<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:14.14-14.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:14.14-14.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="14" subtype="book" type="textpart"><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De superbia transgressoris, quae ipsa fuit transgressione deterior,</title></ab><p>Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis <lb/>
            manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi<lb n="5"/>
            primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me, <lb/>
            et manducaui, et ille dixit: Mulier, quam dedisti mecum, <lb/>
            haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic <lb/>
            sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. Nam <lb/>
            licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc<lb n="10"/>
            tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit: <lb/>
            superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem. <lb/>
            Sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati <lb/>
            diuini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non <lb/>
            fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente<lb n="15"/>
            commisit, quasi quidquam Deo, cui uel crederetur uel <lb/>
            cederetur, anteponendam fuit. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">De iustitia retributionis, quam primi homines pro sua inoboedientia receperunt. </title></ab><p>Quia ergo contemtus est Deus iubens, qui creauerat, qui <lb/>
            ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat, <lb/>
            qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam <lb/>
            salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus <lb/>
            nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo adque<lb n="25"/>
            leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo <lb/>
            eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse

<note type="footnote"> 10 Gen. 3, 12 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 superuia <hi rend="italic">V</hi> transgressoris <hi rend="italic">Vj</hi> transgressionis <hi rend="italic">pqv</hi> 7 mecum <lb/>
            , . <lb/>
            <hi rend="italic">Vbelpav;</hi> mihi <hi rend="italic">opJa f</hi> 8 e ligno e et cOmedi, <hi rend="italic">in marg</hi>. et edi, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            10 si€ ea in quod <hi rend="italic">e</hi> 11 alium <hi rend="italic">ev</hi> 13 potius quam excusatio <hi rend="italic">om. 11</hi> <lb/>
            17 fuit <hi rend="italic">mss.;</hi> fuerit v 25 honerauerat <hi rend="italic">2</hi> 26 obandientiae <hi rend="italic">V</hi> amminiculum <lb/>
            dederat l </note> <lb/>
             
<pb n="35"/>
            Dominum commonebat: iusta damnatio subsecuta est, talisque <lb/>
            damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat <lb/>
            etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua <lb/>
            superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic, <lb/>
            ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque <lb n="5"/>
            dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate, <lb/>
            quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus <lb/>
            spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor <lb/>
            aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte <lb/>
            damnatus. Quisquis huius modi damnationem uel nimiam uel <lb n="10"/>
            iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas <lb/>
            in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut <lb/>
            enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur, <lb/>
            quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in <lb/>
            paradiso tanto maior inboedientia fuit, quanto id, quod prae- . <lb n="15"/>
            ceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia <lb/>
            secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens <lb/>
            usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior, <lb/>
            quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi <lb/>
            enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore <lb n="20"/>
            facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum <lb/>
            sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et <lb/>
            tanto terrente supplicio? 
</p><p rend="script">Denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid <lb/>
            inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae <lb n="25"/>
            hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia <lb/>
            eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest

<note type="footnote"> 13 Gen. 22, 2 17 Phil. 2, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 mandato <hi rend="italic">l</hi> 5 ad se <hi rend="italic">l</hi> 9 liberet <hi rend="italic">V11</hi> 10 bujusmodi <hi rend="italic">V</hi> damnatione <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> nimiam] animam <hi rend="italic">b</hi> 11 iustam putat metiri perfectionem <lb/>
            scit <hi rend="italic">b</hi> 12 11;1 non peccando felicitas <hi rend="italic">V</hi> 14 qui/, a <hi rend="italic">eras., e</hi> 15 tanta <lb/>
            magis inoboediens fuit quando id praeceptum nullus (sic) <hi rend="italic">b</hi> 17 eo <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">corr. V;</hi> quo <hi rend="italic">ex</hi> eo <hi rend="italic">corr. I</hi> 17 quod <hi rend="italic">l</hi> 18 ita <hi rend="italic">usque</hi> ad mortem <lb/>
            <hi rend="italic">l. 19 om. a1 e1</hi> ita et inoboed. <hi rend="italic">V</hi> 23 terrente <hi rend="italic">Ve l;</hi> terrentis <hi rend="italic">p 11 f;</hi> <lb/>
            terrenti <hi rend="italic">a b v</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>
            uelit? In paradiso enim etiamsi non omnia poterat ante peccatum, <lb/>
            quidquid tamen non poterat, non nolebat, et ideo <lb/>
            poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe <lb/>
            cognoscimus et diurna scriptura testatur: Homo uanitati <lb/>
            similis factus est. Quis enim enumerat, quam multa<lb n="5"/>
            quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius <lb/>
            ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat? <lb/>
            Ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro <lb/>
            dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur, <lb/>
            quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura<lb n="10"/>
            omni modo adque ex omnibus partibus oboediret. At enim <lb/>
            aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. Quid interest <lb/>
            unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi <lb/>
            seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non <lb/>
            seruiendo molesta sit, quamuis nos Deo non seruiendo molesti<lb n="15"/>
            nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro, <lb/>
            ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod <lb/>
            recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui <lb/>
            dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim <lb/>
            caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? Sed <lb n="20"/>
            quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est, <lb/>
            sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit <lb/>
            passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem. <lb/>
            Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne <lb/>
            et quaedam ab eius passione. dissensio, sicut animi dolor, <lb n="25"/>
            quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae <lb/>
            nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit <lb/>
            metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem <lb/>
            autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui

<note type="footnote"> 4 PI. 143, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 non uolebat.. poterat <hi rend="italic">om. el</hi> 4 uanitatis e 6 cum f 9 ueterascit r <lb/>
            12 si aliquid <hi rend="italic">p</hi> 15 est <hi rend="italic">l</hi> nobis molesti <hi rend="italic">l</hi> 16 nobis <hi rend="italic">om. el</hi> <lb/>
            18 percipimus <hi rend="italic">l</hi> poena non illius <hi rend="italic">l</hi> 19 et <hi rend="italic">om</hi>. e1 21 quod <hi rend="italic">onl. <lb/>
            at bell;</hi> quando a2 aut dolere uel ipse <hi rend="italic">1</hi> 22 carnis <hi rend="italic">om. e</hi> 25 animae <lb/>
            r <lb/>
            <hi rend="italic">a v</hi> 29 metus] etus (== aeatus) <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            ante dolorem in carne sentiatur. Voluptatem uero praecedit <lb/>
            adpetitus quidam, qui sentitur in carne quasi cupiditas eius, <lb/>
            sicut fames et sitis et ea, quae in genitalibus usitatius <lb/>
            libido nominatur, cum hoc sit generale uocabulum omnis <lb/>
            cupiditatis. Nam et ipsam iram nihil aliud esse quam ulciscendi <lb n="5"/>
            libidinem ueteres definierunt; quamuis nonnumquam <lb/>
            homo, ubi uindictae nullus est sensus, etiam rebus inanimis <lb/>
            irascatur, et male scribentem stilum conlidat uel calamum <lb/>
            frangat iratus. Verum et ista licet inrationabilior, tamen quaedam <lb/>
            ulciscendi libido est, ut nescio qua, ut ita dixerim, <lb n="10"/>
            quasi umbra retributionis, ut qui male faciunt, mala patiantur. <lb/>
            Est igitur libido ulciscendi, quae ira dicitur; est libido <lb/>
            habendi pecuniam, quae auaritia; est libido quomodocumque <lb/>
            uincendi, quae peruicacia; est libido gloriandi, quae iactantia <lb/>
            nuncupatur. Sunt multae uariaeque libidines, quarum nonnullae <lb n="15"/>
            habent etiam uocabula propria, quaedam uero non <lb/>
            habent. Quis enim facile dixerit, quid uocetur libido dominandi, <lb/>
            quam tamen plurimum ualere in tyrannorum animis <lb/>
            etiam ciuilia bella testantur? 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">De libidinis malo, cuius nomen cum multis uitiis congruat, proprie tamen motibus obsceni caloris adscribitur. </title></ab><p rend="script">Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum <lb/>
            libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere <lb n="25"/>
            adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis <lb/>
            excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec <lb/>
            solum extrinsecus, uerum etiam intrinsecus uindicat totumque

<note type="footnote"> 6 Cic. Tusc. Ill, 5 </note>

<note rend="script" type="footnote"> Mi <lb/>
            7 inanimis, <hi rend="italic">m. 2 rescript.,</hi> V; inanimatis <hi rend="italic">e2 p;</hi> inanibus <hi rend="italic">l</hi> 8 et <hi rend="italic">V <lb/>
            abep l;</hi> ut v <hi rend="italic">Domb</hi>. 9 et ista] est <hi rend="italic">a</hi> 10 ut nescio <hi rend="italic">scripsi;</hi> et nesc. <lb/>
            <hi rend="italic">mss. v</hi> qua <hi rend="italic">Ya bel p;</hi> quae <hi rend="italic">v Domb</hi>. 13 quomodocnnque libido <lb/>
            QIf. <hi rend="italic">el</hi> 22 obsceni caloris <hi rend="italic">V</hi> obscenis corporis <hi rend="italic">pqv</hi> 26 corp. partes <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            commouet hominem animi simul adfectu cum carnis adpetitu <lb/>
            coniuncto adque permixto, ut ea uoluptas sequatur, qua <lb/>
            maior in corporis uoluptatibus nulla est; ita ut momento <lb/>
            ipso temporis, quo ad eius peruenitur extremum, paene omnis <lb/>
            acies et quasi uigilia cogitationis obruatur. Quis autem<lb n="5"/>
            amicus sapientiae sanctorumque gaudiorum coniugalem agens <lb/>
            uitam, sed, sicut apostolus monuit, sciens suum uas <lb/>
            possidere in sanctificatione et honore, non in morbo <lb/>
            desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum, non <lb/>
            mallet, si posset, sine hac libidine filios procreare, ut etiam<lb n="10"/>
            in hoc serendae prolis officio sic eius menti ea, quae ad hoc <lb/>
            opus creata sunt, quem ad modum cetera suis quaeque <lb/>
            operibus distributa membra seruirent, nutu uoluntatis acta, <lb/>
            non aestu libidinis incitata? Sed neque ipsi amatores huius <lb/>
            uoluptatis siue ad concubitus coniugales siue ad inmunditias<lb n="15"/>
            flagitiorum cum uoluerint commouentur; sed aliquando inportunus <lb/>
            est ille motus poscente nullo, aliquando autem destituit <lb/>
            inhiantem, et cum in animo concupiscentia ferueat, friget in <lb/>
            corpore; adque ita mirum in modum non solum generandi <lb/>
            uoluntati, uerum etiam lasciuiendi libidini libido non seruit,<lb n="20"/>
            et cum tota plerumque menti cohibenti aduersetur, nonnumquam <lb/>
            et aduersus se ipsam diuiditur commotoque animo in <lb/>
            commouendo corpore se ipsa non sequitur. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De nuditate primorum hominum, quam post peccatum turpem pudendamque uiderunt. </title></ab><p rend="script">Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra, <lb/>
            quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo

<note type="footnote"> 7 1. Thess. 4, 4 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 corpori/s, i <hi rend="italic">eras.; in marg</hi>. corporalibus. <hi rend="italic">e</hi> 7 sed <hi rend="italic">erasum e</hi> uas <lb/>
            N <lb/>
            suuiri v 9 <hi rend="italic">desid.] concupiscentiac l 10 possit l</hi> 11 ad huc V <lb/>
            16 <hi rend="italic">sq</hi>. motus ille importunus est <hi rend="italic">v</hi> 17 nullo poscente <hi rend="italic">v</hi> 22 ipsam <lb/>
            c <lb/>
            <hi rend="italic">bel P Vi</hi> ipsa <hi rend="italic">Vaa Domb</hi>. 27 maximo <hi rend="italic">l c</hi>pudat maxime <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            ad arbitrium nostrum mouet aut non mouet, pudenda dicuntur, <lb/>
            quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum <lb/>
            est: Nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua <lb/>
            nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia <lb/>
            nondum libido membra illa praeter arbitrium commouebat, nondum <lb n="5"/>
            ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia <lb/>
            caro quodam modo testimonium perhibebat. Neque enim caeci <lb/>
            creati erant, ut inperitum uulgus opinatur; quando quidem <lb/>
            et ille uidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa <lb/>
            legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et <lb n="10"/>
            quia placet oculis ad uidendum. Patebant ergo oculi <lb/>
            eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut <lb/>
            cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando <lb/>
            membra eorum uoluntati repugnare nesciebant. Qua gratia <lb/>
            remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit <lb n="15"/>
            in motu corporis quaedam inpudens nouitas, unde esset indecens <lb/>
            nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est <lb/>
            quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione <lb/>
            uiolarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi <lb/>
            amborum et agnouerunt quia nudi erant, et consuerunt <lb n="20"/>
            folia fici et fecerunt sibi campestria. Aperti <lb/>
            sunt, inquit, oculi amborum, non ad uidendum, nam et <lb/>
            antea uidebant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant <lb/>
            et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo <lb/>
            quod istam faceret dignoscentiam, si ad uescendum contra <lb n="25"/>
            uetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur <lb/>
            lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia <lb/>
            euidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognouerunt ergo

<note type="footnote"> 3 Gen. 2, 25 (3, 1) 10 ib. 3, 6 19 ib. 8, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 monent aut non mouent a mouentur pudenda, <hi rend="italic">m. 2 mperscript</hi>. <lb/>
            aut fi mouent, <hi rend="italic">e; in infer. margine m. uet. exstant:</hi> aJ lib. merito et <lb/>
            ipsa mebra quae sno quodft ut ita dixerl iure oilri modo ad arbitria nrfii <lb/>
            of (?) monet aut non mouet pudenda dicunt- 9 et illa, <hi rend="italic">m. 2 in</hi> illic <hi rend="italic">corr., 1</hi> <lb/>
            10 aeeca <hi rend="italic">VI</hi> 20 cognouerunt v 21 ficus <hi rend="italic">l et sic p. 40, 8</hi> 24 quo] <lb/>
            quod e et <hi rend="italic">ante</hi> ipsam <hi rend="italic">om. 1</hi> 25 dinoscent. <hi rend="italic">Vel</hi> 26 et ex <hi rend="italic">F21</hi> <lb/>
            ea re nomen] aere nfa <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="40"/>
            quia nudi erant, nudati scilicet ea gratia, qua fiebat ut <lb/>
            nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante <lb/>
            confunderet. Hoc itaque cognouerunt, quod felicius <lb/>
            ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent, <lb/>
            quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid<lb n="5"/>
            noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam <lb/>
            teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici <lb/>
            et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium. <lb/>
            Nam quidam interpretes \'succinctoria\' posuerunt. Porro <lb/>
            autem \'campestria\' latinum quidem uerbum est, sed ex eo<lb n="10"/>
            dictum, quod iuuenes, qui nudi exercebantur in campo, <lb/>
            pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos <lb/>
            uulgus appellat. Quod itaque aduersus damnatam culpa <lb/>
            inoboedientiae uoluntatem libido inoboedienter mouebat, uerecundia <lb/>
            pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab <lb n="15"/>
            illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda <lb/>
            uelare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis <lb/>
            nudas habeant, sed cum earum tegimentis lauent. Per opacas <lb/>
            quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur, <lb/>
            unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus <lb n="20"/>
            tegmina, quibus per cetera membrorum carent. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">De pudore concubitus non solum uulgaris, sed etiam coniugalis. </title></ab><p rend="script">Opus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum<lb n="25"/>
            in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana <lb/>
            iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam <lb/>
            terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur,

<note type="footnote"> 5 quid noceret] quid in hoc erat <hi rend="italic">b</hi> 6 nocerent v 7 cosauernnt <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            8 soccintoria <hi rend="italic">Ve</hi> 10 quidam <hi rend="italic">V1</hi> 13 appellagt <hi rend="italic">V</hi> 17 balneos <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            18 tegim. <hi rend="italic">V el;</hi> tegum. <hi rend="italic">v</hi> 23 <hi rend="italic">sq. ut edittir V; uulgari.. coniugali p q v</hi> <lb/>
            26 stup&lt;jris <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            quod eius ciuitatis nulla lex uindicat, deuitat tamen publicum <lb/>
            etiam permissa adque inpunita libido conspectum, et uerecundia <lb/>
            naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum <lb/>
            faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis, <lb/>
             quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. Sed hanc <lb n="5"/>
            etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores, <lb/>
            ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, <lb/>
            qui secundum matrimonialium praescripta tabularum <lb/>
            procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam <lb/>
            sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? <lb n="10"/>
            Nonne omnes famulos adque ipsos etiam paranymphos et <lb/>
            quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante <lb/>
            mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? Et <lb/>
            quoniam, sicut ait etiam quidam \'Romani maximus auctor <lb/>
            eloquii\', omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est <lb n="15"/>
            adpetunt sciri: hoc recte factum sic adpetit sciri, ut tamen <lb/>
            erubescat uideri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid <lb/>
            inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta <lb/>
            celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii <lb/>
             nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes <lb n="20"/>
            fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam <lb/>
            lucem adpetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde <lb/>
            hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam <lb/>
            quod pudeat comitetur ex poena?

<note type="footnote"> 14 Lucan. Phars. VII, 62 15 Cic. Tusc. II, 26, 64 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 uincula t; 10 conquirit <hi rend="italic">Vlp Domb.;</hi> requirit <hi rend="italic">abev</hi> 11 ut <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            14 etiam sicut quidam ait <hi rend="italic">b</hi> etiam <hi rend="italic">om. v</hi> 15 eloqui <hi rend="italic">V l</hi> recta <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            m .. <lb/>
            luce <hi rend="italic">Y</hi> 16 hoc, in <hi rend="italic">rnarg</hi>. quod, <hi rend="italic">e</hi> ut..uideri <hi rend="italic">om. V</hi> 24 committitur <lb/>
            l </note> 
<pb n="42"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod partes irae adque libidinis, quae in homine tam uitiose mouentur, ut eas necesse sit frenis sapientiae cohiberi, in illa ante peccatum naturae sanitate non fuerint. </title></ab><p>Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati propius accesserunt, <lb/>
            iram adque libidinem uitiosas animi partes esse confessi <lb/>
            sunt, eo quod turbide adque inordinate mouerentur ad <lb/>
            ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus <lb/>
            habere moderatrice mente adque ratione. Quam partem animi<lb n="10"/>
            tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent <lb/>
            conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in <lb/>
            homine iustitia ex omni animi parte seruari. Hae igitur partes, <lb/>
            quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas, <lb/>
            ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens<lb n="15"/>
            conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet adque ad ea <lb/>
            permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad <lb/>
            exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae <lb/>
            prolis officium) — hae, inquam, partes in paradiso <lb/>
            ante peccatum uitiosae non erant. Non enim contra rectam<lb n="20"/>
            uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas <lb/>
            rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc <lb/>
            ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt, <lb/>
            alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando <lb/>
            modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor<lb n="25"/>
            ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque adfectionum in <lb/>
            quibusque dictis adque factis non sic abscondit uerecundia, <lb/>
            ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid

<note type="footnote"> 2 pater <hi rend="italic">V</hi> quae in homine <hi rend="italic">V; otn. pqv</hi> 4 cohibere <hi rend="italic">p</hi> in illa <hi rend="italic">V:</hi> <lb/>
            quae in illa <hi rend="italic">qv;</hi> quae <hi rend="italic">nullap</hi> 5 fuerint <hi rend="italic">V;</hi> fuerunt <hi rend="italic">pqv Domb</hi>. 6 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. I proprius V</hi> 8 eo] <hi rend="italic">et V turpidae e 9 perpetrare p</hi> <lb/>
            uetat <hi rend="italic">(uetaijt e) mss.; non uetat v 10 haberent e</hi> 18 exercend. <lb/>
            <hi rend="italic">a b e2 p v; exerendam Yel l IX Domb. cohercionem e 21 estset V;</hi> <lb/>
            A <lb/>
            est <hi rend="italic">IX f</hi> 22 rationes <hi rend="italic">l</hi> 24 aliijs fac. <hi rend="italic">V</hi> repugnando <hi rend="italic">\'nSB.;</hi> refrenando <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 aliarumque opera <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae adfectiones, <lb/>
            sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in <lb/>
            usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis uerbum emittit <lb/>
            iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, <lb/>
            nisi lingua et manus iubente quodam modo uoluntate mouerentur; <lb n="5"/>
            quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur <lb/>
            eadem uoluntate. At uero genitales corporis partes ita libido <lb/>
            suo iuri quodam modo mancipauit, ut moueri non ualeant, <lb/>
            si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit. <lb/>
            Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo <lb n="10"/>
            deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, <lb/>
            quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum <lb/>
            et quando iuste miscetur uxori. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De uanissima turpitudine Cynicorum. </title></ab><p rend="script">Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, <lb/>
            proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam <lb/>
            caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut <lb/>
            scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non <lb/>
            pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem <lb n="20"/>
            concubitum deuitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem <lb/>
            huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum <lb/>
            fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem <lb/>
            futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia <lb/>
             figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque <lb n="25"/>
            ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, <lb/>
            ut homines canibus esse similes adfectarent. Unde et illum <lb/>
            uel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium <lb/>
            motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub <lb/>
             pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse

<note rend="script" type="footnote"> 1 membris <hi rend="italic">e</hi> 3 num V1 4 possit <hi rend="italic">l</hi> 7 ita <hi rend="italic">om. d</hi> 11 expectant. <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            e <lb/>
            20 in platea <hi rend="italic">e</hi> qualibet <hi rend="italic">V</hi> 22 nam si <hi rend="italic">e</hi> perhibet F1 24 me- <lb/>
            <hi rend="italic">moriam VI insignitior Vll</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="44"/>
            illam peragi uoluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant <lb/>
            uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret <lb/>
            surgere. Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos; <lb/>
            hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uerum etiam <lb/>
            clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si<lb n="5"/>
            aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe <lb/>
            conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis <lb/>
            humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In <lb/>
            eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra <lb/>
            solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit,<lb n="10"/>
            satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae <lb/>
            retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua <lb/>
            generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius <lb/>
            est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id <lb/>
            quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem<lb n="15"/>
            perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in <lb/>
            singulis expietur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>