<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:12.21-12.28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:12.21-12.28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="12" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">De inpietate eorum, qui adserunt animas summae ueraeque beatitudinis participes iterum adque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras. </title></ab><p rend="script">Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque <lb/>
            calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius <lb/>
            mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis <lb/>
            huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa <lb n="25"/>
            et horrenda tandem aliquando per ueram religionem adque <lb/>
            sapientiam expiata adque finita ita peruenire ad conspectum

<note type="footnote"> is Mt. 25, 46 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 3 si interimdiscussa <hi rend="italic">V</hi> sine Vi 5 aliquid temere <hi rend="italic">v</hi> 7 adserunt <lb/>
            <hi rend="italic">t</hi> 10 sunt e 11 contexitne <hi rend="italic">V</hi> 12 procurrenti <hi rend="italic">t</hi> 14 circumitus <lb/>
            <hi rend="italic">et sic semper v</hi> 15 habentes maxima <hi rend="italic">V</hi> 17 Cap. XX <hi rend="italic">v</hi> 19 bereque <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 21 lauoresque <hi rend="italic">V</hi> 23 ista uita <hi rend="italic">v</hi> 25 timeatur, <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            non, <hi rend="italic">e</hi> mala tamque] multamque <hi rend="italic">t</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="602"/>
            Dei adque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis <lb/>
            per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae <lb/>
            amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit <lb/>
            deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate <lb/>
            deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis<lb n="5"/>
            exsecrabilibus inplicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas <lb/>
            habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et <lb/>
            hoc itidem adque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum <lb/>
            certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; <lb/>
            et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis<lb n="10"/>
            euntibus semper adque redeuntibus per nostras falsas beatitudines <lb/>
            et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione <lb/>
            incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque <lb/>
            a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita <lb/>
            sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? <lb n="15"/>
            Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum <lb/>
            etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur. <lb/>
            Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo <lb/>
            beati erimus, quur hic per eorum scientiam grauatur amplius <lb/>
            nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic<lb n="20"/>
            saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic <lb/>
            adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda <lb/>
            expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque <lb/>
            amittenda cognoscitur. 
</p><p rend="script">Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem <lb n="25"/>
            peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim <lb/>
            alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo

<note rend="script" type="footnote"> 1 ita <hi rend="italic">om. t</hi> 3 amore <hi rend="italic">om. e</hi> quando <hi rend="italic">I</hi> 6 hodio <hi rend="italic">t</hi> ueritatis <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            7 et huc <hi rend="italic">V</hi> 9 factum iuturum, <hi rend="italic">in marg</hi>. est, e 10 <hi rend="italic">in I uerba</hi> et <lb/>
            hoc ... <hi rend="italic">usque ad</hi> ... falsae beatitudinis <hi rend="italic">p. 603, 10 hic omissa et inserto<lb/>
             folio suppleta infra p. 607,</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi> consecutus <hi rend="italic">exstant ibique lineolis<lb/>
             deleta sunt</hi> definitis ... redeuntibus <hi rend="italic">om. e</hi> 14 potest <hi rend="italic">Ya e l II;</hi> <lb/>
            possit <hi rend="italic">v</hi> potest ea] postea <hi rend="italic">ab</hi> 15 indagare] inuenire <hi rend="italic">l</hi> ferat <lb/>
            quis credat <hi rend="italic">t</hi> 18 memoriam <hi rend="italic">t</hi> habuerimus <hi rend="italic">V;</hi> habemus <hi rend="italic">a</hi> 19 et <lb/>
            cur <hi rend="italic">a</hi> amplius <hi rend="italic">om. a</hi> 20 ibia <hi rend="italic">V i</hi> 24 ammit. <hi rend="italic">t</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="603"/>
            ergo fatentur, quanto plus quisque amauerit Deum, tanto <lb/>
            eum facilius ad beatitudinem peruenturum, qui ea docent, <lb/>
            quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et <lb/>
            tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et <lb/>
            contra eius ueritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum <lb n="5"/>
            ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione <lb/>
            peruenerit? quando nec hominem amicum possit quisque <lb/>
            amare fideliter, cui se futurum nouit inimicum. Sed absit <lb/>
            ut uera sint, quae nobis minantur ueram miseriam numquam <lb/>
            finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac <lb n="10"/>
            sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius adque <lb/>
            fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta ueritatis luce <lb/>
            nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim <lb/>
            uenturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra <lb/>
            miseria, ubi uenturam beatitudinem nouimus; si autem nos <lb n="15"/>
            illic clades inminens non latebit. beatius tempora transigit <lb/>
            anima misera, quibus transactis ad beatitudinem subleuetur, <lb/>
            quam beata, quibus transactis in miseriam reuoluatur. Adque <lb/>
            ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. <lb/>
            Unde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus <lb n="20"/>
            inminentia, uerius semper miseri quam beati aliquando esse <lb/>
            possimus. 
</p><p>Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente <lb/>
            ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas, <lb/>
            cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda <lb n="25"/>
            certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est <lb/>
            Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto inpiorum <lb/>
            circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis <lb/>
            circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus <lb/>
            animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem

<note type="footnote"> 1 tanta <hi rend="italic">t</hi> 8 nouit <hi rend="italic">Vciblelptaf;</hi> nouerit <hi rend="italic">b2 v</hi> 11 ac <hi rend="italic">a</hi> 20 praescientia <lb/>
            <hi rend="italic">t</hi> 21 imminentiam <hi rend="italic">t</hi> 25 eius <hi rend="italic">1</hi> 26 quod <hi rend="italic">codd. praeter p;</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">pv</hi> 27 ac] ex <hi rend="italic">l</hi> 28 mente tenensque <hi rend="italic">t</hi> 29 rectionibua <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            30 Porph.] proprius <hi rend="italic">a, superscripto</hi> plotinus <hi rend="italic">b</hi> opinione a <hi rend="italic">t;</hi> opiniones <lb/>
            a </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="604"/>
            sequi noluit, siue ipsius rei uanitate permotus siue iam <lb/>
            tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui, <lb/>
            dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam <lb/>
            mundo, ut ab eis liberata adque purgata, cum ad Patrem <lb/>
            redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam<lb n="5"/>
            inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare <lb/>
            debemus! His autem circuitibus euacuatis __ adque frustratis <lb/>
            nulla necessitas nos conpellit ideo putare non habere initium <lb/>
            temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per <lb/>
            nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et<lb n="10"/>
            antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum. <lb/>
            Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam <lb/>
            antea liberata est, fit in illa aliquid, quod antea numquam <lb/>
            factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae <lb/>
            numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali<lb n="15"/>
            fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu, <lb/>
            quur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? <lb/>
            Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam <lb/>
            ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio <lb/>
            noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et<lb n="20"/>
            ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec <lb/>
            autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur, <lb/>
            ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi <lb/>
            determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt, <lb/>
            sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas <lb n="25"/>
            ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit <lb/>
            anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea

<note type="footnote"> 2 c. 30 </note>

<note type="footnote"> 1 sequi noluit <hi rend="italic">ont. a</hi> quantitate <hi rend="italic">t;</hi> qua titate <hi rend="italic">litteris in corrosa <lb/>
            membrana rescriptis V</hi> 2 xpi ueritas <hi rend="italic">t</hi> 3 animum <hi rend="italic">t</hi> 5 patiebatur t <lb/>
            8 habere] debere <hi rend="italic">t</hi> 9 temporis <hi rend="italic">om. a</hi> coepit a qua <hi rend="italic">t</hi> 14 magnum <lb/>
            <hi rend="italic">om. ll</hi> 15 numquam quam <hi rend="italic">t</hi> mortali <hi rend="italic">l</hi> 18 in <hi rend="italic">om. t</hi> 19 ad <lb/>
            eam] eadem <hi rend="italic">l</hi> 22 quem <hi rend="italic">b</hi> gubernatur <hi rend="italic">b</hi> 23 ordinem V &amp; l v; <lb/>
            ordine <hi rend="italic">ept<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ƒ</hi> ueniyijt <hi rend="italic">l</hi> 24 mensique <hi rend="italic">l</hi> nulla oro. It 27 einelabsit <lb/>
            11 </note> <lb/>
             
<pb n="605"/>
            facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit <lb/>
            anima per inprudentiam facere sibi nouam miseriam, quae <lb/>
            non esset inprouisa diuinae prouidentiae, ut hanc quoque in <lb/>
            rerum ordine includeret et ab hac eam non inprouide liberaret: <lb/>
            qua tandem temeritate humanae uanitatis audemus negare <lb n="5"/>
            diuinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo nouas, <lb/>
            quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprouisas? <lb/>
            Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non <lb/>
            reuersuras, sed cum hoc fit in rebus nihil noui fieri, quoniam <lb/>
            semper aliae adque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: <lb n="10"/>
            hoc certe concedunt, si ita est, nouas animas fieri, <lb/>
            quibus sit et noua miseria et noua liberatio. Nam si antiquas <lb/>
            eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cottidie <lb/>
            noui fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter uixerint, <lb/>
            ita liberentur, ut numquam ad miserias reuoluantur, <lb n="15"/>
            consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus <lb/>
            numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere <lb/>
            non ualeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent <lb/>
            animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad <lb/>
            eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo <lb n="20"/>
            in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas uolunt, infinitus <lb/>
            sit numerus animarum. 
</p><p>Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus <lb/>
            ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid <lb/>
            restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile <lb n="25"/>
            Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia <lb/>
            uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum <lb/>
            animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum <lb/>
            numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum

<note type="footnote">1 sunt <hi rend="italic">t</hi> 2 facere per imprud. v 4 ordine <hi rend="italic">usque ad</hi> eam non <hi rend="italic">oni, t</hi> <lb/>
            eam <hi rend="italic">ex</hi> enim <hi rend="italic">corr. V</hi> inprouida <hi rend="italic">V</hi> 5 uanitss <hi rend="italic">t</hi> 8 animas liberatas <lb/>
            quidem <hi rend="italic">p</hi> miserias ex 11 concedant <hi rend="italic">e v</hi> 13 dicant esse <hi rend="italic">v</hi> 14 de] <lb/>
            sed <hi rend="italic">e</hi> de quorum] decorum <hi rend="italic">t</hi> 18 fierent homines <hi rend="italic">v</hi> 21 exse <hi rend="italic">VI</hi> <lb/>
            possunt <hi rend="italic">V</hi> 24 putatur <hi rend="italic">V</hi> 25 conueniens <hi rend="italic">b</hi> 29 semper <hi rend="italic">om. VI;</hi> <lb/>
            tempore <hi rend="italic">t</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="606"/>
            infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos uero ratiocinationem <lb/>
            nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, <lb/>
            quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea <lb/>
            creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam <lb/>
            antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam<lb n="5"/>
            desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum <lb/>
            aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam <lb/>
            redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse <lb/>
            sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui <lb/>
            profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire<lb n="10"/>
            sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea <lb/>
            numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante <lb/>
            quem nullus fuit. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">De conditione unius primi hominis adque in eo generis humani. </title></ab><p>Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem <lb/>
            Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum <lb/>
            potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse <lb/>
            melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum <lb n="20"/>
            condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset <lb/>
            a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam <lb/>
            modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, <lb/>
            sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, <lb/>
            alias congreges instituerit, quae congregatae adque in gregibus <lb n="25"/>
            malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui damulae et <lb/>
            cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis <lb/>
            propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero,

<note type="footnote"> 1 subpliciter <hi rend="italic">t</hi> 3 utegatur. <hi rend="italic">in marg</hi>. n. <hi rend="italic">b</hi> 4 est a animarum <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> numquam antea non <hi rend="italic">V</hi> 5 nunquam fieri v 8 alterius t <lb/>
            11 posset <hi rend="italic">Vepta;</hi> possit <hi rend="italic">ablv</hi> 14 Cap. XXI v 21 multiplicare <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            22 quodadmodo <hi rend="italic">t</hi> 23 adpetunt secuti <hi rend="italic">t</hi> 25 alias graeges <hi rend="italic">V;</hi> alia <lb/>
            congreges <hi rend="italic">l</hi> 26 sturni, <hi rend="italic">in marg</hi>. x sturdi, <hi rend="italic">a</hi> dammulae <hi rend="italic">V e;</hi> danimulae <lb/>
            <hi rend="italic">t</hi> 27 tamen omn. <hi rend="italic">IX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="607"/>
            cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque <lb/>
            condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino <lb/>
            subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium <lb/>
            transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem <lb/>
            absque ullo termino consecutus; si autem Dominum <lb n="5"/>
            Deum suum libera uoluntate superbe adque inoboedienter <lb/>
            usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis <lb/>
            seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum <lb/>
            ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate <lb/>
            deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur <lb n="10"/>
            ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si <lb/>
            non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis <lb/>
            affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem <lb/>
            feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, <lb/>
            sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus <lb n="15"/>
            humanum. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod praescierit Deus hominem, quem primum condidit, peccaturum simulque praeuiderit, quan- tum piorum populum ex eius genere in angelicum consortium sua esset gratia translaturus. </title></ab><p>Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium <lb/>
            morituros propagaturum eoque progressuros peccandi <lb/>
            inmanitate mortales, ut tutius adque pacatius inter se rationalis <lb/>
            uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum <lb n="25"/>
            ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines, <lb/>
            quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam <lb/>
            propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter

<note type="footnote"> 1 quodadmodo <hi rend="italic">t</hi> 5 termino] tempore <hi rend="italic">l</hi> consecuturus <hi rend="italic">Ip2 a;</hi> consecuturil <lb/>
            e nisi <hi rend="italic">t</hi> 12 cognitionis effectu <hi rend="italic">ab</hi> 13 nec ipsam <hi rend="italic">abp tv</hi> <lb/>
            14 uiri <hi rend="italic">t</hi> illi <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 15 omnino <hi rend="italic">Vel p t a f;</hi> omne <hi rend="italic">a v</hi> hominem <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> uno <hi rend="italic">om</hi>. a 17 Cap. XXII v 18 Dens <hi rend="italic">om. p</hi> primum <lb/>
            dena p 20 populora <hi rend="italic">p</hi> 21 essent <hi rend="italic">p</hi> transituros <hi rend="italic">p</hi> 24 capacius e <lb/>
            rationali <hi rend="italic">V</hi> 25 sue el 26 plurium <hi rend="italic">V l tI;</hi> plurimum <hi rend="italic">abeptaf</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="608"/>
            se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praeuidebat <lb/>
            etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum <lb/>
            remissisque peccatis iustificatum Spiritu sancto sanctis angelis <lb/>
            in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte <lb/>
            destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura,<lb n="5"/>
            quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus. <lb/>
            quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset <lb/>
            humanum. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei. </title></ab><p>Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe <lb/>
            illi animam creauit, qua per rationem adque intellegentiam <lb/>
            omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus <lb/>
            et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum<lb n="15"/>
            uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi <lb/>
            siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando <lb/>
            fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est <lb/>
            aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse <lb/>
            uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex<lb n="20"/>
            eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec <lb/>
            carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices <lb/>
            ex materia quacumque terrena corporalibus membris. <lb/>
            quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia <lb/>
            Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec <lb n="25"/>
            fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac <lb/>
            sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus <lb/>
            ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cottidianis metiuntur <lb/>
            operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam <lb/>
            non nouerunt, infideliter cogitant; quasi non haec ipsa, quae

<note type="footnote"> 2 adoptione <hi rend="italic">t</hi> 5 esse <hi rend="italic">t</hi> 9 Cap. XXIII v 13 illi <hi rend="italic">om. II</hi> 14 animabus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 18 nam <hi rend="italic">usque ad</hi> hominis <hi rend="italic">om. I</hi> 20 uoluisse/, t eraso, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            in] ad <hi rend="italic">t</hi> adiutorio <hi rend="italic">l</hi> 21 os <hi rend="italic">l</hi> 24 potuerunt <hi rend="italic">Ip t</hi> 25 Dei <hi rend="italic">one. p</hi> <lb/>
            qui] qua <hi rend="italic">p</hi> 27 nobit <hi rend="italic">t</hi> 28 ista facere <hi rend="italic">omisso</hi> certe <hi rend="italic">p t</hi> 29 uea V </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="609"/>
            nouerunt de humanis conceptibus adque partubus, si inexpertis <lb/>
            narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa <lb/>
            plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus <lb/>
            diuinae mentis adsignent. 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">An ullius uel minimae creaturae possint dici angeli creatores. </title></ab><p>Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui <lb/>
            diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem <lb/>
            qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus <lb n="10"/>
            est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse <lb/>
            creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta <lb/>
            mortalia, in quibus homo praecipuum disque ipsis cognatum <lb/>
            teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde <lb/>
            iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus <lb n="15"/>
            suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim <lb/>
            fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem <lb/>
            nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. <lb/>
            Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent <lb/>
            uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae <lb n="20"/>
            gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, <lb/>
            quam nec agricolas frugum adque arborum. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">Omnem naturam et omnem speciem uniuersae creaturae non nisi opere Dei fieri adque formari. </title></ab><p rend="script">Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus <lb/>
            cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et

<note type="footnote"> 10 Tim. p. 41, C </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 partibus <hi rend="italic">V11</hi> 4 menti <hi rend="italic">t</hi> 5 Cap. XXIIII v 13 praecipuugdisque <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 14 superstitutione <hi rend="italic">l</hi> 15 sacra et <hi rend="italic">om. t</hi> 21 tam non <lb/>
            <hi rend="italic">Ve11 ll;</hi> iam non <hi rend="italic">t a;</hi> tamen non <hi rend="italic">a b e2 p;</hi> tamen tam non <hi rend="italic">v</hi> 25 fieri <lb/>
            adque <hi rend="italic">Fot; om. p q v</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V para I. </note>

<note type="footnote"> 39 </note> <lb/>
             
<pb n="610"/>
            fabri adque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt <lb/>
            formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus <lb/>
            efficientes causas habet de secreto et occulto naturae <lb/>
            uiuentis adque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales <lb/>
            corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, <lb n="5"/>
            dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque <lb/>
            tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori <lb/>
            et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo <lb/>
            mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, <lb/>
            ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit<lb n="10"/>
            speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas <lb/>
            solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, <lb/>
            accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae <lb/>
            figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus <lb/>
            non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia,<lb n="15"/>
            qui dixit: Caelum et terram ego inpleo, et cuius <lb/>
            sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem <lb/>
            fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti <lb/>
            primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori <lb/>
            cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte<lb n="20"/>
            non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem <lb/>
            tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino <lb/>
            naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se <lb/>
            etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. <lb/>
            Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque<lb n="25"/>
            creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid <lb/>
            neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; <lb/>
            sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda <lb/>
            uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa

<note type="footnote"> 16 Hierem. 23, 24 17 Sap. 8, 1 26 1. Cor. 3, 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> q; <lb/>
            1 etiam qui <hi rend="italic">p</hi> at effing. <hi rend="italic">a</hi> 3 occultato <hi rend="italic">V</hi> 9 mundo] modo <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            10 facit <hi rend="italic">t</hi> 11 cum <hi rend="italic">usque ad</hi> speciem <hi rend="italic">I. 13 om. e</hi> 11 <hi rend="italic">sqq</hi>. rutunditas <lb/>
            V a1; rotund. <hi rend="italic">ablpt</hi> 13 rutundas oculi et rutundas pomi e 18 sua <lb/>
            suauiter <hi rend="italic">t;</hi> sapienter <hi rend="italic">V</hi> 20 ne &lt; 22 tamen <hi rend="italic">ora, It</hi> qua fuit <hi rend="italic">t</hi> <lb/>
            23 fabentibus <hi rend="italic">V</hi> illis<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">V</hi> 26 creatoris <hi rend="italic">t</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="611"/>
            radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus <lb/>
            quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium <lb/>
            corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem <lb/>
            appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo <lb/>
            dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et <lb n="5"/>
            quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus <lb/>
            uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit <lb/>
            Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, <lb/>
            quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. <lb/>
            Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus <lb n="10"/>
            adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut <lb/>
            quorumque animalium siue marium feminarumque mixtionibus; <lb/>
            quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant <lb/>
            aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque <lb/>
            conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in <lb n="15"/>
            suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius <lb/>
            occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit <lb/>
            esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi <lb/>
            faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. <lb/>
            Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus <lb n="20"/>
            opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam <lb/>
            non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio <lb/>
            imperio fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum <lb/>
            habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus <lb/>
            conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit <lb n="25"/>
            aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos

<note type="footnote"> 1 ib. 15, 38 5 Hierem. 1, 5 8 Gen. 30, 37 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 suo famulo <hi rend="italic">v</hi> 6 si uel <hi rend="italic">t</hi> ualeat] uolent <hi rend="italic">b</hi> 7 sicut] uelut <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            O 0 <lb/>
            8 colore uario <hi rend="italic">p t;</hi> uario colore a; colere uaria <hi rend="italic">cum transpositionis nota a</hi> <lb/>
            natura tam. illa <hi rend="italic">t</hi> illum <hi rend="italic">b</hi> 9 tam <hi rend="italic">om. b</hi> quam .. , fecit <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            10 qualibet <hi rend="italic">b</hi> uel seminales <hi rend="italic">om. b</hi> gignentibus <hi rend="italic">a</hi> 12 quorumcumque <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> feminarum <hi rend="italic">om. b</hi> commiitionibus <hi rend="italic">b</hi> 13 desideria <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            14 lineam. <hi rend="italic">v</hi> 17 praescientia <hi rend="italic">l</hi> 18 quantumque bl 19 u ale <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            esset] esse <hi rend="italic">V t</hi> possit <hi rend="italic">l</hi> 20 qua i 24 condit. debemuF 26 quod <lb/>
            ipse <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> 39* </note> <lb/>
             
<pb n="612"/>
            ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam <lb/>
            rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non <lb/>
            fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim <lb/>
            alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus <lb/>
            currerent tempora? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De Platonicorum opinione, qua putauerunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse h\'umanorum corporum conditores. </title></ab><p rend="script">Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores<lb n="10"/>
            esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem <lb/>
            ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum <lb/>
            nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. <lb/>
            Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit <lb/>
            corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque<lb n="15"/>
            Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint, <lb/>
            propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem <lb/>
            etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: <lb/>
            sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi <lb/>
            parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam<lb n="20"/>
            fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores, <lb/>
            sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis <lb/>
            et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas <lb/>
            animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos <lb/>
            colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut 5 <lb n="25"/>
            quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum

<note type="footnote"> 10 Tim. 41, C </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 tuam b 2 subtraha/t, n <hi rend="italic">eras., V;</hi> subtrahas <hi rend="italic">b</hi> 5 current t <lb/>
            6 Cap. XXVI <hi rend="italic">v</hi> 10 sed a <hi rend="italic">l</hi> 11 ut, <hi rend="italic">superscripto m. 1</hi> et, <hi rend="italic">V</hi> 12 adtexerent, <lb/>
            in <hi rend="italic">marg</hi>. attingerent, <hi rend="italic">l</hi> 13 esse noluit <hi rend="italic">v</hi> 15 omne corpus v <lb/>
            simulque supplicatione aliisquc inhoneste uixerunt <hi rend="italic">(aic!) b</hi> 16 sentit <lb/>
            ut <hi rend="italic">V</hi> a; sentiunt <hi rend="italic">p t</hi> ac <hi rend="italic">v</hi> uixerunt <hi rend="italic">a</hi> 18 etiam bestiarum <hi rend="italic">Vblt:</hi> <lb/>
            bestiarum etiam <hi rend="italic">e;</hi> etiam ad bestiarum <hi rend="italic">apv</hi> 21 carcerumq. <hi rend="intraline">ue</hi><hi rend="italic">V</hi> 22 sed <lb/>
            <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="613"/>
            tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas <lb/>
            animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium <lb/>
            uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi <lb/>
            a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est <lb/>
            uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo <lb n="5"/>
            modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse <lb/>
            pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id <lb/>
            est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur? <lb/>
            Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, <lb/>
            diuinum munus est: quo modo poena est \' ad ista corpora, <lb n="10"/>
            id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod <lb/>
            adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium <lb/>
            animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo <lb/>
            non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, <lb/>
            quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter <lb n="15"/>
            laudabilis mens haberet? 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">In primo homine exortam fuisse omnem plenitu- dinem generis humani, in qua praeuiderit Deus, quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio. </title></ab><p>Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium <lb/>
            quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corpo- <lb/>
            \' rum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis <lb/>
            praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, <lb n="25"/>
            quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est <lb/>
            unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc

<note type="footnote"> 5 Tim. 92, B </note>

<note type="footnote"> 3 in terram <hi rend="italic">V</hi> 4 etsi <hi rend="italic">e</hi> est causa <hi rend="italic">a</hi> 7 id est etiam mortalium <lb/>
            generibus (sic!) <hi rend="italic">b</hi> 8 et inmort. <hi rend="italic">Vel p t;</hi> et om. <hi rend="italic">a v</hi> et mortalium <lb/>
            <hi rend="italic">om. I</hi> y uel qua <hi rend="italic">e</hi> 11 deos <hi rend="italic">t</hi> 12 uniuersi mundi v 17 Cap. <lb/>
            XXVII v 19 praeuiderit <hi rend="italic">V q;</hi> prouiderit <hi rend="italic">p;</hi> praeuidit v 22 uera <hi rend="italic">est p</hi> <lb/>
            aeram eligo <hi rend="italic">b</hi> quem <hi rend="italic">V a</hi> bl <hi rend="italic">e 1 t a f;</hi> quae <hi rend="italic">b2p Du<foreign xml:lang="grc">̈</foreign>bn.; om. v</hi> 24 cognoscit <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi>,, </note> <lb/>
             
<pb n="614"/>
            genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque <lb/>
            commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, <lb/>
            uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, <lb/>
            quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus <lb/>
            creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac<lb n="5"/>
            admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod <lb/>
            uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum <lb/>
            est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. <lb/>
            Haec opera Dei propterea sunt utique inusitata, quia prima. <lb/>
            Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent<lb n="10"/>
            credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo <lb/>
            gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione <lb/>
            diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra <lb/>
            gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete <lb/>
            opera Domini, quae posuit prodigia super terram. <lb n="15"/>
            Quur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum <lb/>
            quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio <lb/>
            loco, quantum me Deus adiuuerit. 
</p><p rend="script">Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] <lb/>
            homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum <lb n="20"/>
            euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas <lb/>
            fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates <lb/>
            duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis <lb/>
            in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto <lb/>
            Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Uniuersae <lb n="25"/>
            uiae Domini misericordia et ueritas: nec <lb/>
            iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia.

<note type="footnote"> 14 Pa. 45, 9 25 Pe. 24, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 neque enim <hi rend="italic">t</hi> 7 illi <hi rend="italic">om. t</hi> hic <hi rend="italic">Ve1 p t a;</hi> hinc <hi rend="italic">a b ti</hi> 9 utrique <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 quis <hi rend="italic">V t</hi> 16 est <hi rend="italic">t</hi> primum, in <hi rend="italic">marg</hi>. ipsa, a 17 quodadmodo <lb/>
            <hi rend="italic">t</hi> dicetur <hi rend="italic">Vel p a.j</hi> alio loco q. m. d. adiuuerit dicam <hi rend="italic">a b v</hi> <lb/>
            19 primo <hi rend="italic">om. V</hi> 20 secundum om. <hi rend="italic">b</hi> 21 Dei <hi rend="italic">om. I</hi> praesentiam <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            ezhortas fuisse exhistimemus 1 23 alii in malis angelia alii in supplitio <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 24 sociandis e EXPL. LIB. XII. AURELI AUGUSTINI ; <lb/>
            INCIP. LIBER Xfijf. <hi rend="italic">V</hi> </note> 
<pb n="615"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>