<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:13.9-13.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:13.9-13.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="13" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Tempus mortis, quo uitae sensus aufertur, in morientibus an in mortuis esse dicendum sit. </title></ab><p>Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in <lb/>
            bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte <lb n="25"/>
            dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors. <lb/>
            quae transacta adque praeterita est, sed post eam uita praesens <lb/>
            animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala <lb/>
            erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum

<note type="footnote"> 5 absolutio <hi rend="italic">pqv</hi> 11 separatio <hi rend="italic">e</hi> a corpore <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 15 qai <lb/>
            iam] quidam <hi rend="italic">V</hi> 17 requies/unt, <hi rend="italic">eraso</hi> c, e enim sunt <hi rend="italic">v</hi> 20 reniuiscant <lb/>
            <hi rend="italic">a b e1 Z p t7</hi> 23 dic. est <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="625"/>
            morerentur, quoniam grauis et molestus eius inerat sensus; <lb/>
            quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo <lb/>
            uel bona uel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc <lb/>
            diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius <lb/>
            grauem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu <lb n="5"/>
            enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt, <lb/>
            ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia <lb/>
            illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante <lb/>
            molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus <lb/>
            eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam <lb n="10"/>
            extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile <lb/>
            est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors <lb/>
            quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. <lb/>
            Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum <lb/>
            in tanta est extremitate uitae, in quanta sunt quos agere <lb n="15"/>
            animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc <lb/>
            uiuit. Idem ipse igitur simul et moriens est et uiuens, sed <lb/>
            morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest <lb/>
            anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit <lb/>
            a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed <lb n="20"/>
            post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? <lb/>
            Nam neque ullus moriens erit, si moriens et uiuens simul <lb/>
            esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, <lb/>
            non possumus negare uiuentem. Aut si moriens potius dicendus <lb/>
            est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul <lb n="25"/>
            quisquam potest esse uiuens et moriens: nescio quando sit <lb/>
            uiuens.

<note type="footnote"> A <lb/>
            1 eius <hi rend="italic">mss.;</hi> eis v 2 quo modo <hi rend="italic">alt</hi> quodam modo <hi rend="italic">e</hi> 5 quapdiu <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            13 impendit <hi rend="italic">a</hi> 14 est <hi rend="italic">om. I</hi> 18 caedens <hi rend="italic">Vi</hi> cedens <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>elp</hi> decedens <lb/>
            &amp; v 19 in corpore <hi rend="italic">I</hi> autern] tamen <hi rend="italic">V</hi> in mortem <hi rend="italic">b l</hi> <lb/>
            20 nec <hi rend="italic">om. V</hi> 22 erit si moriens <hi rend="italic">om. e</hi> 26 potens esse <hi rend="italic">V</hi> quando <lb/>
            a. a. nescio v. </note>

<note type="footnote"> XXXX Aur. opera Sectio V para I. </note>

<note type="footnote"> 40 </note> 
<pb n="626"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">An uita mortalium mors potius quam uita dicenda sit. </title></ab><p>Ex - quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, <lb/>
            numquam in eo non agitur ut mors ueniat. Hoc enim agit<lb n="5"/>
            eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita <lb/>
            dicenda est), ut ueniatur in mortem. Nemo quippe est, qui <lb/>
            non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam <lb/>
            hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc <lb/>
            quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis<lb n="10"/>
            uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cottidie fit minus <lb/>
            minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus uitae <lb/>
            huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum <lb/>
            stare uel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes <lb/>
            pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui <lb n="15"/>
            uita breuior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; <lb/>
            sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus, <lb/>
            alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate <lb/>
            ambo currebant. Aliud est autem amplius uiae peregisse, aliud <lb/>
            tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora <lb n="20"/>
            spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. <lb/>
            Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in <lb/>
            morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae <lb/>
            detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem <lb/>
            iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc<lb n="25"/>
            corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque <lb/>
            singulis agitur, donec ea consumta mors, quae agebatur, <lb/>
            inpleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod, <lb/>
            cum uita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in <lb/>
            uita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 hanc inscriptionem om. p1</hi> De uita mortalium quae mora potius <lb/>
            quam uita dicenda est <hi rend="italic">p2qv</hi> 13 in qua <hi rend="italic">V</hi> 14 aliquando e omnes <lb/>
            urgentur <hi rend="italic">v</hi> 19 uiae] diQ.e <hi rend="italic">V</hi> 25 iam erit in mortem <hi rend="italic">b</hi> in quo <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            26 horis <hi rend="italic">om. b</hi> 27 consummata <hi rend="italic">abp<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi> 29 in mortem <hi rend="italic">b</hi> 30 in <lb/>
            corp. isto <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="627"/>
            quam uiuente, si et in uita et in morte simul non potest <lb/>
            esse. An potius et in uita et in morte simul est; in uita <lb/>
            scilicet, in qua uiuit, donec tota detrahatur; in morte autem, <lb/>
            quia iam moritur, cum uita detrahitur? Si enim non est in <lb/>
            uita, quid est quod detrahitur, donec eius fiat perfecta consumtio? <lb n="5"/>
            Si autem non est in morte, quid est uitae ipsa <lb/>
            detractio? Non enim frustra, cum uita fuerit corpori tota <lb/>
            detracta, post mortem iam dicitur, nisi quia mors erat, cum <lb/>
            detraheretur. Nam si ea detracta non est homo in morte, sed <lb/>
            post mortem: quando, nisi cum detrahitur, erit in morte? <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">An quisquam simul et uiuens esse possit et mortuus. </title></ab><p>Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem <lb/>
            perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat <lb n="15"/>
            peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime <lb/>
            quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et <lb/>
            moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit: <lb/>
            quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors <lb/>
            ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit, <lb n="20"/>
            mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, <lb/>
            hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim <lb/>
            est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus <lb/>
            ante mortem, in morte, post mortem\', ita tria singulis singula <lb/>
            \'uiuens, moriens mortuusque reddantur. Quando itaque sit <lb n="25"/>
            moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante <lb/>
            mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, <lb/>
            id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est <lb/>
            anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio <lb/>
            uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">ante</hi> in uita <hi rend="italic">om. a</hi> 4 quia <hi rend="italic">Va bel Domb.;</hi> qua <hi rend="italic">p v</hi> dum <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            5 cODsumtio <hi rend="italic">V ,;</hi> consummatio <hi rend="italic">abep</hi> a 9 detractio <hi rend="italic">l</hi> 14 ad <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. V</hi> 17 simul et <hi rend="italic">om. I</hi> 22 ergo <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 23 quemammodum <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            28 sed est <hi rend="italic">e</hi> 29 etiamsi <hi rend="italic">l</hi> atsit <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> 40* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="628"/>
            adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum <lb/>
            uero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, <lb/>
            iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter <lb/>
            utrumque, quo moriens uel in morte sit; quoniam si adhuc <lb/>
            uiuit, ante mortem est; si uiuere destitit, iam post mortem<lb n="5"/>
            est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. <lb/>
            Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, <lb/>
            nec inuenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur <lb/>
            ex futuro in praeteritum. Nonne ergo uidendum est, ne ista <lb/>
            ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando<lb n="10"/>
            est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando <lb/>
            quidem si uiuitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non <lb/>
            in morte; si autem uiuere iam cessatum est, iam non est, <lb/>
            quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si <lb/>
            nulla mors est ante quid uel post, quid est quod dicitur ante <lb n="15"/>
            mortem siue post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si <lb/>
            mors nulla est. Adque utinam in paradiso bene uiuendo egissemus, <lb/>
            ut re uera nulla mors esset. Nunc autem non solum <lb/>
            est, uerum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari <lb/>
            locutione possit nec ulla ratione uitari. <lb n="20"/>
            
</p><p rend="script">Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter <lb/>
            debemus) et dicamus (ante mortem\', priusquam mors accidat; <lb/>
            sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem <lb/>
            quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius <lb/>
            uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti<lb n="25"/>
            tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille

<note type="footnote"> 23 Eccli. 11, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 0 <lb/>
            4 utrisque <hi rend="italic">l</hi> quo mo;do mojriens, do mo <hi rend="italic">m. 2 iri marg., I</hi> 5 si <lb/>
            uiuere... mortem est <hi rend="italic">om. e</hi> desistit <hi rend="italic">l</hi> 11 nullo <hi rend="italic">alv</hi> nullus esse <lb/>
            potest <hi rend="italic">a</hi> 12 mortem est <hi rend="italic">p a</hi> 14 et <hi rend="italic">om. I</hi> est <hi rend="italic">sup. tin. V</hi> <lb/>
            15 ante quid uel post quid <hi rend="italic">F !jp afj</hi> ante uel post quid <hi rend="italic">a v;</hi> ante quid <lb/>
            dicitur, <hi rend="italic">omissis</hi> vel post quid est quod, <hi rend="italic">b</hi> 16 siue] uel <hi rend="italic">a</hi> 18 esset <lb/>
            mors v 19 illa Vi 22 sed dic. <hi rend="italic">I</hi> priusquam <hi rend="italic">usque ad</hi> ante mortem <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 in marg. p</hi> accedat <hi rend="italic">b i</hi> 23 ne glorifices quemquam a 25 vel <lb/>
            illius <hi rend="italic">om. b</hi> illud ant <hi rend="italic">Vbel;</hi> illud uel <hi rend="italic">a p v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="629"/>
            testatus est, et: Illis adque illis illud adque illud moriens <lb/>
            dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset <lb/>
            et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur <lb/>
            etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque <lb/>
            non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc <lb n="5"/>
            enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor <lb/>
            sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in <lb/>
            morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur; <lb/>
            quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo <lb/>
            modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. <lb n="10"/>
            Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis <lb/>
            mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. <lb/>
            Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse. <lb/>
            quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui <lb/>
            etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo <lb n="15"/>
            enim post mortem, si adhuc in morte? praesertim cum eos <lb/>
            nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus <lb/>
            dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, <lb/>
            utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui, <lb/>
            priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen <lb n="20"/>
            possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue <lb/>
            arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio <lb/>
            fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina <lb/>
            lingua nec grammatici declinare potuerint, ea regula qua <lb/>
            cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit <lb n="25"/>
            uerbum praeteriti temporis \'ortus est\'; et si qua similia sunt, <lb/>
            per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero, <lb/>
            quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum,

<note type="footnote"> 6 PB. 6, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 posait <hi rend="italic">I</hi> 6 enim <hi rend="italic">om. I</hi> quis I 7 reuiuescant <hi rend="italic">V;</hi> reuiuisc. <lb/>
            <hi rend="italic">reU. v</hi> esse <hi rend="italic">om</hi>. a dicuntur esse v 9 dicimus V1 14 quoniam <lb/>
            II,. quoue P 17 in <hi rend="italic">om. II</hi> 19 utique <hi rend="italic">om</hi>. at a 24 potuerunt <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            25 Namque <hi rend="italic">usque ad</hi> declinantur <hi rend="italic">I. 22</hi> 2<hi rend="italic">om</hi>. al nam ab <hi rend="italic">p</hi> 27 uero] <lb/>
            uerbo <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="630"/>
            responderi adsolet \'mortuus est&gt;, u littera geminata. Sic enim <lb/>
            dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, [carduus], conspicuus <lb/>
            et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, <lb/>
            sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud <lb/>
            autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro<lb n="5"/>
            participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter <lb/>
            itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat <lb/>
            non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo <lb/>
            declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemtoris <lb/>
            nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa<lb n="10"/>
            est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit <lb/>
            separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius <lb/>
            utriusque conplexu. Ibi e contrario non erunt homines ante <lb/>
            mortem adque post mortem, sed semper in morte; ac per <lb/>
            hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes.<lb n="15"/>
            Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi <lb/>
            erit mors ipsa sine morte. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatus. </title></ab><p rend="script">Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus <lb/>
            fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum <lb/>
            nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis <lb/>
            an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum <lb/>
            est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda]<lb n="25"/>
            ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris <lb/>
            et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa <lb/>
            mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una <lb/>
            animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors,

<note rend="script" type="footnote"> 1 adsolent <hi rend="italic">I</hi> 2 [carduus] <hi rend="italic">Velp inclusi utpote ab sciolo librario<lb/>
             additum; om. abv Domb</hi>. 4 declinaretur <hi rend="italic">l</hi> 6 ponitur. Non inconuenienter <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 7 quemammodum <hi rend="italic">Ve</hi> 8 posset <hi rend="italic">Vb e p aj</hi> possit <hi rend="italic">al;</hi> <lb/>
            declin. loq. non possit <hi rend="italic">v</hi> 10 saltim <hi rend="italic">b</hi> 11 enim est v est <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            0 <lb/>
            23 uęrum <hi rend="italic">V</hi> 25 ex duabus constat <hi rend="italic">v</hi> secunda <hi rend="italic">om. VelA</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="631"/>
            cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; <lb/>
            secunda uero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas <lb/>
            luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in <lb/>
            paradiso constituerat, de cibo uetito: Quacumque die ederitis <lb/>
            ex illo, morte moriemini: non tantum primae <lb n="5"/>
            mortis partem priorem, ubi anima priuatur Deo, nec tantum <lb/>
            posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam <lb/>
            totam primam, ubi anima et a Deo et a corpore separata <lb/>
            punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae <lb/>
            secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa <lb n="10"/>
            conplexa est. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">Praeuaricatio primorum hominum quam primam senserit poenam. </title></ab><p rend="script">Nam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim <lb n="15"/>
            gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate <lb/>
            confusi sunt. Unde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis <lb/>
            prima conperta sunt, pudenda texerunt; quae prius <lb/>
            eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo <lb/>
            nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam <lb n="20"/>
            poenam inboedientiae suae. Iam quippe anima libertate <lb/>
            in peruersum propria delectata et Deo dedignata seruire <lb/>
            pristino corporis seruitio destituebatur, et quia superiorem <lb/>
            dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad <lb/>
            suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam <lb n="25"/>
            carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita <lb/>
            ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere aduersus <lb/>
            spiritum, cum qua controuersia nati sumus, trahentes

<note type="footnote"> 27 Gal. 5, 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> c <lb/>
            1 qua<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m <hi rend="italic">V</hi> 3 homini illi <hi rend="italic">lp</hi> 4 comederitis <hi rend="italic">p</hi> 5 ex eo v 7 solam <lb/>
            <hi rend="italic">Vel p;</hi> solum <hi rend="italic">v</hi> 8 primam <hi rend="italic">om. p</hi> 16 eos deserente 17 ficulc<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>neis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            p <lb/>
            a <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 18 tundenda <hi rend="italic">V</hi> 27 ipsa <hi rend="italic">om. Vb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="632"/>
            originem mortis et in membris nostris uitiataque natura contentionem <lb/>
            eius siue uictoriam de prima praeuaricatione gestantes. <lb/>
            </p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Qualis homo sit factus a Deo et in quam sortem deciderit suae uoluntatis arbitrio. </title></ab><p>Deus enim creauit hominem rectum, naturarum auctor, non <lb/>
            utique uitiorum; sed sponte deprauatus iusteque damnatus <lb/>
            deprauatos damnatosque generauit. Omnes enim fuimus in <lb/>
            illo uno, quando omnes fuimus ille unus, qui per feminam<lb n="10"/>
            lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum. <lb/>
            Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma, <lb/>
            in qua singuli uiueremus; sed iam erat natura seminalis, ex <lb/>
            qua propagaremur; qua scilicet propter peccatum uitiata et <lb/>
            uinculo mortis obstricta iusteque damnata non alterius condicionis<lb n="15"/>
            homo ex homine nasceretur. Ac per hoc a liberi <lb/>
            arbitrii malo usu series calamitatis huius exorta est, quae <lb/>
            humanum genus origine deprauata, uelut radice corrupta, <lb/>
            usque ad secundae mortis exitium, quae non habet finem, <lb/>
            solis eis exceptis qui per Dei gratiam liberantur, miseriarum<lb n="20"/>
            conexione perducit. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">Quod Adam peccaturus prius ipse reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo, et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse. </title></ab><p rend="script">Quam ob- rem etiamsi in eo quod dictum est: Morte <lb/>
            moriemini, quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam

<note rend="script" type="footnote"> n <lb/>
            1 ratura <hi rend="italic">V</hi> contemptionem <hi rend="italic">l</hi> 2 primo VI 6 aruitrio <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            10 quando homines fuimus in illo uno quando omnes fuimus ille unus e <lb/>
            a <lb/>
            13 erat <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> . natura erat <hi rend="italic">v</hi> 14 uipata <hi rend="italic">V</hi> 16 per hoc omn. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            a liberi <hi rend="italic">VI elpv;</hi> a <hi rend="italic">lineola deletum V2; om. ab Domb</hi>. 17 usu] usque <lb/>
            ad <hi rend="italic">b</hi> 20 gratiam Dei <hi rend="italic">v</hi> 23 ut <hi rend="italic">editur,</hi> nisi <hi rend="italic">quod V</hi> relinquerit <hi rend="italic">habet. <lb/>
             V t;</hi> prius peccaturus primum reliq. a; peccans prius ipse reliq. <hi rend="italic">p q;</hi> <lb/>
            peccans prius reliq. <hi rend="italic">v</hi> 25 a dno <hi rend="italic">V</hi> 27 non dizit <hi rend="italic">l</hi> si eam <hi rend="italic">I</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="633"/>
            intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua uita, quod <lb/>
            illi Deus est (non enim deserta est ut desereret, sed ut <lb/>
            desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est uoluntas <lb/>
            eius; ad bonum uero eius prior est uoluntas Creatoris eius; <lb/>
            siue ut eam faceret, quae nulla erat, siue ut reficiat, quia <lb n="5"/>
            lapsa perierat), — etiamsi ergo hanc intellegamus Deum <lb/>
            denuntiasse mortem in eo quod ait: Qua die ederitis ex <lb/>
            illo, morte moriemini, tamquam diceret: Qua die me <lb/>
            deserueritis per inoboedientiam, deseram uos per iustitiam: <lb/>
            profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae <lb n="10"/>
            procul dubio fuerant secuturae. Nam in eo, quod inoboediens <lb/>
            motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter <lb/>
            quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit <lb/>
            animam Deus. Ea significata est uerbis eius, quando timore <lb/>
            dementi sese abscondenti homini dixit: Adam, ubi es? non <lb n="15"/>
            utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet <lb/>
            ubi esset, in quo Deus non esset. Cum uero corpus <lb/>
            anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, <lb/>
            uenit in experimentum mors altera, de qua Deus <lb/>
            peccatum adhuc puniens homini dixerat: Terra es et in <lb n="20"/>
            terram ibis; ut ex his duabus mors illa prima, quae totius <lb/>
            est hominis, conpleretur, quam secunda in ultimo sequitur, <lb/>
            nisi homo per gratiam liberetur. Neque enim corpus, quod <lb/>
            de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, <lb/>
            cum deseritur sua uita, id est anima. Unde constat inter <lb n="25"/>
            Christianos ueraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam <lb/>
            nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem <lb/>
            homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam <lb/>
            peccatum uindicans Deus dixit homini, in quo tunc omnes <lb/>
            eramus: Terra es et in terram ibis.

<note type="footnote"> 15 Gen. 3, 9 20 Gen. 3, 19 </note>

<note type="footnote"> 3. 4 uolumptas <hi rend="italic">11</hi> 5 quia <hi rend="italic">Vabela;</hi> qua VI; quae <hi rend="italic">pv</hi> 6 ergo <lb/>
            <hi rend="italic">in marg. e</hi> 13 pudentate <hi rend="italic">e</hi> 15 dementis ac sese, sese <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in ras., e</hi> <lb/>
            17 non esset Deus <hi rend="italic">v</hi> 21 dix ibis <hi rend="italic">a</hi> 24 in terra <hi rend="italic">V</hi> 25 unde c<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            27 quia <hi rend="italic">b</hi> 28 homini <hi rend="italic">Vel p V;</hi> hominis <hi rend="italic">abaf</hi> </note><lb n="30"/>
            
</p></div><pb n="634"/><div subtype="chapter" type="textpart">
          
</div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum deum dis minoribus promittentem, quod numquam sint corporibus exuendi. a</title></ab><p>Sed philosophi, contra quorum calumnias defendimus ciuitatem <lb n="5"/>
            Dei, hoc est eius ecclesiam, sapienter sibi uidentur <lb/>
            inridere, quod dicimus animae a corpore separationem inter <lb/>
            poenas eius esse deputandam, quia uidelicet eius perfectam <lb/>
            beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus corpore<lb n="10"/>
            exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda <lb/>
            redierit. Ubi si nihil, quo ista refelleretur opinio, in eorum <lb/>
            litteris inuenirem, operosius mihi disputandum esset, quo <lb/>
            demonstrarem non corpus esse animae, sed corruptibile corpus <lb/>
            onerosum. Unde illud est quod de scripturis nostris in superiore<lb n="15"/>
            libro commemorauimus: Corpus enim corruptibile <lb/>
            adgrauat animam. Addendo utique corruptibile non <lb/>
            qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente <lb/>
            uindicta, animam perhibuit adgrauari. Quod etiamsi <lb/>
            non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum<lb n="20"/>
            apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia <lb/>
            corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat <lb/>
            pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum <lb/>
            cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte soluentur: <lb/>
            quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem <lb n="25"/>
            fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes <lb/>
            aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant <lb/>
            contradicere? Nempe Platonis haec uerba sunt, sicut ea Cicero <lb/>
            in Latinum uertit, quibus inducit summum deum deos quos

<note type="footnote"> 15 c. 15 16 Sap. 9, 15 28 Tim. p. 41 A </note>

<note type="footnote"> 4 dis <hi rend="italic">om. p</hi> 10 extimant e 11 ex/uta, s <hi rend="italic">eras., e</hi> dominum <hi rend="italic">1</hi> <lb/>
            12 refellitur <hi rend="italic">l</hi> 15 superiori <hi rend="italic">p v</hi> 17 adgrabat <hi rend="italic">V1</hi> 21 haberet <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 exigendam, <hi rend="italic">in marg</hi>. exagitandalD, <hi rend="italic">e</hi> 26 fingent, e <hi rend="italic">In. lin</hi> a <hi rend="italic">corr., V</hi> <lb/>
            27 aduersus <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="635"/>
            fecit adloquentem ac dicentem: Vos, qui deorum satu orti <lb/>
            estis, adtendite: quorum operum ego parens effectorque sum, <lb/>
            haec sunt indissolubilia me inuito, quamquam omne conligatum <lb/>
            solui potest; sed haudquaquam bonum est ratione uinctum <lb/>
            uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos <lb n="5"/>
            quidem esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen <lb/>
            dissoluemini, neque uos ulla mortis fata periment, nec <lb/>
            erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est <lb/>
            uinculum ad perpetuitatem uestram, quam illa quibus estis <lb/>
            [tum, cum gignebamini,] conligati). Ecce deos Plato dicit <lb n="10"/>
            et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales <lb/>
            dei a quo facti sunt uoluntate adque consilio. Si ergo <lb/>
            animae poena est in qualicumque corpore conligari, quid est <lb/>
            quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur, <lb/>
            id est dissoluantur a corpore, de sua facit inmortalitate <lb n="15"/>
            securos; non propter eorum naturam, quae sit conpacta, non <lb/>
            simplex, sed propter suam inuictissimam uoluntatem, qua <lb/>
            potens est facere, ut nec orta occidant nec conexa soluantur, <lb/>
            sed incorruptibiliter perseuerent? 
</p><p rend="script">Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia <lb n="20"/>
            quaestio est. Neque enim ei continuo concedendum est globos <lb/>
            istos luminum siue orbiculos luce corporea super terras seu <lb/>
            die seu nocte fulgentes suis quibusdam propriis animis uiuere <lb/>
            eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso uniuerso <lb/>
            mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera <lb n="25"/>
            continerentur animalia, instanter adfirmat. Sed haec, ut dixi, <lb/>
            alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus.

<note type="footnote"> 1 c. 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> ..h d m <lb/>
            3 me inuito, <hi rend="italic">in marg</hi>. a me inuicto, <hi rend="italic">e</hi> 4 autquaquam <hi rend="italic">l;</hi> adbut qaquam <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> bonum <hi rend="italic">V a el p a f;</hi> boni <hi rend="italic">b v</hi> uictum <hi rend="italic">V1</hi> 6 dissolub. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ne utiquam Ve al; neu<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>///quam <hi rend="italic">I;</hi> nec umquam <hi rend="italic">p a2;</hi> numquam <hi rend="italic">I;</hi> nequaquam <lb/>
            <hi rend="italic">a b v</hi> 8 meum <hi rend="italic">in marg, V</hi> 10 tum cum gignebamini <hi rend="italic">bev, <lb/>
            m. rec. in marg. p; om. V a 1 p1 a f</hi> 12 uoluntate dei <hi rend="italic">l</hi> 18 potes <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>ns <hi rend="italic">V</hi> 22 sęuper <hi rend="italic">V</hi> 25 uni <hi rend="italic">e</hi> maxime <hi rend="italic">l</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="636"/>
            Hoc tantum contra istos commemorandum putaui, qui se <lb/>
            Platonicos uocari uel esse gloriantur, cuius superbia nominis <lb/>
            erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum uulgo uocabulum <lb/>
            uilem faciat palliatorum tanto magis inflatam, quanto <lb/>
            magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina<lb n="5"/>
            Christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tamquam <lb/>
            haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus <lb/>
            animae et eam semper esse uelimus in corpore, uelut <lb/>
            aerumnoso uinculo conligatam; cum eorum auctor et magister <lb/>
            Plato donum a deo summo dis ab illo factis dicat esse concessum,<lb n="10"/>
            ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus <lb/>
            eos conexuit, separentur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>