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, <lb/>
            Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes <lb/>
            in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo <lb/>
            separabuntur et populus populum superabit et <lb n="15"/>
            maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum <lb/>
            uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis <lb/>
            nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis <lb/>
            eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum <lb/>
             adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum <lb n="20"/>
            autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc <lb/>
            de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, <lb/>
            unde in aliis iam multa diximus. Quod autem dictum est: <lb/>
            Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit. <lb/>
             quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano <lb n="25"/>
            populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, <lb/>
            quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et <lb/>
            Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit

<note type="footnote"> 13 Gen. 25, 23 16 Rora. 9, 11 Bqq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 filium eyuir» e 4 clausis p 19 elegitur V 22 sinit] permittit b</hi><lb/>
            23 unde et in <hi rend="italic">v</hi> multa iam <hi rend="italic">begp</hi> est <hi rend="italic">om. V</hi> 24 nostrorum <lb/>
            <hi rend="italic">Va be p p Domb.;</hi> nostrum <hi rend="italic">gav</hi> 25 populo Christ. v 28 posset <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="188"/>
            inpletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus <lb/>
            est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: <lb/>
            tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, <lb/>
            qua dictum est: Populus populum superabit et maior <lb/>
            seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc,<lb n="5"/>
            nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter inpletur? 
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVI. </title></ab><p>De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter <lb/>
            quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus, <lb/>
            accepit. <lb n="10"/>
            
</p><p>Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater <lb/>
            eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est <lb/>
            autem fames super terram praeter famem, quae <lb/>
            prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem <lb/>
            Isaac adAbimelech <sic>regemPhilistinorumin</sic> Gerara. <lb n="15"/>
            Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere <lb/>
            in Aegyptum; habita autem in terra, quam <lb/>
            tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum <lb/>
            et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo <lb/>
            omnem terram hanc, et statuam <sic>iuramentummeum</sic>, <lb n="20"/>
            quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo <lb/>
            semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini <lb/>
            tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine <lb/>
            tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit <lb/>
            Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit <lb n="25"/>
            praecepta mea et mandata mea et iustificationes <lb/>
            meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit <lb/>
            aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum <lb/>
            ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit <lb/>
            sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum <lb n="30"/>
            habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem

<note type="footnote"> 12 Gen. 26, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 hortus <hi rend="italic">e</hi> 11 oraculum tale v 14 abit <hi rend="italic">V</hi> 17 in <hi rend="italic">om. e</hi> 31 sororem <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> suam <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno <lb/>
            et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod <lb/>
            uxor esset, mansit intacta. Nec ideo tamen istum patri eius <lb/>
            praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam <lb/>
            coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et <lb n="5"/>
            oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat <lb/>
            Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit, <lb/>
            in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit <lb/>
            Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit <lb/>
             praecepta mea et mandata mea et iustificationes <lb n="10"/>
            meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum, <lb/>
            inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum <lb/>
            enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum <lb/>
            propter Abraham patrem tuum; ut intellegamus quam <lb/>
            caste Abraham fecerit, quod hominibus inpudicis et nequitiae <lb n="15"/>
            suae de scripturis sanctis patrocinia requirentibus uidetur <lb/>
            fecisse libidine; deinde ut etiam hoc nouerimus, non ex bonis <lb/>
            singulis inter se homines conparare, sed in uno quoque <lb/>
            consideremus uniuersa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid <lb/>
             in uita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit <lb n="20"/>
            longe praestabilius, quam est illud, unde ab alio superatur. <lb/>
            Ac per hoc sano ueroque iudicio, cum continentia coniugio <lb/>
            praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam <lb/>
            continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus <lb/>
             laudandus, uerum etiam maxime detestandus est. Constituamus <lb n="25"/>
            ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus <lb/>
            et oboedientissimus Deo quam continens minoris <lb/>
            fidei minorisque oboedientiae. Si uero paria sint cetera, <lb/>
            continentem coniugato praeferre quis ambigat?

<note type="footnote"> 7 Gen. 26, 24 </note>

<note type="footnote"> 1 ei] et e et paterno <hi rend="italic">mss. praeter b;</hi> et <hi rend="italic">om. b v</hi> 2 sanguine/, m <lb/>
            <hi rend="italic">eras., V</hi> alienis <hi rend="italic">V ab egp a f Domb.;</hi> alienigfmis <hi rend="italic">pv</hi> cognita <hi rend="italic">b1</hi> <lb/>
            3 esset oxor <hi rend="italic">p</hi> uxor eius <hi rend="italic">v</hi> 4 unam <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 6 deus dicat <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 casta <hi rend="italic">e</hi> omnibus <hi rend="italic">e</hi> 17 libidinem <hi rend="italic">e p</hi> 23 est <hi rend="italic">om</hi>. p 25 degestandus <lb/>
            <hi rend="italic">V1</hi> 29 praeferre <hi rend="italic">gp;</hi> praeferri <hi rend="italic">V2 a b2 e;</hi> proferre V1 </note> 
<pb n="190"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVII. </title></ab><p>De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur. <lb/>
            </p><p rend="script">Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus <lb/>
            maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito<lb n="5"/>
            inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat, <lb/>
            maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua <lb/>
            fratri iuratione interposita uendidit. Ubi discimus in uescendo <lb/>
            non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum. <lb/>
            Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur. <lb n="10"/>
            Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit <lb/>
            minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis <lb/>
            manibus subponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut <lb/>
            aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus <lb/>
            dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur, <lb n="15"/>
            superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo <lb/>
            sciens uenari, agrestis; Iacob autem homo simplex, <lb/>
            habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt <lb/>
            &lt;sine dolo\'. Siue autem \'sine dolo\' siue \'simplex\' siue potius <lb/>
            \'sine fictione) dicatur, quod est Graece <sic>acXaato</sic>&lt;;: quis est in <lb n="20"/>
            ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis <lb/>
            est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum <lb/>
            mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce, <lb/>
            inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem <lb/>
            benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli <lb n="25"/>
            et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et <lb/>
            uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes <lb/>
            et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii <lb/>
            patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui

<note type="footnote"> 4 Gen. 25, 29 sqq. 16 Gen. 25, 27 23 Gen. 27, 27 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 praefigurantur <hi rend="italic">p</hi> 9 immoderata v quemque, que <hi rend="italic">om. e1</hi> <lb/>
            13 pellibus, <hi rend="italic">in marg</hi>. pelliculis, <hi rend="italic">e</hi> 14 Iacob <hi rend="italic">om. V</hi> 16 et <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            ft <lb/>
            18 domi <hi rend="italic">p</hi> 20 plastos <hi rend="italic">Y</hi> 28 fiere <hi rend="italic">mss. praeter bs;</hi> fieri 65; fias e <lb/>
            29 et <hi rend="italic">Otn. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="191"/>
            benedixerit te, benedictus. Benedictio igitur Iacob praedicatio <lb/>
            est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur. <lb/>
            Lex et prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus <lb/>
            ab illa benedicitur, uelut a nesciente, quia ipsa nescitur. <lb/>
            Odore nominis Christi, sicut ager, mundus inpletur; eius est <lb n="5"/>
            benedictio de rore caeli, hoc est de uerborum pluuia diurnorum, <lb/>
            et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum; <lb/>
            eius est multitudo frumenti et uini, hoc est multitudo quam <lb/>
            colligit frumentum et uinum in sacramento corporis eius et <lb/>
            sanguinis. Ei seruiunt gentes, ipsum adorant principes; ipse <lb n="10"/>
            est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis; <lb/>
            ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrahae secundum <lb/>
            fidem, quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem; <lb/>
            ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus <lb/>
            est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum <lb n="15"/>
            quamuis errantium, sed tamen legem prophetasque cantantium <lb/>
            benedicitur, id est ueraciter dicitur; et alius benedici <lb/>
            putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem <lb/>
            promissam repetente maiore expauescit Isaac, et alium se pro <lb/>
            alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur; <lb n="20"/>
            nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo <lb/>
            confestim reuelato sibi intus in corde magno sacramento <lb/>
            deuitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo, <lb/>
            inquit, uenatus est mihi uenationem et intulit mihi, <lb/>
             et manducaui ab omnibus, antequam tu uenires? et <lb n="25"/>
            benedixi eum, et benedictus sit. Quis non hic maledictionem <lb/>
            potius exspectaret irati, si haec non superna inspiratione, <lb/>
            sed terreno more gererentur?s o res gestas, sed

<note type="footnote"> 23 Gen. 27, 33 </note>

<note type="footnote"> 2 est christi <hi rend="italic">V;</hi> christi est <hi rend="italic">rtll. v</hi> 7 congregatione <hi rend="italic">Vbg Domb.;</hi> <lb/>
            de congreg. <hi rend="italic">aepv</hi> 9 corporisj caro <hi rend="italic">V (v. 1 Praef. p. VIII)</hi> et <lb/>
            sang. eius v 11 dominator <hi rend="italic">g</hi> 19 repente maior uenit. expauit <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            pro alio ae v 20 cognoscit <hi rend="italic">Vbeg;</hi> cognoscens <hi rend="italic">apv Domb</hi>. percontatur <lb/>
            <hi rend="italic">V b2 e gj</hi> percuntatur <hi rend="italic">a;</hi> percunctatur <hi rend="italic">bl pv</hi> 25 et <hi rend="italic">ante</hi> mand. <lb/>
            om. V 26 sit benedictus <hi rend="italic">v</hi> 27 expectaret potius <hi rend="italic">V1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="192"/>
            <sic>prophetice</sic> gestas; in terra, sed caelitus; per homines, sed diuinitus! <lb/>
            Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa <lb/>
            sunt inplenda uolumina; sed huic operi modus moderate <lb/>
            inponendus nos in alia festinare conpellit. 
</p></div><div n="38" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVIII.. </title></ab><p>De misso Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam <lb/>
            uxorem et de uisione, quam in itinere somniauit, <lb/>
            et de quattuor ipsius feminis, cum unam petisset <lb/>
            uxorem. 
</p><p>Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat<lb n="10"/>
            uxorem. Patris mittentis uerba haec sunt: Non accipies <lb/>
            uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in <lb/>
            Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris <lb/>
            tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus. Laban, <lb/>
            fratris matris tuae. Deus autem meus benedicat te et<lb n="15"/>
            augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes <lb/>
            gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris <lb/>
            tui, tibi et semini tuo post te, ut heres fias terrae <lb/>
            incolatus tui, quam dedit Deus Abraham. Hic iam <lb/>
            intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac,<lb n="20"/>
            quod factum est per Esau. Quando enim dictum est: In <lb/>
            Isaac uocabitur tibi semen, pertinens utique semen ad <lb/>
            ciuitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod <lb/>
            erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae. <lb/>
            Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac, <lb n="25"/>
            ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret: <lb/>
            et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum

<note type="footnote"> 11 Gen. 28. 1 sqq. 21 Gen. 21, 12 </note>

<note type="footnote"> 6 emisso <hi rend="italic">f g;</hi> missione p 7 in <hi rend="italic">om. f g</hi> 8 petiisset v 11 uerba <lb/>
            haec <hi rend="italic">V;</hi> haec uerba <hi rend="italic">rell. v</hi> 15 et augeat te <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 17 bene- <lb/>
            <hi rend="italic">dictiones p</hi> patris tui abraham <hi rend="italic">a</hi> abraham <hi rend="italic">Vagpaf;</hi> abrahae <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> p <hi rend="italic">v</hi> 19 deus <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> deus abraham dedit <hi rend="italic">e</hi> abraham <hi rend="italic">mss.;</hi> <lb/>
            Abrahae <hi rend="italic">v</hi> hinc <hi rend="italic">a</hi> 20 intellegemus <hi rend="italic">e</hi> 24 ancilla et <hi rend="italic">9</hi> 26 ad <lb/>
            <hi rend="italic">Vae;</hi> an ad <hi rend="italic">bgpv</hi> an <hi rend="italic">ex</hi> ad <hi rend="italic">corr. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="193"/>
            est, cum prophetice a patre benedicitur Iacob et dicitur ei: <lb/>
            Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem <lb/>
            Abraham patris tui. 
</p><p rend="script">Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit <lb/>
            oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Iacob a puteo <lb n="5"/>
            iurationis et profectus est in Charran et deuenit in <lb/>
            locum et dormiuit ibi; occiderat enim sol; et sumsit <lb/>
            ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormiuit <lb/>
            in loco illo et somniauit. Et ecce scala stabilita <lb/>
            super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et <lb n="10"/>
            angeli. Dei ascendebant et descendebant per illam, et <lb/>
            Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum <lb/>
            Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; <lb/>
            terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam <lb/>
            et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae, <lb n="15"/>
            et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem <lb/>
            et ad orientem; et benedicentur in te omnes <lb/>
            tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, <lb/>
            custodiens te in omni uia quacumque ibis, et reducam <lb/>
             te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec <lb n="20"/>
            faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit <lb/>
            Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in <lb/>
            loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit: <lb/>
            Quam terribilis locus hic! non est hoc nisi domus <lb/>
             Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumsit <lb n="25"/>
            lapidem, quem subposuit ibi sub caput suum, <lb/>
            et statuit illum titulum et superfudit oleum in

<note type="footnote"> 5 ib. 28, 10 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 congregationem b tibi dns <hi rend="italic">a</hi> 3 abraham <hi rend="italic">V ab egp a;</hi> Abrahae <lb/>
            p 5 sic <hi rend="italic">om. e</hi> 6 cbarran <hi rend="italic">p f;</hi> charra <hi rend="italic">Vepa;</hi> carram <hi rend="italic">b;</hi> charrara <lb/>
            <hi rend="italic">agv</hi> 11 et descend. <hi rend="italic">om. e</hi> 16 dilabitur <hi rend="italic">e</hi> super <hi rend="italic">e v</hi> in <lb/>
            b <lb/>
            affricam <hi rend="italic">a</hi> 17 ad] ab <hi rend="italic">g;</hi> in a 19 ieris <hi rend="italic">V</hi> 22 Dominus est <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            24 terribilis est <hi rend="italic">a</hi> hocj hic a 26 ibi <hi rend="italic">Vpav;</hi> sibi <hi rend="italic">aego</hi> sub <lb/>
            <hi rend="italic">V aegpaf;</hi> super p; ad <hi rend="italic">v</hi> ibi ad <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. b</hi> suum <hi rend="italic">om. v</hi> <lb/>
            27 in titulum <hi rend="italic">b v</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pari II. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>
             
<pb n="194"/>
            cacumen eius; et uocauit Iacob nomen loci illius: domus <lb/>
            Dei. Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idolatriae lapidem <lb/>
            perfudit oleo Iacob, uelut faciens illum Deum; neque enim <lb/>
            adorauit eundem lapidem uel ei sacrificauit; sed quoniam <lb/>
            Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto<lb n="5"/>
            figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum. <lb/>
            Scalam uero istam intellegitur ipse Saluator nobis <lb/>
            in memoriam reuocare in euangelio, ubi, cum dixisset de <lb/>
            Nathanael: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est, <lb/>
            quia Israel uiderat istam uisionem (ipse est enim Iacob),<lb n="10"/>
            eodem loco ait: Arnen, amen, dico uobis, uidebitis <lb/>
            caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes <lb/>
            super filium hominis. 
</p><p>Pen-exit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet <lb/>
            uxorem. Unde autem illi acciderit quattuor habere feminas,<lb n="15"/>
            de quibus duodecim filios et unam filiam procreauit, cum <lb/>
            earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura diuina. <lb/>
            Ad unam quippe accipiendam uenerat; sed cum illi altera <lb/>
            [pro altera] subposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens <lb/>
            usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam uideretur habuisse, et <lb n="20"/>
            eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures <lb/>
            uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam <lb/>
            futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam <lb/>
            suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam <lb/>
            maior soror eius, quamuis peperisset, imitata, quoniam multiplicare <lb n="25"/>
            prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse <lb/>
            praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, <lb/>
            coniugali iure seruato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius <lb/>
            id fieri flagitassent, quae corporis uiri sui habebant legitimam

<note type="footnote"> 9 Io. 1, 47 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 inuocauit <hi rend="italic">a</hi> 5 a <hi rend="italic">om. et</hi> id est, <hi rend="italic">omisso priore</hi> est, <hi rend="italic">e</hi> unctionem <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 9 nathanaele <hi rend="italic">bev</hi> 10 quoniam <hi rend="italic">b</hi> est <hi rend="italic">om. V</hi> 12 et <lb/>
            descend. <hi rend="italic">om. g</hi> 17 concupiuit <hi rend="italic">b;</hi> concupisceret <hi rend="italic">v</hi> diu. script. indicat <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 19 pro altera <hi rend="italic">om. Vaepp</hi> quia <hi rend="italic">V fi</hi> qualll <hi rend="italic">b</hi> 20 fuerit e <lb/>
            23 sterelis <hi rend="italic">e</hi> 24 filium p 26 petiisse <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="195"/>
            potestatem. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex <lb/>
            quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per <lb/>
            filium suum Ioseph, qui uenditus ab inuidentibus fratribus eo <lb/>
            perductus fuit adque ibidem sublimatus. 
</p></div><div n="39" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVIIII. </title></ab><p>Quae ratio fecerit, ut Iacob etiam Israel cognominaretur. <lb/>
            </p><p>Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur, <lb/>
            quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc <lb/>
            autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo <lb n="10"/>
            fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum <lb/>
            Christi euidentissime gerens. Nam quod ei praeualuit Iacob, <lb/>
            utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem <lb/>
            Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. Et tamen benedictionem <lb/>
             ab eodem angelo, quem superauerat, inpetrauit; <lb n="15"/>
            ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur <lb/>
            autem Israel \'uidens Deum\\ quod erit in fine praemium <lb/>
            sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus ueluti <lb/>
            praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum <lb/>
            reddidit. Erat itaque unus adque idem Iacob et benedictus et <lb n="20"/>
            claudus: benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo <lb/>
            crediderunt, adque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo <lb/>
            generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de <lb/>
            quibus prophetice praedictum est: Et claudicauerunt a <lb/>
            semitis suis.

<note type="footnote"> 18 Gen. 32, 25 24 Ps. 17, 46 </note>

<note type="footnote"> 3 eo] et <hi rend="italic">V</hi> 6 fecerit <hi rend="italic">fpf Domb.;</hi> foerit <hi rend="italic">gqv</hi> Iacob <hi rend="italic">om. p q</hi> <lb/>
            11 in <hi rend="italic">om. e</hi> 12 ei <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> 13 ut <hi rend="italic">om. e</hi> 14 praeuelare <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            16 hoiug <hi rend="italic">om</hi>. p 18 omn. <hi rend="italic">aanctorum v</hi> ueluti <hi rend="italic">Yegp; uelut v Domb</hi>. <lb/>
            20 reddit V1 22 in fidelibus <hi rend="italic">e</hi> 23 est multitudo v </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="196"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXX. </title></ab><p>Quo modo Iacob cum septuaginta quinque animabus <lb/>
            Aegyptum narretur ingressus, cum plerique ex his, <lb/>
            qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti. 
</p><p rend="script">Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso <lb n="5"/>
            Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis <lb/>
            suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur, <lb/>
            una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non <lb/>
            indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die <lb/>
            uel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt<lb n="10"/>
            quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam <lb/>
            tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum <lb/>
            erat Iacob, filius uero eius Ioseph triginta nouem; quem cum <lb/>
            accepisse tricensimo anno suo uel amplius constet uxorem, <lb/>
            quo modo potuit per nouem annos habere pronepotes de filiis, <lb n="15"/>
            quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent <lb/>
            Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam <lb/>
            nouennes Iacob Aegyptum ingressus inuenerit, quo pacto <lb/>
            eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta <lb/>
            quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum<lb n="20"/>
            Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos <lb/>
            Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse, <lb/>
            pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter <lb/>
            filius Ioseph, id est Utalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius <lb/>
            Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo <lb n="25"/>
            modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum uenit et <lb/>
            filios Ioseph, nepotes suos, auos istorum, minores quam <lb/>
            nouem annorum pueros inuenit. Sed nimirum introitus Iacob

<note type="footnote"> 7 Gen. 46, 27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Iacob <hi rend="italic">om. p q</hi> 4 <hi rend="italic">commemorentur p</hi> sunt <hi rend="italic">q</hi> 5 ipso <hi rend="italic">otn. a</hi> <lb/>
            6 <hi rend="italic">sq</hi>. ipso cQ filiis, <hi rend="italic">transpositione notata, b</hi> filiis <hi rend="italic">Vegp Domb.;</hi> <lb/>
            cura filiia <hi rend="italic">a v</hi> 10 quod <hi rend="italic">V</hi> 14 accepisset <hi rend="italic">V</hi> 15 habere <hi rend="italic">sup. <lb/>
             lin. V</hi> 21 commemorantur p 24 tutalaam <hi rend="italic">g</hi> 25 utaleae Y; <lb/>
            i <lb/>
            tutalaae <hi rend="italic">g</hi> edem <hi rend="italic">F;</hi> aedem <hi rend="italic">g</hi> 26 filii <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            in Aegyptum, quando eum in septuaginta quinque hominibus <lb/>
            scriptura commemorat, non unus dies uel unus annus, sed <lb/>
            totum illud est tempus, quamdiu uixit loseph, per quem <lb/>
            factum est ut intrarent. Nam de ipso Ioseph eadem scriptura <lb/>
            sic loquitur: Et habitauit Ioseph in Aegypto, ipse et <lb n="5"/>
            fratres eius et omnis cohabitatio patris eius, et uixit <lb/>
            annos centum decem, et uidit Ioseph Ephraem filios <lb/>
            usque in tertiam generationem. Ipse est ille pronepos <lb/>
            eius ab Ephraem tertius. Generationem quippe tertiam dicit <lb/>
            filium, nepotem, pronepotem. Deinde sequitur: Et filii Machir, <lb n="10"/>
            filii Manasse, nati sunt supra femora Ioseph. <lb/>
            Et hic ille ipse est nepos Manasse, pronepos Ioseph. Sed <lb/>
            pluraliter appellati sunt, sicut scriptura consueuit, quae <lb/>
            unam quoque filiam Iacob filias nuncupauit; sicut in Latinae <lb/>
             linguae consuetudine liberi dicuntur pluraliter filii, etiamsi <lb n="15"/>
            non sint uno amplius. Cum ergo ipsius Ioseph praedicetur <lb/>
            felicitas, quia potuit uidere pronepotes, nullo modo putandi <lb/>
            sunt iam fuisse tricensimo nono anno proaui sui Ioseph, <lb/>
            quando ad eum in Aegyptum Iacob pater eius aduenit. Illud <lb/>
            autem est, quod fallit minus ista diligenter intuentes, quoniam <lb n="20"/>
            scriptum est: Haec autem nomina filiorum Israel, qui <lb/>
            intrauerunt in Aegyptum simul cum Iacob patre suo. <lb/>
            Hoc enim dictum est, quia simul cum illo conputantur septuaginta <lb/>
            quinque, non quia simul iam erant omnes, quando <lb/>
             Aegyptum ingressus est ipse; sed, ut dixi, totum tempus <lb n="25"/>
            habetur eius ingressus, quo uixit Ioseph, per quem uidetur <lb/>
            ingressus.

<note type="footnote"> 5 Gen. 50, 22 </note>

<note type="footnote"> 1 hominibus <hi rend="italic">Vabep pJ a Domb.;</hi> homines p1; animabus <hi rend="italic">gfv</hi> <lb/>
            6 choabitatio <hi rend="italic">V;</hi> habitatio <hi rend="italic">g</hi> 7 centum decem <hi rend="italic">Vaeg p I;</hi> decem et <lb/>
            centum <hi rend="italic">b;</hi> centum et deeem <hi rend="italic">a v</hi> filios Ephraem <hi rend="italic">v</hi> filiosuo usque <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 quoque <hi rend="italic">om. F1</hi> 16 praedicetur <hi rend="italic">Vegppa Domb.;</hi> praedicitur <hi rend="italic">F;</hi> <lb/>
            praediceretur <hi rend="italic">abv</hi> 17 uidere potuit v 18 sunt <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 20 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 22 aegypto <hi rend="italic">e</hi> </note> 
<pb n="198"/>
            
</p></div><div n="41" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXXI. </title></ab><p>De benedictione, quam Iacob in ludam filium suum <lb/>
            promisit. 
</p><p rend="script">Igitur propter populum Christianum, in quo Dei ciuitas <lb/>
            peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine<lb n="5"/>
            requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in <lb/>
            semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit <lb/>
            Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis <lb/>
            ceteris occurrit ludas, quia de tribu Iuda exortus est Christus. <lb/>
            Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios<lb n="10"/>
            benediceret, quem ad modum ludam prophetice benedixerit, <lb/>
            audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus <lb/>
            tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te <lb/>
            filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione, <lb/>
            fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut<lb n="15"/>
            catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet <lb/>
            princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec <lb/>
            ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio <lb/>
            gentium; adligans ad uitem pullum suum et cilicio <lb/>
            pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et <lb n="20"/>
            in sanguine uuae amictum suum. Fului oculi eius a <lb/>
            uino et dentes candidiores lacte. Exposui haec aduersus <lb/>
            Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum <lb/>
            ueritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi <lb/>
            praedicta est uerbo dormitionis et non necessitas, sed potestas <lb n="25"/>
            in morte nomine leonis. Quam potestatem in euangelio <lb/>
            ipse praedicat dicens: Potestatem habeo ponendi animam <lb/>
            meam et potestatem habeo iterum <sic>sumendieam</sic>. Nemo <lb/>
            eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum

<note type="footnote"> 12 Gen. 49, 8 sqq. 23 XII, c. 42 27 Io. 10, 17 sq. <lb/>
            d </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Iacob <hi rend="italic">om. p</hi> 4 Dei om. ex 7 <hi rend="italic">e/5, littera</hi> x (?) <hi rend="italic">erasa, V</hi> 8 Israel <lb/>
            <hi rend="italic">ipsius v 10 filios suos v 14 generatione g 15 mihi V</hi> ascendistis <lb/>
            e 16 qui <hi rend="italic">V e</hi> suscitauit <hi rend="italic">V</hi> 20 lauauit <hi rend="italic">V</hi> 21 amictus e <lb/>
            26 iQ mQrţę e 28 et nemo <hi rend="italic">g</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            sumo eam. Sic leo fremuit, sic quod dixit inpleuit. Ad eam <lb/>
            namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius <lb/>
            adiunctum est: Quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus <lb/>
            hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit: <lb/>
            Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud. <lb n="5"/>
            Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno <lb/>
            uerbo intellegitur, quod ait: Ascendisti. Quod uero addidit: <lb/>
            Recumbens dormisti, euangelista exponit, ubi dicit: Et <lb/>
            inclinato capite tradidit spiritum; aut certe sepultura <lb/>
            eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum <lb n="10"/>
            nullus hominum, sicut prophetae aliquos uel sicut ipse alios, <lb/>
            suscitauit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro eius, <lb/>
            quam lauat in uino, id est mundat a peccatis in sanguine <lb/>
            suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et <lb/>
            adiungit: Et in sanguine uuae amictum suum, quid <lb n="15"/>
            est nisi ecclesia? Et fului oculi eius a uino spiritales <lb/>
            eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: Et calix <lb/>
            tuus inebrians quam praeclarus est! Et dentes eius <lb/>
            candidiores lacte, quod potant aput apostolum paruuli, <lb/>
            uerba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo. Ipse <lb n="20"/>
            igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec <lb/>
            uenirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa <lb/>
            stirpe defuerunt. Et ipse exspectatio gentium; quod clarius <lb/>
            est uidendo quam fit exponendo.

<note type="footnote"> 5 Io. 2, 19 7 Io. 19, 30 16 Ps. 22, 5 19 1. Cor. 3, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 qui <hi rend="italic">V bl a</hi> auscitauit <hi rend="italic">e</hi> 5 et in triduo <hi rend="italic">bp;</hi> in triduo <hi rend="italic">F;</hi> et <lb/>
            triduo <hi rend="italic">aeg</hi> resuscitabo <hi rend="italic">a begppa<foreign xml:lang="grc">ν</foreign> j</hi> suscitabo, <hi rend="italic">m. 1 superscripto</hi> <lb/>
            re, <hi rend="italic">V;</hi> suscitabo <hi rend="italic">f Domb</hi>. 8 IĮQ.dormisti <hi rend="italic">e</hi> 11 uel ut <hi rend="italic">F</hi> 12 porro] <lb/>
            e 0 <lb/>
            purpura V 13 labat <hi rend="italic">V</hi> 16 spirituales v 17 inebr. populo eius <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> populo e1 18 clarus p eius <hi rend="italic">om. F1</hi> 19 lacte <lb/>
            s <lb/>
            cand. <hi rend="italic">a</hi> 22 principis F1 23 et <hi rend="italic">V</hi> 24 fuit 61; sit <hi rend="italic">e v</hi> </note> 
<pb n="200"/>
            
</p></div><div n="42" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXXII. </title></ab><p>De filiis Ioseph, quos Iacob prophetica manuum suarum <lb/>
            transmutatione benedixit. 
</p><p>Sicut autem duo Isaac filii. Esau et Iacob, figuram praebuerunt <lb/>
            duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamuis, <lb n="5"/>
            quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei uenerint de <lb/>
            semine Esau. sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob, <lb/>
            sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura ualuit, quod <lb/>
            dictum est: Maior seruiet minori): ita factum est etiam <lb/>
            in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum,<lb n="10"/>
            Christianorum autem minor. Quos cum benediceret Iacob, <lb/>
            manum dextram ponens super minorem quem habebat ad <lb/>
            sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram: <lb/>
            graue uisum est patri eorum, et admonuit patrem uelut <lb/>
            corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens.<lb n="15"/>
            At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili, <lb/>
            scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed <lb/>
            frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit <lb/>
            in multitudinem gentium. Etiam hic duo illa promissa <lb/>
            demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem<lb n="20"/>
            gentium. Quid euidentius quam his duabus promissionibus <lb/>
            contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine <lb/>
            Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem? 
</p></div><div n="43" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXXIII. </title></ab><p>De temporibus Moysi et Iesu Naue ac iudicum adque<lb n="25"/>
            inde regum, quorum quidem Saul primus est, sed <lb/>
            Dauid praecipuus et sacramento habetur et merito. 
</p><p rend="script">Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum <lb/>
            quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti,

<note type="footnote"> 9 Gen. 25, 23 16 Gen. 48, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 iosep <hi rend="italic">g</hi> 3 benedicit <hi rend="italic">fg</hi> 6 quod <hi rend="italic">om. V</hi> pertinent <hi rend="italic">V</hi> de <lb/>
            <hi rend="italic">V abeppaf Domb.;</hi> ex <hi rend="italic">gv</hi> 8 ad <hi rend="italic">ex</hi> ab <hi rend="italic">corr. V</hi> 9 etiam <hi rend="italic">om. V<lb/>
             16 scio ex scit corr. V 21 his om. e 25 De ihu p hiesu f g</hi> <lb/>
            26 inde <hi rend="italic">fg f;</hi> exinde <hi rend="italic">pqv</hi> 27 praecepuus <hi rend="italic">fg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="201"/>
            in modum incredibilem illa gens creuit, etiam tantis adtrita <lb/>
            persecutionibus, ut quodam tempore nati masculi necarentur, <lb/>
            cum mirantes Aegyptios nimia populi illius incrementa terrerent. <lb/>
            Tunc Moyses subtractus furto trucidatoribus paruulorum <lb/>
            ad domum regiam, ingentia per eum Deo praeparante, peruenit <lb n="5"/>
            nutritusque et adoptatus a filia Pharaonis (quod nomen <lb/>
            in Aegypto omnium regum fuit) in tantum prouenit uirum, <lb/>
            ut ipse illam gentem mirabiliter multiplicatam ex durissimo <lb/>
            et grauissimo, quod ibi ferebat, iugo seruitutis extraheret, <lb/>
            immo per eum Deus, qui hoc promiserat Abrahae. Prius <lb n="10"/>
            quippe exinde fugiens, quod, cum Israelitam defenderet, <lb/>
            Aegyptum occiderat et territus fuerat, postea diuinitus missus <lb/>
            in potestate spiritus Dei superauit Pharaonis resistentes magos. <lb/>
            Tunc per eum Aegyptiis inlatae sunt decem memorabiles <lb/>
            plagae, cum dimittere populum Dei nollent, aqua in sanguinem <lb n="15"/>
            uersa, rana et sciniphes, cynomyia, mors pecorum, <lb/>
            ulcera, grando, lucusta, tenebrae, mors primogenitorum. Ad <lb/>
            extremum Israelitas, quos plagis tot tantisque perfracti tandem <lb/>
            aliquando dimiserant, Aegyptii in mari Rubro dum persequuntur <lb/>
            extincti sunt. Illis quippe abeuntibus diuisum mare uiam <lb n="20"/>
            fecit; hos autem insequentes in se rediens unda submersit. <lb/>
            Deinde per annos quadraginta duce Moyse Dei populus in <lb/>
            deserto actus est, quando tabernaculum testimonii nuncupatum <lb/>
            est, ubi Deus sacrificiis futura praenuntiantibus colebatur, <lb/>
            cum scilicet iam data lex fuisset in monte multum <lb n="25"/>
            terribiliter; adtestabatur enim euidentissima mirabilibus signis <lb/>
            uocibusque diuinitas. Quod factum est, mox ut exitum est <lb/>
            de Aegypto et in deserto populus esse coepit, quinquagensimo <lb/>
            die post celebratum Pascha per ouis immolationem; <lb/>
             qui usque adeo typus Christi est praenuntians eum per

<note rend="script" type="footnote"> 1 creauit <hi rend="italic">V</hi> 7 aegyptu <hi rend="italic">V</hi> omnium <hi rend="italic">om. V</hi> prouenit <hi rend="italic">mss.;</hi> <lb/>
            peruenit v uerum <hi rend="italic">gx</hi> 9 extrahere VIII cum israhelita defenderat <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 et territusj exterritus <hi rend="italic">p</hi> 13 resist. Phar. <hi rend="italic">v</hi> 16 rana <hi rend="italic">Vp</hi> <lb/>
            cy <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> ranae <hi rend="italic">abegv</hi> et <hi rend="italic">om. fc1 gp</hi> snifes <hi rend="italic">g;</hi> cinifes <hi rend="italic">ep</hi> cynomia <lb/>
            <hi rend="italic">Vabegp</hi> 22 in deserto <hi rend="italic">mss.;</hi> per desertum <hi rend="italic">v</hi> 29 die <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            30 quibusque <hi rend="italic">V;</hi> quisque <hi rend="italic">et</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="202"/>
            uictimam passionis de hoc mundo transiturum ad Patrem (Pascha <lb/>
            quippe Hebraea lingua transitus interpretatur), ut iam cum <lb/>
            reuelaretur testamentum nouum, postea quam Pascha nostrum <lb/>
            immolatus est Christus, quinquagensimo die ueniret de caelo <lb/>
            Spiritus sanctus, qui dictus est in euangelio digitus Dei, ut<lb n="5"/>
            recordationem nostram in primi praefigurati facti memoriam <lb/>
            reuocaret, quia et legis illae tabulae digito Dei scriptae <lb/>
            referuntur. 
</p><p>Defuncto Moyse populum rexit Iesus Naue et in terram <lb/>
            promissionis introduxit eamque populo diuisit. Ab his duobus<lb n="10"/>
            mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter <lb/>
            gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei <lb/>
            populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, <lb/>
            gentium illas eis prouenisse uictorias. Post istos duces iudices <lb/>
            fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet<lb n="15"/>
            interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, <lb/>
            id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus <lb/>
            et toto orbe terrarum; quod Christi aduentus in carne <lb/>
            et non ueteris legis obseruationes, sed euangelii fides fuerat <lb/>
            inpletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, <lb n="5"/>
            qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui <lb/>
            etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus uocaretur, <lb/>
            populum in terram promissionis induxit. Temporibus <lb/>
            autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia <lb/>
            Dei, alternauerunt prospera et aduersa bellorum. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Inde uentum est ad regum tempora, quorum primus <lb/>
            regnauit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque <lb/>
            stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, Dauid successit in

<note type="footnote"> 5 Lc. 11, 20 7 Exod. 81, 18 9 Ios. 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> n pri i <lb/>
            4 est <hi rend="italic">om. V</hi> uenire <hi rend="italic">V</hi> 6 i,m,praefigurati <hi rend="italic">V</hi> 7 tabula K1 <lb/>
            8 feruntur 01 <hi rend="italic">10 induxit promissionis e 11 uella V</hi> 13 earum <lb/>
            <hi rend="italic">peccatae 15 inciperent e 16 promissionis V</hi> 17 et terraj et <lb/>
            cetera <hi rend="italic">e</hi> 19 legis ueteris obseruatione <hi rend="italic">e</hi> fide <hi rend="italic">e</hi> 21 lesus] is <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            24 populi peccata <hi rend="italic">g</hi> 27 cui <hi rend="italic">V aegp?af Domb.;</hi> quo <hi rend="italic">b V</hi> 28 <hi rend="italic">eiecta b</hi> <lb/>
            orerentur <hi rend="italic">V gl;</hi> orirentur <hi rend="italic">a b 92 p V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. In quo <lb/>
            articulus quidam factus est et exordium quodam modo <sic n="poss">iuuen</sic>- <lb/>
            <lb/>
            tutis populi Dei; cuius generis quaedam uelut adulescentia <lb/>
            ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc Dauid. Neque <lb/>
             enim frustra Matthaeus euangelista sic generationes commemorauit, <lb n="5"/>
            ut hoc primum interuallum quattuordecim gene- <lb/>
            <sic>Tationibus</sic> commendaret, ab Abraham scilicet usque ad Dauid. <lb/>
            Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea <lb/>
            generationum ex Abraham sumsit exordium; qui etiam pater <lb/>
             gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. <lb n="10"/>
            Ante hunc ergo uelut pueritia fuit huius generis populi Dei <lb/>
            a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inuenta <lb/>
            est, id est Hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui <lb/>
            post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. <lb/>
             Quam profecto aetatem primam demergit obliuio, sicut aetas <lb n="15"/>
            prima generis humani est deleta diluuio. Quotus enim quisque <lb/>
            est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in <lb/>
            isto procursu ciuitatis Dei, sicut superior unam eandemque <lb/>
            primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, <lb/>
            in qua tertia propter uaccam trimam, capram trimam, <lb n="20"/>
            arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit <lb/>
            abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi <lb/>
            non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum <lb/>
            est sacramentum.

<note type="footnote"> 4 Mt. l, 17 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 dictas Xpf est b 4 ad huc e 12 ipsum om. al</hi> et ideo in <lb/>
            lingua <hi rend="italic">Vagp p f Domb.;</hi> et ideo lingua <hi rend="italic">e;</hi> in lingua, <hi rend="italic">omisso</hi> et ideo, a; <lb/>
            et ideo (ide <hi rend="italic">b)</hi> prima lingua <hi rend="italic">b v</hi> 13 est <hi rend="italic">om. p</hi> incipit homo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            14 post infant. <hi rend="italic">om. e</hi> quod <hi rend="italic">mss.;</hi> quia <hi rend="italic">v</hi> 15 estas <hi rend="italic">g</hi> 16 primi V1 <lb/>
            19 aetates primam et secundam <hi rend="italic">V</hi> 21 arietem <hi rend="italic">aeppaf Domb.;</hi> et <lb/>
            arietem <hi rend="italic">Vbgv</hi> et inpos. <hi rend="italic">Vab egp p a / Domb.;</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> 23 apirituales <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 24 <hi rend="italic">post</hi> sacramentum <hi rend="italic">in g f exstat</hi> contuli. AVRELI <lb/>
            AVGVSTUU i DE CIVITATE DEI ; CONTRA PAGANOS LIBER XVI <lb/>
            EXP. <hi rend="italic">V</hi> EXPLICIT LIBER XVI. INCIPIT LIBER XVII- <hi rend="italic">eg</hi> </note> 
<pb n="204"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>