<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:10.13-10.32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:10.13-10.32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="10" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">De inuisibili Deo, qui se uisibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes. </title></ab><p>Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter <lb/>
            patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo <lb/>
            auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est <lb n="15"/>
            boc quod ipsa: ita et species, qua uisus est Deus in natura <lb/>
            inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Verum tamen ipse <lb/>
            in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa <lb/>
            in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem Deum <lb/>
            in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et <lb n="20"/>
            loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: Si <lb/>
            inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, <lb/>
            scienter ut uideam te. Cum igitur oporteret Dei legem <lb/>
            in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue <lb/>
            sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram <lb n="25"/>
            eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum <lb/>
            dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae <lb/>
            fiebant. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad

<note type="footnote"> 21 Exod. 33, 13 23 Act. 7, 53 </note>

<note type="footnote"> 4 non monetur nec aliter <hi rend="italic">()m. bl</hi> 7 hominibus] humilibus <hi rend="italic">a</hi> bl usque <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 8 temporaliter, ter <hi rend="italic">m. 2 in ras., b</hi> 14 quo] quod <hi rend="italic">b</hi> 17 uisibili <lb/>
            <hi rend="italic">b e</hi> 21 moyse sed <hi rend="italic">a b e</hi> 25 et <hi rend="italic">om. b</hi> et pop. ingenti <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            27 et <hi rend="italic">abeps;</hi> ac <hi rend="italic">v Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="470"/>
            modum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Ioue seu Apolline <lb/>
            leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo, <lb/>
            qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi, <lb/>
            quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus <lb/>
            rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam <lb n="5"/>
            creatori seruire creaturam.. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De uno Deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia uniuersa in ipsius prouidentiae potestate consistunt. </title></ab><p>Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad <lb/>
            Dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos <lb/>
            temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus <lb/>
            ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia <lb/>
            surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur<lb n="15"/>
            diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur <lb/>
            Deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae <lb/>
            transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et <lb/>
            domino subderetur. Omnia quippe, quae praestare hominibus <lb/>
            uel angeli uel homines possunt, in unius esse Omnipotentis <lb n="20"/>
            potestate quisquis diffitetur, insanit. De prouidentia certe <lb/>
            Plotinus Platonicus disputat eamque a summo Deo, cuius est <lb/>
            intellegibilis adque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec <lb/>
            terrena et ima pertingere flosculorum adque foliorum pulchritudine <lb/>
            conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime <lb n="25"/>
            pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non <lb/>
            posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis

<note type="footnote"> 22 Enn. III, 2, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 lygurgo <hi rend="italic">a e;</hi> ly//gurgo, superscripto s. regi, <hi rend="italic">b</hi> siue a 5 et <lb/>
            <hi rend="italic">abelps;</hi> ac <hi rend="italic">v Domb</hi>. 11 ita <hi rend="italic">om. a</hi> 13 proficit s 15 surgeret <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            suggeretur at 16 tamen] tantum <hi rend="italic">Domb.t</hi> 18 cuiquam <hi rend="italic">ont. a</hi> uero <lb/>
            orn. <hi rend="italic">a</hi> et <hi rend="italic">belp;</hi> ac s v <hi rend="italic">Domb</hi>. et domino om. <hi rend="italic">a</hi> 20 Omnipot. <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. bt 21 diffidit <hi rend="italic">eps</hi> 22 platonicus plotinus e; plotinus philosophus <lb/>
            platonicus a platonis bt 24 pulchr.] fortitudine e 27 inintelleg. <hi rend="italic">s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="471"/>
            et incommutabilis simul habens omnia perseuerat. Hoc Dominus <lb/>
            Iesus ibi ostendit, ubi ait: Considerate lilia agri, <lb/>
            non laborant neque nent. Dico autem uobis, quia <lb/>
            nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, <lb/>
            sicut unum ex eis. Quod si faenum agri, quod hodie <lb n="5"/>
            est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit: <lb/>
            quanto magis uos, modicae fidei? Optime igitur anima <lb/>
            humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter <lb/>
            exoptat bona infima adque terrena uitae huic transitoriae <lb/>
            necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis <lb n="10"/>
            contemnenda, non tamen nisi ab uno Deo expectare consuescit, <lb/>
            ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad <lb/>
            quem contemtu eorum et ab eis auersione perueniat. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">De ministerio sanctorum angelorum, quo prouidentiae Dei seruiunt. </title></ab><p>Sic itaque diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum <lb/>
            cursum, ut, quem ad modum dixi et in actibus apostolorum <lb/>
            legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius ueri Dei. <lb/>
            cultu, in quibus et persona ipsius Dei, non quidem per suam <lb n="20"/>
            substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis <lb/>
            permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam <lb/>
            uisibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum <lb/>
            morulas humanae linguae uocibus loqueretur, qui in sua <lb/>
             natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed <lb n="25"/>
            intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam,

<note type="footnote"> 2 Mt. 6, 28 sqq. 18 Act. 7, 53 </note>

<note type="footnote"> 2 IesasJ deus <hi rend="italic">a b</hi> 3 nent <hi rend="italic">ab e p sv;</hi> neent 1; neunt ex I <hi rend="italic">Domb</hi>. quia] <lb/>
            quod a 4 in <hi rend="italic">ont. a</hi> tota <hi rend="italic">epsf;</hi> tanta <hi rend="italic">b a k v Domb.;</hi> omni <hi rend="italic">a</hi> 5 eat <lb/>
            his <hi rend="italic">e l;</hi> ex istis <hi rend="italic">a</hi> 7 modicae] minime <hi rend="italic">a</hi> 8 humana <hi rend="italic">sup. lin. b</hi> 10 necessarIa <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. bl pro <hi rend="italic">a</hi> sempiternae <hi rend="italic">a</hi> 12 ad quemj atque 8; atque <lb/>
            ad <hi rend="italic">a</hi> 13 contemptum <hi rend="italic">a</hi> euersione <hi rend="italic">b;</hi> euersionem, <hi rend="italic">superscripto <lb/>
            fIl. 2</hi> reuersionem, <hi rend="italic">a</hi> 18 et <hi rend="italic">om.. a b</hi> actis s 26 non tempor. <hi rend="italic">om</hi>. bt <lb/>
            dixerim a </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            aeternaliter nec incipit loqui nec desinit; quod aput illum sincerius <lb/>
            audiunt, non corporis aure sed mentis, ministri eius et nuntii, <lb/>
            qui eius ueritate incommutabili perfruuntur inmortaliter beati: <lb/>
            et quod faciendum modis ineffabilibus audiunt et usque in <lb/>
            ista uisibilia adque sensibilia perducendum, incunctanter adque<lb n="5"/>
            indifficulter efficiunt. Haec autem lex distributione temporum <lb/>
            data est, quae prius haberet, ut dictum est, promissa terrena. <lb/>
            quibus tamen significarentur aeterna, quae uisibilibus sacramentis <lb/>
            celebrarent multi, intellegerent pauci. Unius tamen <lb/>
            Dei cultus apertissima illic et uocum et rerum omnium contestatione<lb n="10"/>
            praecipitur, non unius de turba, sed qui fecit caelum <lb/>
            et terram et omnem animam et omnem spiritum, qui non est <lb/>
            quod ipse. Ille enim fecit, haec facta sunt, adque ut sint et <lb/>
            bene se habeant, eius indigent, a quo facta sunt. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">An de promerenda beata uita his angelis sit credendum dum, qui se coli exigunt honore diuino; an uero illis, qui non sibi, sed uni Deo sancta praecipiunt religione sel\'uiri. </title></ab><p>Quibus igitur angelis de beata et sempiterna uita credendum <lb n="20"/>
            esse censemus? Utrum eis, qui se religionis ritibus coli <lb/>
            uolunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi, <lb/>
            an eis, qui hunc omnem cultum uni Deo creatori omnium <lb/>
            deberi dicunt eique reddendum uera pietate praecipiunt. <lb/>
            cuius et ipsi contemplatione beati sunt\' et nos futuros esse<lb n="25"/>
            promittunt? Illa namque uisio Dei tantae pulchritudinis uisio <lb/>
            est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis <lb/>
            bonis praeditum adque abundantem non dubitet Plotinus

<note type="footnote"> 1 nec desinit <hi rend="italic">om. a</hi> 3 ueritati <hi rend="italic">s</hi> 4 ineffabiliter a et eras. <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            ysque, us <hi rend="italic">eras., s</hi> 5 ac <hi rend="italic">b</hi> adque sensib. <hi rend="italic">om. a</hi> at indiff. a <lb/>
            7 ut dictum est <hi rend="italic">om. a</hi> 9 unas <hi rend="italic">a</hi> 11 turba, <hi rend="italic">superscripto</hi> 8. deorum, <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            et caelum a 12 qui non <hi rend="italic">usque ad</hi> facta sunt <hi rend="italic">l. 14 om. pl</hi> 18 haec <lb/>
            que, que <hi rend="italic">m. 2 in fin. uersus, e</hi> 16 de <hi rend="italic">om. p</hi> 18 sibi] <hi rend="italic">Be p q; om. C</hi> <lb/>
            23 omnem <hi rend="italic">om</hi>. bx 24 delibari <hi rend="italic">b</hi> 26 uisio.. pulchritudinis <hi rend="italic">om. bl</hi> <lb/>
            28 habund. <hi rend="italic">b e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="473"/>
            infelicissimum dicere. Cum ergo ad hunc unum quidam angeli. <lb/>
            quidam uero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus <lb/>
            excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem <lb/>
            illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum, <lb/>
            respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, <lb n="5"/>
            respondeant theurgi uel potius periurgi; hoc enim sunt omnes <lb/>
            illae artes uocabulo digniores; postremo respondeant homines, <lb/>
            si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex <lb/>
            aliqua parte uiuit in eis; respondeant, inquam, eisne sacrificandum <lb/>
            sit dis uel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi <lb n="10"/>
            uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent? Si nec isti <lb/>
            nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii <lb/>
            quidem ut sibi sacrificaretur, alii uero id uetarent, sed uni <lb/>
            tantum iuberent Deo: satis deberet pietas ipsa discernere, quid <lb/>
            horum de fastu superbiae, quid de uera religione descenderet. <lb n="15"/>
            Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas <lb/>
            animas permouerent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem, <lb/>
            qui hoc prohibent et uni tantum Deo sacrificari iubent, nequaquam <lb/>
            ista uisibilia miracula facere dignarentur: profecto non <lb/>
             sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset <lb n="20"/>
            auctoritas. Cum uero Deus id egerit ad commendanda eloquia <lb/>
            ueritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum, <lb/>
            sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora, <lb/>
            clariora miracula, ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt, <lb/>
             falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus <lb n="25"/>
            eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita

<note type="footnote"> 1 Enn. I, 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 unum <hi rend="italic">om. 8</hi> 3 prohib.] praecipiant s 6 perteurgi <hi rend="italic">a;</hi> pertergi, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. I periurgi, b illae omnes v 8 suae <hi rend="italic">om. p s</hi> illis <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            sensus <hi rend="italic">superscriptum e</hi> quod <hi rend="italic">&amp; e Ip a a. k f Domb.;</hi> quo <hi rend="italic">a v</hi> et ex <lb/>
            alia <hi rend="italic">e</hi> 11 nec illi nec isti <hi rend="italic">v</hi> 13 id <hi rend="italic">om. 11</hi> 15 religione <hi rend="italic">om</hi>. at <lb/>
            16 hi <hi rend="italic">om. a bl p s</hi> 17 animas permouerent <hi rend="italic">e l p</hi> s <hi rend="italic">a k f Domb.2;</hi> mentes <lb/>
            promouerent a; promouerent mentes <hi rend="italic">b Domb.l;</hi> permou. mentes <hi rend="italic">v</hi> 20 proponenda <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 22 non suum factum s; non sua facta, <hi rend="italic">in marg</hi>. ai. non sui <lb/>
            fastum, <hi rend="italic">b;</hi> non sua nomina sui fastu <hi rend="italic">a</hi> 24 piis <hi rend="italic">om. a</hi> expetant <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            exspectant <hi rend="italic">s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            desipere libeat, ut non uera eligat quae sectetur, ubi et <lb/>
            ampliora inuenit quae miretur? 
</p><p rend="script">Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat <lb/>
            historia (non ea dico, quae interuallis temporum occultis <lb/>
            ipsius mundi causis, uerum tamen sub diuina prouidentia<lb n="5"/>
            constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt <lb/>
            inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita <lb/>
            facies, siue tantum terrens siue etiam nocens, quae procurari <lb/>
            adque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia <lb/>
            perhibentur; sed ea dico, quae ui ac potestate eorum fieri<lb n="10"/>
            satis euidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium, <lb/>
            quas de Troia Aeneas fugiens aduexit, de loco in locum <lb/>
            migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius nouacula secuit: <lb/>
            quod Epidaurius serpens Aesculapio nauiganti Romam comes <lb/>
            adhaesit; quod nauem, qua simulacrum matris Phrygiae uehebatur,<lb n="15"/>
            tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam <lb/>
            una muliercula zona adligatam ad suae pudicitiae testimonium <lb/>
            mouit et traxit; quod uirgo Vestalis, de cuius corruptione <lb/>
            quaestio uertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente <lb/>
            abstulit controuersiam) — haec ergo adque huius modi <lb n="20"/>
            nequaquam illis, quae in populo Dei facta legimus, uirtute <lb/>
            ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum <lb/>
            quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata <lb/>
            sunt prohibenda adque plectenda, magica scilicet uel theurgica! <lb/>
            quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria <lb n="25"/>
            ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, (donee subpositas, <lb/>
            ut ait Lucanus, propior despumet in herbas;\'

<note type="footnote"> 27 Phars. VI, 506 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sectatur b1 6 monstruosa b ea 7 terraeque 6; et terra * 9 daemoniacis <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 10 ui <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> ac] et <hi rend="italic">b;</hi> aut <hi rend="italic">e</hi> 11 penatum a <lb/>
            12 quas <hi rend="italic">ab !p s ak tv;</hi> quos <hi rend="italic">e</hi> 14 serpens <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 15 nauim <hi rend="italic">e v</hi> <lb/>
            16 conantibus <hi rend="italic">1</hi> 17 alligata <hi rend="italic">s</hi> 19 deflnente, de <hi rend="italic">eraso</hi> p, <hi rend="italic">a</hi> 20 adque] <lb/>
            et <hi rend="italic">ab</hi> huius modi <hi rend="italic">Ips;</hi> huiusce modi <hi rend="italic">e;</hi> alia huius modi <hi rend="italic">abkv</hi> <lb/>
            21 legimus] sunt <hi rend="italic">a b</hi> 25 pleraqae <hi rend="italic">om</hi>. al 26 ee (= esse) e donecj <lb/>
            quod nec <hi rend="italic">b</hi> subposita <hi rend="italic">e</hi> 27 ut luc. ait a inj et <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="475"/>
            quaedam uero etsi nonnullis piorum factis uideantur opere coaequari, <lb/>
            finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra <lb/>
            ostendit excellere. Illis enim multi tanto minus sacrificiis <lb/>
            colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his uero unus <lb/>
            commendatur Deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum <lb n="5"/>
            suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum <lb/>
            remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt sacrificium, <lb/>
            praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed Deo creatori omnium, <lb/>
            cui seruiunt. Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos <lb/>
            diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere <lb n="10"/>
            uolunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum <lb/>
            nos peruenire, a quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli, <lb/>
            qui non uni sed plurimis sacrificia fieri uolunt, non sibi, sed <lb/>
            eis dis uolunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis <lb/>
            praeponendi sunt illi, qui unius Dei deorum angeli sunt, cui <lb n="15"/>
            sacrificari sic iubent, ut alicui alteri uetent, cum eorum nullus <lb/>
            huic uetet, cui uni isti sacrificari iubent. Porro si, quod magis <lb/>
            indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum <lb/>
            angeli sunt. sed daemones mali, qui non unum solum ac <lb/>
            summum Deum, sed se ipsos sacrificiis coli uolunt: quod <lb n="20"/>
            maius quam unius Dei contra eos eligendum est praesidium, <lb/>
            cui seruiunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent <lb/>
            ut sacrificio seruiamus, cuius nos ipsi esse sacrificium debemus? <lb/>
            <note type="footnote"> 1 priorum <hi rend="italic">a</hi> quoequari s 3 illi <hi rend="italic">b</hi> 4 sunt <hi rend="italic">om. a e</hi> 8 sunt <lb/>
            qui ab <hi rend="italic">elp a;</hi> sunt illi qui <hi rend="italic">v Domb</hi>. omnium <hi rend="italic">om</hi>. at 9 amore] <lb/>
            animo <hi rend="italic">p</hi> 10 diligant <hi rend="italic">e l p s <foreign xml:lang="grc">α</foreign> k2.F Domb.;</hi> diligunt <hi rend="italic">abk1 v</hi> 12 peruenire <lb/>
            quaerunt <hi rend="italic">s</hi> non] numquam <hi rend="italic">a</hi> autem] ergo <hi rend="italic">a</hi> 14 eis diis <lb/>
            soluunt <hi rend="italic">p 8</hi> sic eis] ipsis <hi rend="italic">e</hi> 17 uetet et <hi rend="italic">ex</hi> uetetur <hi rend="italic">corr. a</hi> 18 superb/a, <lb/>
            i <hi rend="italic">eras., a</hi> 19 non solum unum a 20 quo bx 21 magis <hi rend="italic">ab</hi> <lb/>
            diligendum e 23 sacrif. esse <hi rend="italic">a b s v</hi> </note>
</p></div><pb n="476"/><div subtype="chapter" type="textpart">
          
</div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De arca testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam legis ac promissionis auctoritatem diuinitus facta sunt. </title></ab><p>Proinde lex Dei, quae in edictis data est angelorum, in qua<lb n="5"/>
            unus Deus deorum religione sacrorum iussus est coli, alii <lb/>
            uero quilibet prohibiti, in arca erat posita, quae arca testimonii <lb/>
            nuncupata est. Quo nomine satis significatur non Deum, <lb/>
            qui per illa omnia colebatur, circumcludi solere uel contineri <lb/>
            loco, cum responsa eius et quaedam humanis sensibus darentur<lb n="10"/>
            signa ex illius arcae loco, sed uoluntatis eius hinc testimonia <lb/>
            perhiberi; quod etiam ipsa lex erat in tabulis conscripta lapideis <lb/>
            et in arca, ut dixi, posita, quam tempore peregrinationis <lb/>
            in eremo cum tabernaculo, quod similiter appellatum est tabernaculum <lb/>
            testimonii, cum debita sacerdotes ueneratione portabant;<lb n="15"/>
            signumque erat, quod per diem nubes apparebat, quae <lb/>
            sicut ignis nocte fulgebat; quae nubes cum moueretur, castra <lb/>
            mouebantur, et ubi staret, castra ponebantur. Reddita sunt <lb/>
            autem illi legi magni miraculi testimonia praeter ista, quae <lb/>
            dixi, et praeter uoces, quae ex illius arcae loco edebantur. <lb n="20"/>
            Nam cum terram promissionis intrantibus eadem arca transiret. <lb/>
            Iordanes fluuius ex parte superiore subsistens et ex inferiore <lb/>
            decurrens et ipsi et populo siccum praebuit transeundi locum. <lb/>
            Deinde ciuitatis, quae prima hostilis occurrit more gentium <lb/>
            deos plurimos colens, septiens eadem arca circumacta muri <lb n="25"/>
            repente ceciderunt, nulla manu oppugnati, nullo ariete percussi. <lb/>
            Post haec etiam cum iam in terra promissionis essent et <lb/>
            eadem arca propter eorum peccata fuisset ab hostibus capta.

<note type="footnote"> 16 Exod. 13, 21 17 ib. 40, 34 sq. 22 Ios. 3, 16 sq. 25 ib. 6, 20 </note>

<note type="footnote"> 2 archa <hi rend="italic">p</hi> 5 angelorum data est <hi rend="italic">a</hi> 14 heremo <hi rend="italic">mss</hi>. cum <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            15 deuita <hi rend="italic">a</hi> 16 erat <hi rend="italic">om. a</hi> 18 et ubi.. ponebantur <hi rend="italic">om. a</hi> 19 <hi rend="italic">et</hi> <lb/>
            20 propter, <hi rend="italic">in marg</hi>. praeter, <hi rend="italic">e</hi> 21 namque <hi rend="italic">a</hi> ex eadem <hi rend="italic">a;</hi> ut eadem, <lb/>
            ut <hi rend="italic">ex</hi> et <hi rend="italic">corr., b</hi> 22 iordanes <hi rend="italic">l I;</hi> iordannes a; iordanis <hi rend="italic">a b ep s;</hi> <lb/>
            Iordanem <hi rend="italic">v</hi> 23 et ipsis <hi rend="italic">a, om. e</hi> 24 ciuitatis, <hi rend="italic">superscripto</hi> ierico. <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            gentilium a 27 Post haec] postea b </note> <lb/>
             
<pb n="477"/>
            hi, qui ceperant, in templo eam dei sui, quem prae ceteris <lb/>
            colebant, honorifice conlocarunt abeuntesque clauserunt, apertoque <lb/>
            postridie simulacrum, cui supplicabant, inuenerunt conlapsum <lb/>
            deformiterque confractum. Deinde ipsi prodigiis <lb/>
            acti deformiusque puniti arcam diuini testimonii populo, <lb n="5"/>
            unde ceperant, reddiderunt. Ipsa autem redditio qualis fuit! <lb/>
            Inposuerunt eam plaustro eique iuuencas, a quibus uitulos <lb/>
            sugentes abstraxerant, subiunxerunt et eas quo uellent ire <lb/>
            siuerunt, etiam inde uim diuinam explorare cupientes. At illae <lb/>
            sine duce homine adque rectore ad Hebraeos uiam pertinaciter <lb n="10"/>
            gradientes nec reuocatae mugitibus esurientium filiorum <lb/>
            magnum sacramentum suis cultoribus reportarunt. Haec adque <lb/>
            huius modi Deo parua sunt, sed magna terrendis salubriter <lb/>
            erudiendisque mortalibus. Si enim philosophi praecipueque <lb/>
            Platonici rectius ceteris sapuisse laudantur, sicut paulo ante <lb n="15"/>
            commemoraui, quod diuinam prouidentiam haec quoque rerum <lb/>
            infima adque terrena administrare docuerunt numerosarum <lb/>
            testimonio pulchritudinum, quae non solum in corporibus animalium, <lb/>
            uenim in herbis etiam faenoque gignuntur: quanto <lb/>
            euidentius haec adtestantur diuinitati, quae ad horam praedicationis <lb n="20"/>
            eius fiunt, ubi ea religio commendatur, quae omnibus <lb/>
            caelestibus, terrestribus, infernis sacrificari uetat, uni <lb/>
            Deo tantum iubens, qui solus diligens et dilectus beatos facit <lb/>
            eorumque sacrificiorum. tempora imperata pr aefiniens eaque <lb/>
            per meliorem sacerdotem in melius mutanda praedicens non <lb n="25"/>
            ista se adpetere, sed per haec alia potiora significare testatur, <lb/>
            non ut ipse his honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum <lb/>
            colendum eique cohaerendum igne amoris eius accensi, quod <lb/>
            nobis, non illi, bonum est, excitemur.

<note type="footnote"> 7 Reg. I, 6, 11 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 hi qui eam ceperant, in templo Dei sui <hi rend="italic">v</hi> eandem <hi rend="italic">a</hi> 5 deformiterque <lb/>
            <hi rend="italic">a 8</hi> 6 qualis] talia <hi rend="italic">a</hi> 8 euggentes <hi rend="italic">a e</hi> 9 inde <hi rend="italic">p;</hi> hinc <hi rend="italic">v;</hi> <lb/>
            hic <hi rend="italic">rell. Domb</hi>. 10 homine duce <hi rend="italic">v</hi> 15 sapuisse cet. <hi rend="italic">a</hi> 21 eius <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. a 22 sacrificare <hi rend="italic">a</hi> 23 dilectos <hi rend="italic">a</hi> 24 tempora <hi rend="italic">om. a</hi> 28 igni <lb/>
            eius amoris e </note> 
<pb n="478"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra eos, qui de miraculis, quibus Dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis libris esse credendum dum. </title></ab><p rend="script">An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta, <lb n="5"/>
            sed mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus <lb/>
            negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere <lb/>
            nec deos ullos curare mortalia. Non enim se aliter colendos <lb/>
            esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum <lb/>
            et historia gentium testis est, quarum di se ostentare mirabiles<lb n="10"/>
            potius quam utiles ostendere potuerunt. Unde hoc opere <lb/>
            nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus, <lb/>
            non eos suscepimus refellendos, qui uel ullam esse uim diuinam <lb/>
            negant uel humana non curare contendunt, sed eos, qui <lb/>
            nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae ciuitatis deos<lb n="15"/>
            suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi <lb/>
            huius uisibilis et mutabilis inuisibilem et incommutabilem <lb/>
            conditorem et uitae beatae non de his, quae condidit, sed de <lb/>
            se ipso uerissimum largitorem. Eius enim propheta ueracissimus <lb/>
            ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. De<lb n="20"/>
            fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum <lb/>
            omnia officia referenda sunt. Nec dixit iste: Mihi <lb/>
            autem diuitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et <lb/>
            sceptro uel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam <lb/>
            philosophorum dicere non erubuerunt: Mihi uoluptas corporis <lb n="25"/>
            bonum est; aut quod melius uelut meliores dicere uisi sunt: <lb/>
            Mihi uirtus animi mei bonum est; sed: Mihi, inquit,

<note type="footnote"> 20 Ps. 72, 28 </note>

<note rend="script" type="footnote"> .2 populos <hi rend="italic">C</hi> 5 dicit <hi rend="italic">a</hi> 7 adicere, a <hi rend="italic">m. 1 superscript., b</hi> 10 quotf <lb/>
            <lb/>
            rum <hi rend="italic">e</hi> 12 in man. hab. <hi rend="italic">a</hi> 13 reppellendos <hi rend="italic">b</hi> 14 humanam <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            15 et <hi rend="italic">om. e</hi> gloriosissimeque, que <hi rend="italic">m. 2,</hi> in <hi rend="italic">marg</hi>. et religiosissime, e <lb/>
            19 se om. <hi rend="italic">be</hi> 21 namque boni <hi rend="italic">p v</hi> boni <hi rend="italic">om. a</hi> ad quem a <lb/>
            25 uoluntas <hi rend="italic">b</hi> 26 uelutj uel <hi rend="italic">a</hi> uisij ausi a 27 animi.... mihi <lb/>
            <hi rend="italic">om. ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="479"/>
            adhaerere Deo bonum est. Hoc eum docuerat, cui uni tantummodo <lb/>
            sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum <lb/>
            etiam contestatione monuerunt. Unde et ipse sacrificium eius <lb/>
            factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in <lb/>
            eius ineffabilem incorporeumque conplexum sancto desiderio <lb n="5"/>
            ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores (qualescumque <lb/>
            deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula <lb/>
            uel ciuilium rerum historiae uel libris magicis siue, quod <lb/>
            honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, quur <lb/>
            illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior <lb n="10"/>
            debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli <lb/>
            sacrificandum esse praecipiunt? 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quae ratio sit uisibilis sacrificii, quod uni uero et inuisibili Deo offerri docet uera religio. </title></ab><p rend="script">Qui autem putant haec uisibilia sacrificia dis aliis congruere, <lb/>
            illi uero tamquam inuisibili inuisibilia et maiori <lb/>
            maiora meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae <lb/>
            uoluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, <lb/>
            sicut uerba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes <lb n="20"/>
            adque laudantes ad eum dirigimus significantes uoces, cui res <lb/>
            ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes <lb/>
            non alteri uisibile sacrificium offerendum esse nouerimus quam <lb/>
            illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi <lb/>
             esse debemus. Tunc nobis fauent nobisque congaudent adque <lb n="25"/>
            ad hoc ipsum nos pro suis uiribus adiuuant angeli quique <lb/>
            uirtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. <lb/>
            Si autem illis haec exhibere uoluerimus, non libenter

<note rend="script" type="footnote"> in <lb/>
            4 corruptus bi 5 effabilem a corpor. 8 7 esse <hi rend="italic">om. a</hi> 9 theo- • <lb/>
            hidis <hi rend="italic">p</hi> vel quid <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 10 nolunt s 12 <hi rend="italic">post</hi> praecipiunt <hi rend="italic">in</hi> <lb/>
            b <hi rend="italic">m. 2 exstant:</hi> mira comparatio de sacrifitio uisibili et inuisibili 16 sacrificia <lb/>
            inuisibilia <hi rend="italic">m. 2 in marg. b</hi> alienis <hi rend="italic">abe</hi> 17 uere <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            maiori <hi rend="italic">maiorapsv;</hi> maiora maiori <hi rend="italic">rell. Domb</hi>. 19 ista <hi rend="italic">b e</hi> esse <lb/>
            signa v 20 sicut] si <hi rend="italic">a</hi> 26 quoque <hi rend="italic">e;</hi> quippe <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="480"/>
            accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia <lb/>
            sentiatur, apertissime uetant. Sunt exempla in litteris sanctis. <lb/>
            Putauerunt quidam deferendum angelis honorem uel adorando <lb/>
            uel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione <lb/>
            prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse nouerunt. <lb n="5"/>
            Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam <lb/>
            Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis <lb/>
            putati sunt di, eisque Lycaonii uictimas immolare <lb/>
            uoluerunt; quod a se humili pietate remouentes eis in quem <lb/>
            crederent adnuntiauerunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi<lb n="10"/>
            superbe sibi hoc exigunt, nisi quia uero Deo deberi sciunt. <lb/>
            Non enim re uera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadauerinis <lb/>
            nidoribus, sed diuinis honoribus gaudent. Copiam uero <lb/>
            nidorum magnam habent undique, et si amplius uellent, ipsi <lb/>
            sibi poterant exhibere. Qui ergo diuinitatem sibi adrogant<lb n="15"/>
            spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo <lb/>
            delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes <lb/>
            iter ad Deum uerum, ne sit homo illius sacrificium, dum <lb/>
            sacrificatur cuipiam praeter illum. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">De summo ueroque sacrificio, quod ipse Dei et hominum mediator effectus est. </title></ab><p rend="script">Unde uerus ille mediator, in quantum formam serui accipiens <lb/>
            mediator effectus est Dei et hominum, homo Christus <lb/>
            Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum

<note type="footnote"> 3 Iudic. 13, 16; Apoc. 22, 8; 9 7 Act. 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 mittantur <hi rend="italic">a b</hi> 2 in litteris <hi rend="italic">om</hi>. bl 3 angelis defer. <hi rend="italic">a</hi> 5 iussique <lb/>
            ....... nouerant <hi rend="italic">in marg. b</hi> uni <hi rend="italic">om. a</hi> 8 immolare uict. v <lb/>
            9 quos e in quem <hi rend="italic">om. hi</hi> 11 sibi hoc <hi rend="italic">om. a post</hi> sciunt <hi rend="italic">addita</hi> <lb/>
            S <lb/>
            <hi rend="italic">est glossa m. 2 cancellis septa</hi> [uon delectari daemones incensio aut nidoribus <lb/>
            sed obsequio eoram qui ea offerunt] <hi rend="italic">b</hi> 12 et ut h2 19 cuipiam, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. i* quippiam, <hi rend="italic">b post illum m. 2 cancellis septa</hi> [eleganter de <lb/>
            christo qui in forma dei cum patre sacrificium sumit in forma serui ipse <lb/>
            saciificium factus est] <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="481"/>
            quo et unus Deus est, tamen in forma serui sacrificium maluit <lb/>
            esse quam sumere, ne uel hac occasione quisquam existimaret <lb/>
            cuilibet sacrificandum esse creaturae. Per hoc et sacerdos est, <lb/>
            ipse offerens, ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum cottidianum <lb/>
            esse uoluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius <lb n="5"/>
            capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre. Huius <lb/>
            ueri sacrificii multiplicia uariaque signa erant sacrificia prisca <lb/>
            sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam <lb/>
            uerbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. <lb/>
            Huic summo ueroque sacrificio cuncta sacrificia <lb n="10"/>
            falsa cesserunt. 
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum, qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in Deo permanendo uicerunt. </title></ab><p rend="script">Moderatis autem praefinitisque temporibus etiam potestas <lb/>
            permissa daemonibus, ut hominibus quos possident excitatis <lb/>
            inimicitias aduersus Dei ciuitatem tyrannice exerceant sibique <lb/>
             sacrificia non solum ab offerentibus sumant et a uolentibus <lb n="20"/>
            expetant, uerum etiam ab inuitis persequendo uiolenter extorqueant, <lb/>
            non solum perniciosa non est, sed etiam utilis inuenitur <lb/>
            ecclesiae, ut martyrum numerus inpleatur; quos ciuitas <lb/>
            Dei tanto clariores et honoratiores ciues habet, quanto fortius <lb/>
            aduersus inpietatis peccatum et usque ad sanguinem certant. <lb n="25"/>
            Hos multo elegantius, si ecclesiastica loquendi consuetudo

<note type="footnote"> 23 Apoc. 6, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> et <lb/>
            1 est deus <hi rend="italic">e</hi> 2 estimaret a 4 offerens oblatio <hi rend="italic">a</hi> quottid. b <lb/>
            14 sanctos qui pertulerunt iam passionem qui aereos p 15 spiritos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            21 exspectant e ab inuitis <hi rend="italic">b2ep<foreign xml:lang="grc">ν</foreign>;</hi> ab inimicis /2; inuitos <hi rend="italic">a biZ fl <lb/>
            Domb</hi>. 22 uerum etiam inutilis <hi rend="italic">s</hi> 24 tanto <hi rend="italic">om. s</hi> 25 impietatis <lb/>
            peccatum, <hi rend="italic">in marg</hi>. impietate<foreign xml:lang="grc">̌</foreign> peccantum, <hi rend="italic">e</hi> et <hi rend="italic">mss.;</hi> etiam <hi rend="italic">v</hi> 26 consuetndine <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aujr. opera Sectio V pan I. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            pateretur, nostros heroas uocaremus. Hoc enim nomen a <lb/>
            Iunone dicitur tractum, quod Graece Iuno <foreign xml:lang="grc">Ἥρα</foreign> appellatur, et <lb/>
            ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulas Heros <lb/>
            fuerit nuncupatus, hoc uidelicet ueluti mysticum significante <lb/>
            fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi uolunt cum daemonibus<lb n="5"/>
            heroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti <lb/>
            animas defunctorum. Sed a contrario martyres nostri heroes <lb/>
            nuncuparentur, si, ut dixi, usus ecclesiastici sermonis admitteret, <lb/>
            non quo eis esset cum daemonibus in aere societas, <lb/>
            sed quod eosdem daemones, id est aerias uincerent potestates<lb n="10"/>
            et in eis ipsam, quidquid putatur significare, Iunonem, quae <lb/>
            non usquequaque inconuenienter a poetis inducitur inimica <lb/>
            uirtutibus et caelum petentibus uiris fortibus inuida. Sed . <lb/>
            rursus ei succumbit infeliciter ceditque Vergilius, ut, cum <lb/>
            aput eum illa dicat:<lb n="15"/>

<quote><l>Vincor ab Aenea, </l><lb/></quote>

            ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso et <lb/>
            dicat: <lb/>

<quote><l>Iunoni cane nota libens, dominamque potentem </l><lb/><l>Supplicibus supera donis. </l><lb n="20"/></quote>

            Ex qua opinione Porphyrius, quamuis non ex sua sententia, <lb/>
            sed ex aliorum, dicit bonum deum uel genium non uenire in <lb/>
            hominem, nisi malus fuerit ante placatus; tamquam fortiora <lb/>
            sint aput eos numina mala quam bona, quando quidem mala <lb/>
            inpediunt adiutoria bonorum, nisi eis placata dent locum, malisque <lb n="25"/>
            nolentibus bona prodesse non possunt; nocere autem <lb/>
            mala possunt, non sibi ualentibus resistere bonis. Non est

<note type="footnote"> 16 Aen. VII, 310 19 Aen. III, 438 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 nostros heroas <hi rend="italic">superscripto m</hi>. 2 nros dnoa, <hi rend="italic">a</hi> nomen <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            2 heroa <hi rend="italic">a</hi> 4 ueluti <hi rend="italic">om. a</hi> 7 defunctorum. [unde dicti heroea] unas <lb/>
            V <lb/>
            <hi rend="italic">inclusa b2</hi> a <hi rend="italic">&amp; e 1\' p s</hi> at <hi rend="italic">k1 V;</hi> e <hi rend="italic">a 12 a\'! k2 f</hi> 8 flict <hi rend="italic">b</hi> 9 quod <hi rend="italic">p v</hi> <lb/>
            12 in ducibus, <hi rend="italic">supersciHpto m</hi>. 2 at inducitur, <hi rend="italic">a</hi> 17 religiosus 22 ex <lb/>
            <hi rend="italic">om. bl</hi> bonum dicit v 23 ante <hi rend="italic">sup. lin. b</hi> non fortiora, non <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 sup. lin., a</hi> 24 mala quam) aliqua <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="483"/>
            ista uerae ueraciterque sanctae religionis uia; non sic Iunonem, <lb/>
            hoc est aerias potestates piorum uirtutibus inuidentes, nostri <lb/>
            martyres uincunt. Non omnino, si dici usitate posset, heroes <lb/>
            nostri supplicibus donis, sed uirtutibus diuinis Heran superant. <lb/>
             Commodius quippe Scipio Africanus est cognominatus, quod <lb n="5"/>
            uirtute Africam uicerit, quam si hostes donis placasset, ut <lb/>
            parcerent. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">Unde sit sanctis aduersum daemones potestas et unde cordis uera purgatio. </title></ab><p>Vera pietate homines Dei aeriam potestatem inimicam contrariamque <lb/>
            pietati exorcizando eiciunt, non placando, omnesque <lb/>
            tentationes aduersitatis eius uincunt orando non <lb/>
            ipsam, sed Deum suum aduersus ipsam. Non enim aliquem <lb/>
            uincit aut subiugat nisi societate peccati. In eius ergo nomine <lb n="15"/>
            uincitur, qui hominem adsumsit egitque sine peccato, ut in <lb/>
            ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est <lb/>
            per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, <lb/>
            per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur Deo. Non <lb/>
            enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac <lb n="20"/>
            uita non fit nostra uirtute, sed diuina miseratione purgatio, <lb/>
            per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et <lb/>
            ipsa quantulacumque uirtus, quae dicitur nostra, illius est <lb/>
            nobis bonitate concessa. Multum autem nobis in hac carne <lb/>
            tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub uenia uiueremus. <lb n="25"/>
            Propterea ergo nobis per Mediatorem praestita est <lb/>
            gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine <lb/>
            mundaremur. Hac Dei gratia, qua in nos ostendit magnam

<note type="footnote"> 3 heroes, <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> dn<foreign xml:lang="grc">̄ι</foreign>, a; heroas b1 4 heran <hi rend="italic">e l;</hi> Heram v <lb/>
            <hi rend="italic">Domb.;</hi> heroas <hi rend="italic">ab;</hi> aera <hi rend="italic">p 8 (fortasse recte; cf. I. 1 sq</hi>. Iunonem, hoc <lb/>
            est aerias potestates <hi rend="italic">et i. 11)</hi> 10 uera cordis <hi rend="italic">p</hi> 14 deum suum <lb/>
            <hi rend="italic">abelps;</hi> suum Deum <hi rend="italic">v Domb</hi>. 16 hominem] humanam formam <hi rend="italic">ab</hi> <lb/>
            19 purg. peccat. <hi rend="italic">a</hi> Deo <hi rend="italic">om: a</hi> 22 et <hi rend="italic">om. b</hi> 24 nobis <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            28 mundaremur a dei gratia quam in nos ostendit magna misericordia <lb/>
            sua <hi rend="italic">a</hi> </note>

<note type="footnote"> 31* </note> <lb/>
             
<pb n="484"/>
            misericordiam suam, et in hac uita per fidem regimur, et post <lb/>
            hanc uitam per ipsam speciem incommutabilis ueritatis ad <lb/>
            perfectionem plenissimam perducemur. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur. </title></ab><p>Dicit etiam Porphyrius diuinis oraculis fuisse responsum <lb/>
            nos non purgari lunae teletis adque solis, ut hinc ostenderetur <lb/>
            nullorum deorum teletis hominem posse purgari. Cuius enim <lb/>
            teletae purgant, si lunae solisque non purgant, quos inter<lb n="10"/>
            caelestes deos praecipuos habent? Denique eodem dicit oraculo <lb/>
            expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum <lb/>
            esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius alterius dei <lb/>
            de turba ualere ad purgandum teletae crederentur. Quae <lb/>
            autem dicat esse principia tamquam Platonicus, nouimus. <lb n="15"/>
            Dicit enim Deum Patrem et Deum Filium, quem Graece <lb/>
            appellat paternum intellectum uel paternam mentem; de <lb/>
            Spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit; <lb/>
            quamuis quem alium dicat horum medium, non intellego. Si <lb/>
            enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus principalibus substantiis<lb n="20"/>
            disputat, animae naturam etiam iste uellet intellegi, <lb/>
            non utique diceret horum medium, id est Patris et Filii medium. <lb/>
            Postponit quippe Plotinus animae naturam paterno <lb/>
            intellectui; iste autem cum dicit medium, non postponit, sed <lb/>
            interponit. Et nimirum hoc dixit, ut potuit siue ut uoluit,<lb n="25"/>
            quod nos sanctum Spiritum, nec Patris tantum nec Filii tantum, <lb/>
            sed utriusque Spiritum dicimus. Liberis enim uerbis <lb/>
            loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis <lb/>
            offensionem religiosarum aurium pertimescunt. Nobis

<note type="footnote"> 20 EnD. V, 1 23 ib. c. 6 </note>

<note type="footnote"> 1 et omn. <hi rend="italic">a</hi> 5 purgatione <hi rend="italic">C</hi> 7 etiam] enim <hi rend="italic">ab</hi> 8 non nos v <lb/>
            13 teleta <hi rend="italic">e</hi> 16 cum appellat grece <hi rend="italic">a</hi> 17 appellant <hi rend="italic">b</hi> 18 dicit aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 21 etiam <hi rend="italic">om</hi>. a istam <hi rend="italic">a</hi> 26 spiritum <hi rend="italic">sanctum pv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="485"/>
            autem ad certam regulam loqui fas est, ne uerborum licentia <lb/>
            etiam de rebus, quae his significantur, inpiam gignat opinionem. <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De uno ueroque principio, quod solum naturam humanam purgat adque renouat. </title></ab><p>Nos itaque ita non dicimus duo uel tria principia, cum de <lb/>
            Deo loquimur, sicut nec duos deos uel tres nobis licitum est <lb/>
            dicere quamuis de unoquoque loquentes, uel de Patre uel de <lb/>
            Filio uel de Spiritu sancto, etiam singulum quemque Deum <lb n="10"/>
            esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani, <lb/>
            eundem esse Patrem, qui est et Filius, et eundem Spiritum <lb/>
            sanctum, qui est et Pater et Filius, sed Patrem esse Filii Patrem, <lb/>
            et Filium Patris Filium, et Patris et Filii Spiritum sanctum <lb/>
            nec Patrem esse nec Filium. Verum itaque dictum est non <lb n="15"/>
            purgari hominem nisi principio, quamuis pluraliter aput eos <lb/>
            sint dicta principia. 
</p><p rend="script">[XXIHI.] Sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de <lb/>
            quibus et erubescebat, et eas libere redarguere formidabat, <lb/>
            noluit intellegere Dominum Christum esse principium, cuius <lb n="20"/>
            incarnatione purgamur. Eum quippe in ipsa carne contemsit. <lb/>
            quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumsit, magnum <lb/>
            scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam <lb/>
            sua ille humilitate deiecit uerus benignusque Mediator, in ea <lb/>
             se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque <lb n="25"/>
            mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque <lb/>
            hominibus adiutorium deceptorium uelut inmortales mortalibus <lb/>
            promiserunt. Bonus itaque uerusque Mediator ostendit

<note type="footnote"> 1 vel, <hi rend="italic">eraso</hi> c, <hi rend="italic">a b</hi> 5 solam <hi rend="italic">p</hi> humanam <hi rend="italic">om. p</hi> 11 dicimas, ci <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ca <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">corr., b</hi> tamen] autem s sauelliani, u <hi rend="italic">m. 2 in</hi> b <hi rend="italic">corr., 8</hi> <lb/>
            12 qui est et filius qui est filius <hi rend="italic">(sic)</hi> s et <hi rend="italic">ante</hi> eundem <hi rend="italic">om. a post</hi> <lb/>
            eundem <hi rend="italic">erasum</hi> esse <hi rend="italic">a</hi> 15 esse <hi rend="italic">om. a</hi> 16 hominem <hi rend="italic">om. a</hi> sint <lb/>
            apud eos <hi rend="italic">v</hi> 19 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">ona. e</hi> 22 quem <hi rend="italic">bi</hi> quan—adsumsit <lb/>
            <hi rend="italic">om. e</hi> 27 mortalium a </note> <lb/>
             
<pb n="486"/>
            peccatum esse malum, non carnis substantiam uel naturam, quae <lb/>
            cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, <lb/>
            et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam <lb/>
            mortem, quamuis esset poena peccati, quam tamen pro nobis <lb/>
            sine peccato ipse persoluit, peccando esse uitandam, sed potius,<lb n="5"/>
            si facultas datur, pro iustitia perferendam. Ideo enim soluere <lb/>
            potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro <lb/>
            peccato. Hunc ille Platonicus non cognouit esse principium; <lb/>
            nam cognosceret purgatorium. Neque enim caro principium <lb/>
            est aut anima humana, sed Verbum per quod facta sunt<lb n="10"/>
            omnia. Non ergo caro per se ipsam mundat, sed per Verbum <lb/>
            a quo suscepta est, cum Verbum caro factum est et <lb/>
            habitauit in nobis. Nam de carne sua manducanda mystice <lb/>
            loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: <lb/>
            Durus est hic sermo, quis eum potest audire? <lb n="15"/>
            respondit manentibus ceteris: Spiritus est qui uiuificat, <lb/>
            caro autem non prodest quidquam. Principium ergo suscepta <lb/>
            anima et carne et animam credentium mundat et carnem. <lb/>
            Ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium. <lb/>
            Quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et<lb n="20"/>
            ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus, <lb/>
            nisi ab eo mundaremur adque sanaremur per hoc quod <lb/>
            eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed iusti non <lb/>
            eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed <lb/>
            iusta, non peccatrix erat. Haec est mediatio, qua manus lapsis <lb n="25"/>
            iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per <lb/>
            angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus Deus <lb/>
            coli iubebatur et hic Mediator uenturus promittebatur.

<note type="footnote"> 12 Io. 1. 14 15 Io. 6, 60; 63 19 Io. 8, 25 27 Gal. 3. 19 </note>

<note rend="script" type="footnote">que <lb/>
            1 quaecum b; quaecum///, <hi rend="italic">eraso</hi> que, a 2 potuit, <hi rend="italic">m. 2</hi> In <hi rend="italic">rasura. a</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. bl, erasum est in a</hi> habere b1 5 sine peccato <hi rend="italic">om. a</hi> 7 peccatum <lb/>
            a et <hi rend="italic">ante</hi> non <hi rend="italic">om. a</hi> pro suo peccato v 11 ergo] enim <lb/>
            <hi rend="italic">ps</hi> ipsam <hi rend="italic">aelpv;</hi> ipsa <hi rend="italic">sak Domb</hi>. 12 sumpta, <hi rend="italic">ire marg</hi>. suscepta. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            17 autem <hi rend="italic">om. a</hi> 22 adque san. <hi rend="italic">om. b</hi> hoc <hi rend="italic">om. e</hi> 23 Eramus.._.. <lb/>
            eramus <hi rend="italic">om. a</hi> 25 est <hi rend="italic">om</hi>. by s meditatio <hi rend="italic">a bl</hi> 27 et <hi rend="italic">ante</hi> lex <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. s et <hi rend="italic">ante</hi> unus <hi rend="italic">om. a</hi> </note> 
<pb n="487"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">Omnes sanctos et sub legis tempore et sub prioribus saeculis in sacramento et fide Christi iustificatos fuisse. </title></ab><p rend="script">Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie <lb n="5"/>
            uiuendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo <lb/>
            daretur (neque enim eis praedicator Deus uel angeli defuerunt), <lb/>
            sed ipsius quoque legis temporibus, quamuis in figuris rerum <lb/>
            spiritalium habere uideretur promissa carnalia, propter quod <lb/>
            uetus dicitur testamentum. Nam et prophetae tunc erant, per <lb n="10"/>
            quos, sicut per angelos, eadem promissio praedicata est, et <lb/>
            ex illorum numero erat. cuius tam magnam diuinamque sententiam <lb/>
            de boni humani fine paulo ante commemoraui: Mihi <lb/>
            autem adhaerere Deo bonum est. In quo plane psalmo <lb/>
             duorum testamentorum, quae dicuntur uetus et nouum, satis <lb n="15"/>
            est declarata distinctio. Propter carnales enim terrenasque promissiones, <lb/>
            cum eas inpiis abundare perspiceret, dicit pedes <lb/>
            suos paene fuisse commotos et effusos in lapsum propemodum <lb/>
            gressus suos, tamquam frustra Deo ipse seruisset, cum ea <lb/>
            felicitate, quam de illo expectabat, contemtores eius florere <lb n="20"/>
            perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse, uolentem <lb/>
            quur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium <lb/>
            Dei et intellegeret in nouissima eorum, qui felices uidebantur <lb/>
            erranti. Tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut <lb/>
            dicit, fuisse deiectos et defecisse ac perisse propter iniquitates <lb n="25"/>
            suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis <lb/>
            factum tamquam somnium euigilantis, qui se repente inuenit <lb/>
            suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum. Et quoniam <lb/>
            in hac terra uel in ciuitate terrena magni sibi uidebantur:

<note type="footnote"> 13 Ps. 72, 28 </note>

<note type="footnote"> 7 eis <hi rend="italic">om. e</hi> 8 temp. leg. a 9 habere <hi rend="italic">usque ad</hi> testamentum omn. <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            12 diuamque bl 21 prospiceret a; pspiceret <hi rend="italic">e</hi> 22 adprehendere] approbare <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 24 quo s 25 eiectos <hi rend="italic">a;</hi> disiectos <hi rend="italic">l</hi> 26 ita <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            29 in cinit. <hi rend="italic">abelps;</hi> in <hi rend="italic">om. v Domb</hi>. magna <hi rend="italic">b2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="488"/>
            Domine, inquit, imaginem illorum in ciuitate tua ad <lb/>
            nihilum rediges. Quod huic tamen utile fuerit etiam ipsa <lb/>
            terrena non nisi ab uno uero Deo quaerere, in cuius potestate <lb/>
            sunt omnia, satis ostendit ubi ait: Velut pecus factus sum <lb/>
            aput te, et ego semper tecum. Velut pecus dixit utique<lb n="5"/>
            \'non intellegens.\' \'Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi <lb/>
            cum inpiis non possunt esse communia, quibus eos cum abundare <lb/>
            cernerem, putaui me incassum tibi seruisse, quando et <lb/>
            illi haec haberent, qui tibi seruire noluissent. Tamen ego <lb/>
            semper tecum, qui etiam in talium rerum desiderio deos<lb n="10"/>
            alios non quaesiui.1 Ac per hoc sequitur: Tenuisti manum <lb/>
            dexterae meae, et in uoluntate tua deduxisti me, et <lb/>
            cum gloria adsumsisti me; tamquam ad sinistram cuncta <lb/>
            illa pertineant, quae abundare aput inpios cum uidisset paene <lb/>
            conlapsus est. Quid enim mihi est, inquit, in caelo, et a<lb n="15"/>
            te quid uolui super terram? Reprehendit se ipsum iusteque <lb/>
            sibi displicuit, quia, cum tam magnum bonum haberet <lb/>
            in caelo (quod post intellexit), rem transitoriam, fragilem et <lb/>
            quodam modo luteam felicitatem a suo Deo quaesiuit in terra. <lb/>
            Defecit, inquit, cor meum et caro mea, Deus cordis mei, <lb n="20"/>
            defectu utique bono ab inferioribus ad superna; unde in alio <lb/>
            psalmo dicitur: Desiderat et deficit anima mea in atria <lb/>
            Domini; item in alio: Defecit in salutare tuum anima <lb/>
            mea. Tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et <lb/>
            carne deficiente, non subiecit: Deus cordis et carnis meae,<lb n="25"/>
            sed Deus cordis mei. Per cor quippe caro mundatur. Unde <lb/>
            dicit Dominus: Mundate, quae intus sunt, et quae foris

<note type="footnote"> 1 Ps. 72, 20 sqq. 22 PS. 83, 3 23 Ps. 118, 81 27 Mt. 23, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 imaginem illorum in ciuitate tua p s; in ciuit. tua imago illorum <lb/>
            (eorum <hi rend="italic">v) v Domb</hi>. bimaginem <hi rend="italic">1;</hi> imagines <hi rend="italic">e</hi> 2 quid <hi rend="italic">a<lb/>
             lpsa1 k f</hi> ipsa <hi rend="italic">ona.. e</hi> 4 Velut <hi rend="italic">usque ad</hi> tecum <hi rend="italic">om</hi>. e1 7 quibus <lb/>
            mss.; non ea quibus <hi rend="italic">v</hi> 10 <hi rend="italic">qui P 8 v;</hi> quia <hi rend="italic">ab el a k f Domb</hi>. 11 alienos <lb/>
            aKe 12 dextera mea <hi rend="italic">e</hi> et in <hi rend="italic">ps&lt;;;</hi> et <hi rend="italic">om. ab el a k I Domb</hi>. <lb/>
            15 inquit <hi rend="italic">om. a a</hi> 19 felicitatem luceam <hi rend="italic">e</hi> 21 itaque <hi rend="italic">e</hi> 22 defecit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            23 alio psalmo <hi rend="italic">a</hi> 24 id est <hi rend="italic">om</hi>. bt 25 deficiente <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="489"/>
            sunt munda erunt. Partem deinde suam dicit ipsum Deum, <lb/>
            non aliquid ab eo, sed ipsum. Deus, inquit, cordis mei, et <lb/>
            pars mea Deus in saecula; quod inter multa, quae ab <lb/>
            hominibus eliguntur, ipse illi placuerit eligendus. Quia ecce, <lb/>
             inquit, qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti <lb n="5"/>
            omnem, qui fornicatur abs te, hoc est, qui multorum <lb/>
            deorum uult esse prostibulum. Unde sequitur illud, propter <lb/>
            quod et cetera de eodem psalmo dicenda uisa sunt: Mihi <lb/>
            autem adhaerere Deo bonum est, non longe ire, non per <lb/>
            plurima fornicari. Adhaerere autem Deo tunc perfectum erit, <lb n="10"/>
            cum totum, quod liberandum est, fuerit liberatum. Nunc uero <lb/>
            fit illud, quod sequitur: Ponere in Deo spem meam. Spes <lb/>
            enim quae uidetur, non est spes; quod enim uidet <lb/>
            quis, quid sperat? ait apostolus. Si autem quod non <lb/>
            uidemus speramus, per patientiam expectamus, In hac <lb n="15"/>
            autem spe nunc constituti agamus quod sequitur, et simus <lb/>
            nos quoque pro modulo nostro angeli Dei, id est nuntii eius, <lb/>
            adnuntiantes eius uoluntatem et gloriam gratiamque laudantes. <lb/>
            Unde cum dixisset: Ponere in Deo spem meam, ut adnuntiem, <lb/>
            inquit, omnes laudes tuas in portis filiae <lb n="20"/>
            Sion. Haec est gloriosissima ciuitas Dei: haec unum Deum <lb/>
            nouit et colit; hanc angeli sancti adnuntiauerunt, qui nos ad <lb/>
            eius societatem inuitauerunt ciuesque suos in illa esse uoluerunt; <lb/>
            quibus non placet ut eos colamus tamquam nostros <lb/>
             deos, sed cum eis et illorum et nostrum Deum; nec eis <lb n="25"/>
            sacrificemus, sed cum ipsis sacrificium simus Deo. Nullo <lb/>
            itaque dubitante, qui haec deposita maligna obstinatione <lb/>
            considerat, omnes inmortales beati, qui nobis non inuident <lb/>
            (neque enim si inuiderent, essent beati), sed potius nos

<note type="footnote"> 12 Rom. 8, 24 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 ipse ei placuerat s 5 longe se faciunt] elongant se a 6 omnes s <lb/>
            fornicantur al s 11 cum] quando <hi rend="italic">ab</hi> 12 domino deo <hi rend="italic">a</hi> 14 quid <lb/>
            sperat <hi rend="italic">ab3ps aWv;</hi> quid et sperat <hi rend="italic">bl el kl f</hi> 16 simus nos] scimus <lb/>
            nt <lb/>
            nunc 8 25 nostrorum b 26 Deo simus <hi rend="italic">v</hi> 29 ee ut beati <hi rend="italic">l</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="490"/>
            diligunt, ut et nos cum ipsis beati simus, plus nobis fauent, <lb/>
            plus adiuuant, quando unum Deum cum illis colimus. Patrem <lb/>
            et Filium et Spiritum sanctum, quam si eos ipsos per sacri- <lb/>
            ficia coleremus. 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De inconstantia Porphyrii inter confessionem ueri Dei et cultum daemonum fluctuantis. </title></ab><p rend="script">Nescio quo modo (quantum milii uidetur) amicis suis <lb/>
            theurgis erubescebat Porphyrius. Nam ista utcumque sapiebat, <lb/>
            sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat. <lb n="10"/>
            Et angelos quippe alios esse dixit. qui deorsum descendentes <lb/>
            hominibus theurgicis diuina pronuntient; alios autem, qui in <lb/>
            terris ea, quae Patris sunt, et altitudinem eius profunditatemque <lb/>
            declarent. Nam igitur hos angelos, quorum ministerium <lb/>
            est declarare uoluntatem Patris, credendum est uelle nos<lb n="15"/>
            subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant uoluntatem? Unde optime <lb/>
            admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam <lb/>
            inuocandos. Non itaque debemus metuere, ne inmortales et <lb/>
            beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offendamus. Quod <lb/>
            enim non nisi uni uero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo <lb n="20"/>
            beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, <lb/>
            neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi <lb/>
            uolunt. Daemonum est haec adrogantia superborum adque <lb/>
            miserorum, a quibus longe diuersa est pietas subditorum Deo <lb/>
            nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. Ad quod bonum <lb n="25"/>
            percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faueant, <lb/>
            neque sibi adrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient <lb/>
            sub quo eis in pace sociemur. Quid adhuc trepidas, o philosophe, <lb/>
            aduersus potestates et ueris uirtutibus et ueri Dei

<note rend="script" type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. e</hi> illis <hi rend="italic">b</hi> 2 cum ipsis <hi rend="italic">Domb.1</hi> 9 theurgicis <hi rend="italic">e</hi> a <hi rend="italic">f;</hi> theorgicis s; <lb/>
            theoricis <hi rend="italic">p</hi> 14 declarent <hi rend="italic">ex</hi> darent <hi rend="italic">corr. b</hi> Num] nunc a 20 uero <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> sciunt ....... dubio tn. <hi rend="italic">1 in marg. e</hi> 25 adhaerendo <hi rend="italic">Domb.1</hi> <lb/>
            26 ut <hi rend="italic">om. a</hi> 27 quod <hi rend="italic">p a</hi> 28 0 <hi rend="italic">om. Ip</hi> 29 ueris uirtutibus, ill <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. ueritatibus, e </note> <lb/>
             
<pb n="491"/>
            muneribus inuidas habere liberam uocem? Iam distinxisti <lb/>
            angelos, qui Patris adnuntiant uoluntatem, ab eis angelis, <lb/>
            qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt. <lb/>
            Quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare diuina? Quae <lb/>
            tandem diuina pronuntiant, qui non uoluntatem Patris adnuntiant? <lb n="5"/>
            Nempe illi sunt, quos sacris precibus inuidus adligauit, <lb/>
            ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare <lb/>
            cupiente ab illis uinculis solui et suae potestati reddi <lb/>
            potuerunt. Adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, uel <lb/>
            te fingis fortasse nescire, dum non uis theurgos offendere, a <lb n="10"/>
            quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno <lb/>
            beneficio didicisti? Audes istam inuidam non potentiam, sed <lb/>
            pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris, <lb/>
            ancillam potius inuidorum isto aere transcenso leuare in caelum <lb/>
            et inter deos uestros etiam sidereos conlocare, uel ipsa quoque <lb n="15"/>
            sidera his obprobriis infamare? 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">De inpietate Porphyrii, qua etiam Apulei transcendit errorem. </title></ab><p>Quanto humanius et tolerabilius consectaneus tuus Platonicus <lb n="20"/>
            Apuleius errauit, qui tantummodo daemones a luna et <lb/>
            infra ordinatos agitari morbis passionum mentisque turbelis <lb/>
            honorans eos quidem, sed uolens nolensque confessus est: <lb/>
            deos tamen caeli superiores ad aetheria spatia pertinentes, <lb/>
             siue uisibiles, quos conspicuos lucere cernebat, solem ac <lb n="25"/>
            lunam et cetera ibidem lumina, siue inuisibiles, quos putabat, <lb/>
            ab omni labe istarum perturbationum quanta potuit

<note type="footnote"> 21 de deo Socr. p. 15 sq.-</note>

<note type="footnote"> I inuidea <hi rend="italic">e</hi> dixisti <hi rend="italic">a (in marg</hi>. distinxisti), <hi rend="italic">b</hi> 3 theurgicoB <hi rend="italic">e 8</hi> <lb/>
            4 qui <hi rend="italic">e</hi> eos <hi rend="italic">OtH. a</hi> 5 qui.... nuntiant <hi rend="italic">b in marg</hi>. adnuntiant <lb/>
            <hi rend="italic">p a;</hi> //nuntiant <hi rend="italic">a;</hi> nuntiant <hi rend="italic">rell. v lJomb</hi>. 7 a bono] ab eo a 8 cupienti <lb/>
            <hi rend="italic">abl;</hi> cupientes e 10 theorgicos s; theoricos <hi rend="italic">p</hi> 13 dico 8 <lb/>
            15 locare <hi rend="italic">b</hi> 16 sydera <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 18 apolei <hi rend="italic">C</hi> 20 consentaneus <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 passione <hi rend="italic">a</hi> 23 honorat <hi rend="italic">b</hi> quidem eos <hi rend="italic">v</hi> 24 superioris <hi rend="italic">es</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            disputatione secreuit! Tu autem hoc didicisti non a Platone, sed a <lb/>
            Chaldaeis magistris tuis, ut in aetherias uel empyreas mundi <lb/>
            sublimitates et firmamenta caelestia extolleres uitia humana, <lb/>
            ut possent di uestri theurgis pronuntiare diuina; quibus diuinis <lb/>
            te tamen per intellectualem uitam facis altiorem, ut tibi<lb n="5"/>
            uidelicet tamquam philosopho theurgicae artis purgationes nequaquam <lb/>
            necessariae uideantur; sed aliis eas tamen inportas, ut <lb/>
            hanc ueluti mercedem reddas magistris tuis, quod eos, qui <lb/>
            philosophari non possunt, ad ista seducis, quae tibi tamquam <lb/>
            superiorum capaci esse inutilia confiteris; ut uidelicet quicumque<lb n="10"/>
            a philosophiae uirtute remoti sunt, quae ardua nimis <lb/>
            adque paucorum est, te auctore theurgos homines, a quibus <lb/>
            non quidem in anima intellectuali, uerum saltem in anima <lb/>
            spiritali purgentur, inquirant, et quoniam istorum, quos philosophari <lb/>
            piget, incomparabiliter maior est multitudo, plures ad<lb n="15"/>
            secretos et inlicitos magistros tuos, quam ad scholas Platonicas <lb/>
            uenire cogantur. Hoc enim tibi inmundissimi daemones, deos <lb/>
            aetherios se esse fingentes, quorum praedicator et angelus factus <lb/>
            es, promiserunt, quod in anima spiritali theurgica arte purgati <lb/>
            ad Patrem quidem non redeunt, sed super aerias plagas inter <lb n="20"/>
            deos aetherios habitabunt. Non audit ista hominum multitudo, <lb/>
            propter quos a daemonum dominatu liberandos Christus aduenit. <lb/>
            In illo enim habent misericordissimam purgationem et <lb/>
            mentis et spiritus et corporis sui. Propterea quippe totum <lb/>
            hominem sine peccato ille suscepit, ut totum, quo constat <lb n="25"/>
            homo, a peccatorum peste sanaret. Quem tu quoque utinam <lb/>
            cognouisses eique te potius quam uel tuae uirtuti, quae humana, <lb/>
            fragilis et infirma est, uel perniciosissimae curiositati <lb/>
            sanandum tutius commisisses. Non enim te decepisset, quem

<note type="footnote"> 1 discreuit <hi rend="italic">v</hi> didicisti hoc <hi rend="italic">v</hi> 2 magistris tuis <hi rend="italic">p s;</hi> tuis <hi rend="italic">om. reM. v <lb/>
            Domb</hi>. empyreaa <hi rend="italic">p v;</hi> emphyrias <hi rend="italic">rell.;</hi> empyrias <hi rend="italic">Domb</hi>. 3 et in <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            4 possint <hi rend="italic">e</hi> a theorgis 8; theoricis <hi rend="italic">p</hi> 6 tamquam oMn. <hi rend="italic">a</hi> 7 tamen <lb/>
            eas a portas <hi rend="italic">a</hi> 12 theorgicos <hi rend="italic">s</hi> 14 inquirat al 16 scolas ab e <hi rend="italic">s</hi> <lb/>
            17 coguntur <hi rend="italic">b</hi> 18 se <hi rend="italic">om</hi>. s 19 theorgica. s; <hi rend="italic">theoriea p</hi> 20 redeant a <lb/>
            aetherias s 22 a <hi rend="italic">om. s</hi> 25 illo <hi rend="italic">a</hi> suscepit <hi rend="italic">sup. lin, s</hi> 26 a <hi rend="italic">o&lt;K. a</hi> <lb/>
            29 totius bi </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            uestra, ut tu ipse scribis, oracula sanctum inmortalemque <lb/>
            confessa sunt; de quo etiam poeta nobilissimus poetice quidem, <lb/>
            quia in alterius adumbrata persona, ueraciter tamen, si <lb/>
            ad ipsum referas, dixit: <lb/>

<quote><l>Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, </l><lb n="5"/><l>Inrita perpetua soluent formidine terras. </l><lb/></quote>

            Ea quippe dixit, quae etiam multum proficientium in uirtute <lb/>
            iustitiae possunt propter huius uitae infirmitatem, etsi non <lb/>
            scelera, scelerum tamen manere uestigia, quae non nisi ab illo <lb/>
            saluatore sanantur, de quo iste uersus expressus est. Nam <lb n="10"/>
            utique non hoc a se ipso se dixisse Vergilius in eclogae ipsius <lb/>
            quarto ferme uersu indicat, ubi ait: <lb/>

<quote><l>Ultima Cumaei uenit iam carminis aetas; </l><lb/></quote>

            unde hoc a Cumaea Sibylla dictum esse incunctanter apparet. <lb/>
            Theurgi uero illi uel potius daemones deorum species figurasque <lb n="15"/>
            fingentes inquinant potius quam purgant humanum spiritum <lb/>
            falsitate phantasmatum et deceptoria uanarum ludificatione <lb/>
            formarum. Quo modo enim purgent hominis spiritum, qui inmundum <lb/>
            habent proprium? Alioquin nullo modo carminibus <lb/>
            inuidi hominis ligarentur ipsumque inane beneficium. quod <lb n="20"/>
            praestaturi uidebantur, aut metu premerent aut simili inuidentia <lb/>
            denegarent. Sufficit quod purgatione theurgica neque <lb/>
            intellectualem animam, hoc est mentem nostram, dicis posse <lb/>
            purgari, et ipsam spiritalem, id est nostrae animae partem <lb/>
            mente inferiorem, quam tali arte purgari posse adseris, inmortalem <lb n="25"/>
            tamen aeternamque non posse hac arte fieri con- <lb/>
            fiteris. Christus autem uitam promittit aeternam; unde ad eum <lb/>
            mundus uobis quidem stomachantibus, mirantibus tamen

<note type="footnote"> 5 Verg. Eclog. 4, 13 sq. </note>

<note type="footnote"> 3 qui a 7 proficientium <hi rend="italic">om. a</hi> 10 saluatore] salutari <hi rend="italic">a</hi> 11 hoc <lb/>
            utique non v eglogae <hi rend="italic">a e;</hi> eulogae <hi rend="italic">s</hi> 13 uenient <hi rend="italic">e</hi> 14 Sibylla <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> 15 theorgi a; theorii <hi rend="italic">p</hi> illi <hi rend="italic">om. p</hi> species figurasque <lb/>
            <hi rend="italic">e p N0;</hi> speciem figurasque <hi rend="italic">abk f Domb.;</hi> speciem figuramque a 16 purgent <lb/>
            a 17 et <hi rend="italic">om. e</hi> 18 enim] ergo s 21 praestare <hi rend="italic">a</hi> simili] <lb/>
            simul <hi rend="italic">a</hi> 22 theorgica a; theorica <hi rend="italic">p</hi> 24 animae nostrae <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="494"/>
            stupentibusque concurrit. Quid prodest quia negare non potuisti <lb/>
            errare homines theurgica disciplina et quam plurimos fallere <lb/>
            per caecam insipientemque sententiam adque esse certissimum <lb/>
            errorem agendo et supplicando ad principes angelosque decurrere, <lb/>
            et rursum, quasi ne operam perdidisse uidearis ista discendo,<lb n="5"/>
            mittis homines ad theurgos, ut per eos anima spiritalis <lb/>
            purgetur illorum, qui non secundum intellectualem animam <lb/>
            uiuunt? 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit ueram sapientiam, quod est Christus, agnoscere. </title></ab><p rend="script">Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc <lb/>
            tantum malum te pudet, cum uirtutis et sapientiae profitearis <lb/>
            amatorem; quam si uere ac fideliter amasses, Christum Dei<lb n="15"/>
            uirtutem et Dei sapientiam cognouisses nec ab eius saluberrima <lb/>
            humilitate tumore inflatus uanae scientiae resiluisses. <lb/>
            Confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis <lb/>
            artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti, <lb/>
            posse continentiae uirtute purgari. Aliquando etiam dicis, quod<lb n="20"/>
            teletae non post mortem eleuant animam, ut iam nec eidem <lb/>
            ipsi, quam spiritalem uocas, aliquid post huius uitae finem <lb/>
            prodesse uideantur; et tamen uersas haec multis modis et <lb/>
            repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque <lb/>
            rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium<lb n="25"/>
            curiosis, uel ad eas facias ipse curiosos. Sed bene, quod

<note rend="script" type="footnote"> 4 <hi rend="italic">uerba</hi> decurrere <hi rend="italic">usque ad</hi> theurgos <hi rend="italic">l. 6 b in marg</hi>. 5 quasi <lb/>
            si ne <hi rend="italic">e</hi> ne om. <hi rend="italic">b</hi> opera. <hi rend="italic">e s;</hi> opera tu <hi rend="italic">p</hi> dicendo <hi rend="italic">a e</hi> 6 athenrgos <lb/>
            <hi rend="italic">e;</hi> at theorgicos <hi rend="italic">a;</hi> ad theoricos <hi rend="italic">p</hi> animae spiritnales purgentur <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 14 te profit., te <hi rend="italic">m. 2 sup. lin., b</hi> profiteris a 15 limorem <lb/>
            s 18 theorgicis <hi rend="italic">s;</hi> theoricis <hi rend="italic">p</hi> 19 dicendis et laborasti e <lb/>
            20 uirtute] tute s 21 animam tuam neque idem <hi rend="italic">a</hi> nequo <lb/>
            idem <hi rend="italic">b</hi> 23 uidentur <hi rend="italic">a</hi> 24 ad nihil oMn. 81 26 bene, in <hi rend="italic">marg</hi>. <lb/>
            uere, e </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            metuendam dicis hanc artem uel legum periculis uel ipsius <lb/>
            actionis. Adque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et <lb/>
            inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non <lb/>
            accedant. Ignorantiam certe et propter eam multa uitia per <lb/>
            nullas teletas purgari dicis, sed per solum <foreign xml:lang="grc">πατριϰὸν</foreign> <sic>voov</sic>, id <lb n="5"/>
            est paternam mentem siue intellectum, qui paternae est conscius <lb/>
            uoluntatis. Hunc autem Christum esse non credis; contemnis <lb/>
            enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter <lb/>
            crucis obprobrium, excelsam uidelicet sapientiam spretis adque <lb/>
            abiectis infimis idoneus de superioribus carpere. At ille inplet, <lb n="10"/>
            quod prophetae sancti de illo ueraciter praedixerunt: Perdam <lb/>
            sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. <lb/>
            Non enim suam in eis perdit et reprobat, quam <lb/>
            ipse donauit, sed quam sibi adrogant, qui non habent ipsius. <lb/>
            Unde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et <lb n="15"/>
            dicit apostolus: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor <lb/>
            huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam <lb/>
            huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non <lb/>
            cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo <lb/>
            per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. <lb n="20"/>
            Quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam <lb/>
            quaerunt; nos autem, inquit, praedicamus Christum <lb/>
            crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus <lb/>
            autem stultitiam, ipsis uero uocatis Iudaeis et <lb/>
             Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam; <lb n="25"/>
            quoniam stultum Dei sapientius est hominibus, et <lb/>
            infirmum Dei fortius est hominibus. Hoc quasi stultum <lb/>
            et infirmum tamquam sua uirtute sapientes fortesque

<note type="footnote"> 11 Esai. 29, 14 16 1. Cor. It 19 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ipsi////us, <hi rend="italic">omisso</hi> actionis, a 5 per <hi rend="italic">onl</hi>. a1 patricum nyn a; patr. <lb/>
            num 81; patr. numen <hi rend="italic">al b e lp 82;</hi> patr. nomen a2; patr. non kl; patr. <lb/>
            nunc <hi rend="italic">kt j</hi> 6 uolunt. conscius <hi rend="italic">v</hi> 8 eum <hi rend="italic">oni. a</hi> 13 quam ipse donauit <lb/>
            <hi rend="italic">in marg. a</hi> 17 saeculi] mundi a saeculi ..... huius <hi rend="italic">in marg. b</hi> <lb/>
            20 saluare credentes in se a 22 praedic. inquit v christum et hunc <lb/>
            crucif. <hi rend="italic">f;</hi> christum iesum et hunc crucif. <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="496"/>
            contemnunt. Sed haec est gratia, quae sanat infirmos, non superbe <lb/>
            iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius ueram <lb/>
            miseriam confitentes. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De incarnatione Domini nostri Iesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit in pietas. </title></ab><p>Praedicas Patrem et eius Filium, quem uocas paternum <lb/>
            intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus <lb/>
            te dicere Spiritum sanctum, et more uestro appellas tres <lb/>
            deos. Ubi, etsi uerbis indisciplinatis utimini, uidetis tamen<lb n="10"/>
            qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis <lb/>
            umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis <lb/>
            Filii Dei, qua saluamur, ut ad illa, quae credimus uel <lb/>
            ex quantulacumque parte intellegimus, uenire possimus, non <lb/>
            uultis agnoscere. Itaque uidetis utcumque, etsi de longinquo,<lb n="15"/>
            etsi acie caligante, patriam in qua manendum est. sed uiam <lb/>
            qua eundum est non tenetis. Confiteris tamen gratiam, quando <lb/>
            quidem ad Deum per uirtutem intellegentiae peruenire paucis <lb/>
            dicis esse concessum. Non enim dicis: Paucis placuit, uel: <lb/>
            Pauci uoluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio <lb n="20"/>
            Dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris. Uteris etiam <lb/>
            hoc uerbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse <lb/>
            dubitas in hac uita hominem nullo modo ad perfectionem <lb/>
            sapientiae peruenire, secundum intellectum tamen uiuentibus <lb/>
            omne quod deest prouidentia Dei et gratia post hanc uitam posse <lb n="25"/>
            conpleri.s o si cognouisses Dei gratiam per Iesum Ch:istum <lb/>
            dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis <lb/>
            animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae <lb/>
            uidere potuisses. Sed quid faciam? Scio me frustra loqui <lb/>
            mortuo, sed quantum ad te adtinet: quantum autem ad eos,

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. 81</hi> 11 imaginationibus <hi rend="italic">a</hi> 12 quo nit.] conitendum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            17 gratiam m. <hi rend="italic">2 in ras. e</hi> 19 Non <hi rend="italic">usque ad</hi> concessum <hi rend="italic">l. 20 om. a</hi> <lb/>
            Paucis Onl. <hi rend="italic">a</hi> 22 sequeris <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> sequens <hi rend="italic">corr. e</hi> 24 sed intellectum, <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. at secundum intell., <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="497"/>
            qui te magnipendunt et te uel qualicumque amore sapientiae <lb/>
            uel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt, <lb/>
            quos potius in tua conpellatione adloquor, fortasse non frustra. <lb/>
            Gratia Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus <lb/>
            Dei Filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem <lb n="5"/>
            et spem dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua <lb/>
            ad illum ab hominibus ueniretur, qui tam longe erat inmortalis <lb/>
            a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, iustus <lb/>
            ab inpiis, beatus a miseris. Et quia naturaliter indidit nobis, ut <lb/>
            beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque <lb n="10"/>
            mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit <lb/>
            contemnere quod timemus. 
</p><p>Sed huic ueritati ut possetis adquiescere, humilitate opus <lb/>
            erat, quae ceruici uestrae difficillime persuaderi potest. Quid <lb/>
            enim incredibile dicitur, praesertim uobis qui talia sapitis, <lb n="15"/>
            quibus ad hoc credendum uos ipsos admonere debeatis; quid, <lb/>
            inquam, uobis incredibile dicitur, cum dicitur Deus adsumsisse <lb/>
            humanam animam et corpus? Vos certe tantum tribuitis <lb/>
            animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam <lb/>
            consubstantialem paternae illi menti, quem Dei Filium confitemini, <lb n="20"/>
            fieri posse dicatis. Quid ergo incredibile est, si aliqua <lb/>
            una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari <lb/>
            pro multorum salute suscepta est? Corpus uero animae <lb/>
            cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra <lb/>
            teste cognoscimus. Quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto <lb n="25"/>
            esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est, <lb/>
            etsi humanum diuino, etsi mutabilem incommutabili, tamen <lb/>
            spiritum spiritui, aut ut uerbis utar quae in usu habetis,

<note type="footnote"> 4 non <hi rend="italic">erasum e</hi> 5 indueretur <hi rend="italic">a be ls Domb.;</hi> indueret <hi rend="italic">p v</hi> homine <lb/>
            <hi rend="italic">a e</hi> 6 suae dil. <hi rend="italic">a</hi> quo <hi rend="italic">unus a;</hi> qua, <hi rend="italic">superscripto</hi> fc. dilectione,p <lb/>
            11 nobis <hi rend="italic">om. a</hi> 13 poasemus <hi rend="italic">a</hi> 14 nostrae <hi rend="italic">a</hi> 16 uobis ipsos J <lb/>
            debeatis <hi rend="italic">abel<foreign xml:lang="grc">ν</foreign>;</hi> debeat s; deceat <hi rend="italic">p;</hi> debuistis <hi rend="italic">a</hi> 17 dicitur deus <lb/>
            <hi rend="italic">a bel P B;</hi> Dene dicitur <hi rend="italic">v Domb</hi>. 20 quam <hi rend="italic">a*</hi> 24 coherens s <lb/>
            25 esset <hi rend="italic">om</hi>. at 26 in fide <hi rend="italic">e a</hi> esset a 27 mutabile <hi rend="italic">bes</hi> 28 utar <lb/>
            quae] utraque a in usum et </note>

<note type="footnote"> XXXX Aa&lt;r. opera Sectio V para I. </note>

<note type="footnote"> 32 </note> <lb/>
             
<pb n="498"/>
            incorporeum incorporeo, quam corpus incorporeo cohaerere. An <lb/>
            forte uos offendit inusitatus corporis partus ex uirgine? Neque <lb/>
            hoc debet offendere, immo potius ad pietatem suscipiendam <lb/>
            debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. An uero <lb/>
            quod ipsum corpus morte depositum et in melius resurrectione<lb n="5"/>
            mutatum iam incorruptibile neque mortale in superna <lb/>
            subuexit, hoc fortasse credere recusatis intuentes Porphyrium <lb/>
            in his ipsis libris, ex quibus multa posui, quos de regressu <lb/>
            animae scripsit, tam crebro praecipere omne corpus esse fugiendum, <lb/>
            ut anima possit beata permanere cum Deo? Sed ipse<lb n="10"/>
            potius ista sentiens corrigendus fuit, praesertim cum de anima <lb/>
            mundi huius uisibilis et tam ingentis corporeae molis cum <lb/>
            illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore animal <lb/>
            esse dicitis mundum et animal beatissimum, quod uultis esse <lb/>
            etiam sempiternum. Quo modo ergo nec umquam soluetur a<lb n="15"/>
            corpore, nec umquam carebit beatitudine, si, ut beata sit <lb/>
            anima, corpus sit omne fugiendum? Solem quoque istum et <lb/>
            cetera sidera non solum in libris uestris corpora esse fatemini, <lb/>
            quod uobiscum omnes homines et conspicere non cunctantur <lb/>
            et dicere; uerum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse <lb n="20"/>
            animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna. <lb/>
            Quid ergo est, quod, cum uobis fides Christiana suadetur, <lb/>
            tunc obliuiscimini, aut ignorare uos fingitis, quid disputare <lb/>
            aut docere soleatis? Quid causae est, quur propter opiniones <lb/>
            uestras, quas uos ipsi obpugnatis, Christiani esse nolitis, nisi<lb n="25"/>
            quia Christus humiliter uenit et uos superbi estis? Qualia <lb/>
            sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquanto <lb/>
            scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos <lb/>
            disputari; futura tamen sempiterna minime dubitamus,

<note type="footnote"> 13 Tim. p. 30 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 corporeum <hi rend="italic">bl</hi> quam corpus incorp. <hi rend="italic">om. 8</hi> 8 in is b 9 pcipere <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            13 quippe] certe <hi rend="italic">m. 2 sup. lin. 8</hi> 16 anima beata eit « 17 corpus <lb/>
            sit <hi rend="italic">p a;</hi> corp. est <hi rend="italic">v Domb</hi>. 18 corporea 8 19 prospicere « 21 perhibeatis <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 24 sole/tis, a eraso, <hi rend="italic">e</hi>. 27 aliquanto <hi rend="italic">b Ips at f;</hi> <lb/>
            aliquando <hi rend="italic">aec</hi> 29 <hi rend="italic">Bq</hi>. disputari utrum quale <hi rend="italic">omissis ceteris a</hi> minima <lb/>
            a </note> <lb/>
             
<pb n="499"/>
            et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstrauit <lb/>
            exemplum. Sed qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus <lb/>
            et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in Deo <lb/>
            figitur, inpedientia praedicentur uosque etiam dicatis esse in <lb/>
            caelestibus inmortalia corpora inmortaliter beatorum: quid est <lb n="5"/>
            quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, <lb/>
            ut fidem Christianam quasi rationabiliter fugere uideamini, <lb/>
            nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est humilis, <lb/>
            uos superbi? An forte corrigi pudet? Et hoc uitium non nisi. <lb/>
            superborum est. Pudet uidelicet doctos homines ex discipulis <lb n="10"/>
            Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu <lb/>
            docuit sapere ac dicere: In principio erat Verbum, et <lb/>
            Verbum erat aput Deum, et Deus erat Verbum. Hoc <lb/>
            erat in principio aput Deum. Omnia per ipsum facta <lb/>
            sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. <lb n="15"/>
            In ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in <lb/>
            tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. <lb/>
            Quod initium sancti euangelii, cui nomen est secundum Iohannem, <lb/>
            quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui <lb/>
            postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus <lb n="20"/>
            audire, aureis litteris conscribendum et per omnes ecclesias <lb/>
            in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. Sed ideo <lb/>
            uiluit superbis Deus ille magister, quia Verbum caro factum <lb/>
            est et habitauit in nobis; ut parum sit miseris quod aegrotant, <lb/>
            nisi se etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, <lb n="25"/>
            qua sanari poterant, erubescant. Non enim hoc faciunt ut erigantur, <lb/>
            sed ut cadendo grauius adfligantur.

<note type="footnote"> 12 Io. 1, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 contemplatione <hi rend="italic">eps</hi> in deum, <hi rend="italic">in marg</hi>. in deo, e 6 ut quod <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            at <hi rend="italic">om. a</hi> 10 est <hi rend="italic">ont. b</hi> 11 suo <hi rend="italic">om. 8</hi> 16 uita est a 25 ni e <lb/>
            nisi se etiam in ipsa <hi rend="italic">p 8;</hi> nisi se in ipsa etiam <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 27 sed <lb/>
            ... adflig. <hi rend="italic">om. a</hi> </note>

<note type="footnote">32* </note> 
<pb n="500"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutauerit et dissentiendo correxerit. </title></ab><p>Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum, <lb/>
            quur ipse Porphyrius nonnulla et non parua emendauit? Nam <lb n="5"/>
            Platonem animas hominum post mortem reuolui usque ad <lb/>
            corpora bestiarum scripsisse certissimum est. Hanc sententiam <lb/>
            Porphyrii doctor tenuit et Plotinus; Porphyrio tamen iure <lb/>
            displicuit. In hominum sane non sua quae dimiserant, sed <lb/>
            alia noua corpora redire humanas animas arbitratus est. Puduit<lb n="10"/>
            scilicet illud credere, ne mater fortasse filium in mulam reuoluta <lb/>
            uectaret; et non puduit hoc credere, ubi reuoluta mater <lb/>
            in puellam filio forsitan nuberet. Quanto creditur honestius, <lb/>
            quod sancti et ueraces angeli docuerunt, quod prophetae Dei <lb/>
            spiritu acti locuti sunt, quod ipse quem uenturum Saluatorem<lb n="15"/>
            praemissi nuntii praedixerunt, quod missi apostoli qui orbem <lb/>
            terrarum euangelio repleuerunt, — quanto, inquam, honestius <lb/>
            creditur reuerti animas semel ad corpora propria quam reuerti <lb/>
            totiens ad diuersa! Verum tamen, ut dixi, ex magna parte <lb/>
            correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos <lb n="20"/>
            homines humanas animas praecipitari posse sentiret, beluinos <lb/>
            autem carceres euertere minime dubitaret. Dicit etiam ad hoc <lb/>
            Deum animam mundo dedisse, ut materiae cognoscens mala <lb/>
            ad Patrem recurreret nec aliquando iam talium polluta contagione <lb/>
            teneretur. Ubi etsi aliquid inconuenienter sapit (magis <lb n="25"/>
            enim data est corpori, ut bona faceret; non enim mala disceret, <lb/>
            si non faceret), in eo tamen aliorum Platonicorum opinionem <lb/>
            et non in re parua emendauit, quod mundatam ab omnibus

<note type="footnote"> 8 Enn. III, 4, 2 </note>

<note type="footnote"> 3 correxit <hi rend="italic">Cp</hi> 5 nonnulla <hi rend="italic">om. a</hi> 7 uestiarum <hi rend="italic">a</hi> 8 porphirius, <lb/>
            us <hi rend="italic">m. 2, e</hi> ductor a 16 missi] nostri a 18 animas semel <hi rend="italic">abelps;</hi> <lb/>
            semel animas <hi rend="italic">v Domb</hi>. 19 ut <hi rend="italic">om. e</hi> dixit, t m. <hi rend="italic">2, e</hi> 20 correptus <lb/>
            a in hac opin. correctus est <hi rend="italic">v</hi> 22 Deum ad hoc <hi rend="italic">v</hi> 23 materiae <lb/>
            corporalis <hi rend="italic">Domb.l</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="501"/>
            malis animam et cum Patre constitutam numquam iam mala <lb/>
            mundi huius passuram esse confessus est. Qua sententia profecto <lb/>
            abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut <lb/>
            mortuos ex uiuis, ita uiuos ex mertuis semper fieri; falsumque <lb/>
            esse ostendit, quod Platonice uidetur dixisse Vergilius, <lb n="5"/>
            in campos Elysios purgatas animas missas (quo nomine <lb/>
            tamquam per fabulam uidentur significari gaudia beatorum) <lb/>
            ad fluuium Letheum euocari, hoc est ad obliuionem praeteritorum: <lb/>
            <lb/>

<quote><l>Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant </l><lb n="10"/><l>Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti. </l><lb/></quote>
            Merito displicuit hoc Porphyrio, quoniam re uera credere <lb/>
            stultum est ex illa uita, quae beatissima esse non poterit nisi <lb/>
            de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare animas corruptibilium <lb/>
            corporum labem et inde ad ista remeare, tamquam hoc <lb n="15"/>
            agat summa purgatio, ut inquinatio requiratur. Si enim <lb/>
            quod perfecte mundantur hoc efficit, ut omnium obliuiscantur <lb/>
            malorum, malorum autem obliuio facit corporum desiderium, <lb/>
            ubi rursus inplicentur malis: profecto erit infelicitatis <lb/>
            causa summa felicitas et stultitiae causa perfectio sapientiae <lb n="20"/>
            et inmunditiae causa summa mundatio. Nec ueritate ibi beata <lb/>
            erit anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata <lb/>
            sit. Non enim beata erit nisi secura; ut autem secura sit, <lb/>
            falso putabit semper se beatam fore, quoniam aliquando erit <lb/>
            et misera. Cui ergo gaudendi causa falsitas erit, quo modo de <lb n="25"/>
            ueritate gaudebit? Vidit hoc Porphyrius purgatamque animam <lb/>
            ob hoc reuerti dixit ad Patrem, ne aliquando iam malorum <lb/>
            polluta contagione teneatur. Falso igitur a quibusdam est <lb/>
            Platonicis creditus quasi necessarius orbis ille ab eisdem <lb/>
            abeundi et ad eadem reuertendi. Quod etiamsi uerum esset,

<note type="footnote"> 3 Phaed. p. 70 C. sqq. 10 Aen. VI, 750 sq. </note>

<note type="footnote"> 2 esse <hi rend="italic">om. a e</hi> 10 superum <hi rend="italic">a</hi> ut] et e 14 corp. corrupt. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            22 ibi <hi rend="italic">radendo ex</hi> ubi <hi rend="italic">corr., e</hi> oportet ut fallatur beata sit <hi rend="italic">e</hi> 23 sit <lb/>
            aecura <hi rend="italic">e</hi> 24 putauit <hi rend="italic">es</hi> 28 Platon. est <hi rend="italic">v</hi> 29 ab eisdem <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="502"/>
            quid hoc scire prodesset, nisi forte inde se nobis auderent <lb/>
            praeferre Platonici, quia id nos in hac uita iam nesciremus, <lb/>
            quod ipsi in alia meliore uita purgatissimi et sapientissimi <lb/>
            fuerant nescituri et falsum credendo beati futuri? Quod si <lb/>
            absurdissimum et stultissimum est dicere, Porphyrii profecto<lb n="5"/>
            est praeferenda sententia his, qui animarum circulo alternantem <lb/>
            semper beatitudinem et miseriam suspicati sunt. Quod si ita <lb/>
            est, ecce Platonicus in melius a Platone dissentit; ecce uidit, <lb/>
            quod ille non uidit, nec post talem ac tantum magistrum <lb/>
            refugit correctionem, sed homini praeposuit ueritatem. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><ab><title type="sub">Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam Deo adserunt esse coaeternam. </title></ab><p>Quur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas <lb/>
            humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque<lb n="15"/>
            ipsam non Deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae <lb/>
            non erat? Ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique <lb/>
            causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper <lb/>
            antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam <lb/>
            et de mundo et de his, quos in mundo deos a Deo<lb n="20"/>
            factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et <lb/>
            habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris <lb/>
            potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. <lb/>
            Verum id quo modo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet <lb/>
            temporis, sed substitutionis initium. *Sicut enim, inquiunt,<lb n="25"/>
            si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset <lb/>
            uestigium, quod tamen uestigium a calcante factum

<note type="footnote"> .21 Tim. p. 41 B </note>

<note type="footnote">1 a nobis e 6 animarum] nimirum a circulo <hi rend="italic">p a;</hi> circuloe <hi rend="italic">reU. v<lb/>
             Domb</hi>. alternantem <hi rend="italic">scripsi;</hi> alternante <hi rend="italic">mss</hi>. 7 beatitudinem <hi rend="italic">p;</hi> <lb/>
            beatitudine <hi rend="italic">ez s;</hi> beatitate <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. miseriam <hi rend="italic">p;</hi> miseria <hi rend="italic">reU. v <lb/>
            Domb</hi>. 13 asserunt deo coeternam esse <hi rend="italic">p</hi> 19 non potest sed e <lb/>
            21 esse] se <hi rend="italic">s</hi> 23 permansuros <hi rend="italic">v</hi> perhibebat <hi rend="italic">b</hi> 24 inueneruatj <lb/>
            uiderint a 27 quod tamen uestigium in <hi rend="italic">marg. s</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="503"/>
            nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamuis alterum <lb/>
            ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus adque <lb/>
            in illo di creati et semper fuerunt semper existente qui fecit, <lb/>
            et tamen facti sunt.\' Numquid ergo, si anima semper fuit, <lb/>
            etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? Porro si aliquid <lb n="5"/>
            in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, <lb/>
            quur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore quae antea <lb/>
            non fuisset? Deinde beatitudo quoque eius post experimentum <lb/>
            malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, <lb/>
            procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum <lb n="10"/>
            antea non fuerit. Illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, <lb/>
            qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod <lb/>
            initium non habet temporis. Inuenta est enim animae beatitudo, <lb/>
            quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. <lb/>
            Quapropter diuinae auctoritati humana. cedat infirmitas, <lb n="15"/>
            eisque beatis et inmortalibus de uera religione credamus, qui <lb/>
            sibi honorem non expetunt, quem Deo suo, qui etiam noster <lb/>
            est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei <lb/>
            tantum, cuius et nos cum illis, ut saepe dixi et saepe dicendum <lb/>
            est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, <lb n="20"/>
            qui in homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos <lb/>
            esse uoluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro nobis <lb/>
            dignatus est fieri. 
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><ab><title type="sub">De uniuersali uia animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non repperit, et quam sola gratia Christiana reserauit. </title></ab><p>Haec est religio, quae uniuersalem continet uiam animae <lb/>
            liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est

<note type="footnote"> 4 sic anima fuit. porro, <hi rend="italic">cetera</hi> desunt, <hi rend="italic">a</hi> 5 dicenda <hi rend="italic">e</hi> 6 quod] <lb/>
            quae a externo <hi rend="italic">a</hi> 12 possit <hi rend="italic">s</hi> 13 non <hi rend="italic">om. ei</hi> anime <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> <lb/>
            19 tantummodo v 20 est <hi rend="italic">om. b</hi> 21 in homine quem suscepit] in <lb/>
            forma quam susc. <hi rend="italic">ab</hi> secundum quam <hi rend="italic">as b;</hi> quam <hi rend="italic">om</hi>. at 28 uuiuersam <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> liber. animae <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="504"/>
            enim quodam modo regalis uia, quae una ducit ad regnum, <lb/>
            non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate <lb/>
            securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem <lb/>
            de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam <lb/>
            sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae,<lb n="5"/>
            uel a philosophia uerissima aliqua uel ab Indorum moribus <lb/>
            ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet <lb/>
            uia, nondumque in suam notitiam eandem uiam historiali <lb/>
            cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed <lb/>
            nondum in suam uenisse notitiam. Ita ei non sufficiebat quidquid<lb n="10"/>
            de anima liberanda studiosissime didicerat sibique uel <lb/>
            potius aliis nosse ac tenere uidebatur. Sentiebat enim adhuc <lb/>
            sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de <lb/>
            re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit uel a philosophia <lb/>
            uerissima aliqua nondum in suam notitiam peruenisse sectam,<lb n="15"/>
            quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae: satis, <lb/>
            quantum arbitror, ostendit uel eam philosophiam, in qua ipse <lb/>
            philosophatus est, non esse uerissimam, uel ea non contineri <lb/>
            talem uiam. Et quo modo iam potest esse uerissima, qua <lb/>
            non continetur haec uia? Nam quae alia uia est uniuersalis<lb n="20"/>
            animae liberandae, nisi qua uniuersae animae liberantur ac <lb/>
            per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum autem addit et <lb/>
            dicit: uel ab Indorum moribus ac disciplina, uel ab inductione <lb/>
            Chaldaeorum uel alia qualibet uia\', manifestissima uoce testatur <lb/>
            neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis <lb n="25"/>
            didicerat hanc uniuersalem uiam liberandae animae contineri; <lb/>
            et utique se a Chaldaeis oracula diuina sumsisse, quorum <lb/>
            adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. Quam

<note type="footnote"> 1 regalis uitalis uia <hi rend="italic">a;</hi> uitalis uia, <hi rend="italic">in marg</hi>. regalis <hi rend="italic">b</hi> ad regnum] <lb/>
            ad uitam a 2 nutabundum] timidam <hi rend="italic">a</hi> 3 securam <hi rend="italic">a</hi> primo] proaimo <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 4 receptum <hi rend="italic">a b la j</hi> receptum <hi rend="italic">superscripto esse,?;</hi> receptam <hi rend="italic">ec</hi> <lb/>
            in anam <hi rend="italic">mss.;</hi> unam <hi rend="italic">v</hi> 5 quae <hi rend="italic">psv;</hi> quod <hi rend="italic">rell. Domb</hi>. 10 ei om. <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            11 liberanda est <hi rend="italic">e</hi> 15 aliquam <hi rend="italic">b</hi> 19 que <hi rend="italic">e;</hi> quo <hi rend="italic">b1</hi> 22 anima <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> addit] audit a et dicit om. b1 23 ac] et <hi rend="italic">v</hi> 24 manifesta <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 25 neque.. ab Indis om. <hi rend="italic">b</hi> 26 liber. animae <hi rend="italic">abelp;</hi> an. <lb/>
            lib. a v </note> <lb/>
             
<pb n="505"/>
            uult ergo intellegi animae liberandae uniuersalem uiam nondum <lb/>
            receptam uel ex aliqua uerissima philosophia uel ex <lb/>
            earum gentium doctrinis, quae magnae uelut in diuinis rebus <lb/>
            habebantur, quia plus aput eas curiositas ualuit quorumque <lb/>
            angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam <lb n="5"/>
            notitiam historiali cognitione perlatam? Quaenam ista est uniuersalis <lb/>
            uia, nisi quae non suae cuique genti propria, sed <lb/>
            uniuersis gentibus quae communis esset diuinitus inpertita <lb/>
            est? Quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus <lb/>
            esse non dubitat. Prouidentiam quippe diuinam sine ista <lb n="10"/>
            uniuersali uia liberandae animae genus humanum relinquere <lb/>
            potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum <lb/>
            bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in <lb/>
            suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim Porphyrius <lb/>
            erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae <lb n="15"/>
            uniuersalis uia, quae non est alia quam religio Christiana, <lb/>
            obpugnari permittebatur ab idolorum daemohumque cultoribus <lb/>
            regibusque terrenis, propter adserendum et consecrandum martyrum <lb/>
            numerum, hoc est testium ueritatis, per quos ostenderetur <lb/>
            omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione <lb n="20"/>
            ueritatis esse toleranda. Videbat ergo ista Porphyrius et per <lb/>
            huius modi persecutiones cito istam uiam perituram et propterea <lb/>
            non esse ipsam liberandae animae uniuersalem putabat, non <lb/>
            intellegens hoc, quod eum mouebat et quod in eius electione <lb/>
            perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem <lb n="25"/>
            potius pertinere. 
</p><p>Haec est igitur animae liberandae uniuersalis uia, id est <lb/>
            uniuersis gentibus diuina miseratione concessa, cuius profecto <lb/>
            notitia ad quoscumque iam uenit et ad quoscumque uentura <lb/>
            est, nec debuit nec debebit ei dici: Quare modo? et: Quare <lb n="30"/>
            sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio <lb/>
            penetrabile. Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum

<note type="footnote"> 10 ista om. 8 14 Tanc] et hanc <hi rend="italic">s</hi> 18 regibus, <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 testimonium 8 28 diuinae bl 30 et <hi rend="italic">om. a</hi> 32 sensit etiam] <lb/>
            sententiam 8 </note> <lb/>
             
<pb n="506"/>
            receptum hoc donum Dei et nondum in suam notitiam fuisse <lb/>
            perlatum. Neque enim propterea uerum non esse iudicauit, <lb/>
            quia nondum in fidem suam receptum fuerat uel in notitiam <lb/>
            nondum peruenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium <lb/>
            uniuersalis uia, de qua fidelis Abraham diuinum accepit<lb n="5"/>
            oraculum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. <lb/>
            Qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet <lb/>
            et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos <lb/>
            in manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae uniuersalis <lb/>
            uia, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere<lb n="10"/>
            de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui. <lb/>
            Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus <lb/>
            unum uerum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti <lb/>
            fideliter credidit. Haec est uniuersalis uia, de qua in sancta <lb/>
            prophetia dictum est: Deus misereatur nostri et benedicat <lb n="15"/>
            nos; inluminet uultum suum super nos et <lb/>
            misereatur nostri, ut cognoscamus in terra uiam <lb/>
            tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Unde <lb/>
            tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de ipso ait <lb/>
            ipse Saluator: Ego sum uia, ueritas et uita. Haec est<lb n="20"/>
            uniuersalis uia, de qua tanto ante praedictum est: Erit <lb/>
            in nouissimis diebus manifestatus mons domus <lb/>
            Domini, paratus super cacumina montium et extolletur <lb/>
            super colles, et uenient ad eum uniuersae

<note type="footnote"> 6 Gen. 22, 18 8 Gal. 3, 19 15 Pe. 66, 2 sq. 20 Io. 14, 6 <lb/>
            21 Esai. 2, 2 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 esse a 2 neque <hi rend="italic">a bel P B;</hi> nec <hi rend="italic">v Domb</hi>. 3 in suam fidem v <lb/>
            finem 8 4 liberandaram gentium <hi rend="italic">I</hi> 7 chaldeis <hi rend="italic">e</hi> 12 Tonc] et bone s <lb/>
            13 caij et a 15 nostri] nobis I 16 saper nos et misereatur nostri <lb/>
            <hi rend="italic">apsv;</hi> super nos et mis. nobis <hi rend="italic">b k;</hi> et miser. nostri <hi rend="italic">om. claf Domb</hi>. <lb/>
            18 iD omnibus ... tuum <hi rend="italic">oni. I</hi> 19 de se ipso <hi rend="italic">ab2el<foreign xml:lang="grc">ν</foreign></hi> 20 et oeritas v <lb/>
            21 ante <hi rend="italic">a bl el p</hi> 8 <hi rend="italic">akf;</hi> ante tempore <hi rend="italic">btv</hi> praedictum <hi rend="italic">p s;</hi> prophetatam <lb/>
            <hi rend="italic">reM. v Domb</hi>. 22 manifestatas p a; manifestas v <hi rend="italic">Domb</hi>. domus <lb/>
            domini <hi rend="italic">a v;</hi> domas <hi rend="italic">om. rell. Domb</hi>. 23 super cacumina <hi rend="italic">p s;</hi> in cacumine <lb/>
            <hi rend="italic">belv Domb.;</hi> in uertice <hi rend="italic">a</hi> 24 ad eum <hi rend="italic">om. a</hi> uniuersae] <lb/>
            omnes a. </note> <lb/>
             
<pb n="507"/>
            gentes et ingredientur nationes multae et dicent: <lb/>
            Venite, ascendamus in montem Domini et in domum <lb/>
            Dei Iacob; et adnuntiabit nobis uiam suam, et ingrediemur <lb/>
            in eam. Ex Sion enim prodiet lex et <lb/>
            uerbum Domini ab Hierusalem. Via ergo ista non est <lb n="5"/>
            unius gentis, sed uniuersarum gentium; et lex uerbumque <lb/>
            Domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, <lb/>
            ut se per uniuersa diffunderet. Unde ipse Mediator post <lb/>
            resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: Oportebat <lb/>
            inpleri quae scripta sunt in lege et prophetis et <lb n="10"/>
            psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent <lb/>
            scripturas, et dixit eis, quia oportebat <lb/>
            Christum pati et resurgere a mortuis tertio die <lb/>
            et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem <lb/>
            peccatorum per omnes gentes incipientibus <lb n="15"/>
            ab Hierusalem. Haec est igitur uniuersalis animae <lb/>
            liberandae uia, quam sancti angeli sanctique prophetae prius <lb/>
            in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam reperientibus <lb/>
            et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodam modo <lb/>
            sacrata res publica in prophetationem et praenuntiationem <lb n="20"/>
            ciuitatis Dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo <lb/>
            et templo et sacerdotio et sacrificiis significauerunt et eloquiis <lb/>
            quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt: praesens <lb/>
            autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam <lb/>
            testamenti noui gratiam reuelantes apertius indicarunt, quae <lb n="25"/>
            aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus, <lb/>
            pro aetatum generis humani distributione, sicut eam Deo <lb/>
            sapienti placuit ordinare, mirabilium operum diuinorum, quorum <lb/>
            superius pauca iam posui, contestantibus signis. Non <lb/>
            enim apparuerunt tantummodo uisiones angelicae et caelestium

<note type="footnote"> 9 Lc. 24, 44 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 adnuntiauit <hi rend="italic">a</hi> * 4 in eam <hi rend="italic">a bel p 8;</hi> in ea <hi rend="italic">v Domb</hi>. 11 de me, <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. m. 2</hi> a. dixit, <hi rend="italic">b</hi> et tunc <hi rend="italic">a</hi> 13 tertia a <hi rend="italic">b-</hi> 15 omnium <lb/>
            peccatorum <hi rend="italic">a</hi> 18 repperire a 20 et praedicationem a 23 presentes a <lb/>
            24 mediator iste a 26 occUltus a 28 mirab. diuin. operum <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="508"/>
            ministrorum sola uerba sonuerunt, uerum etiam hominibus <lb/>
            Dei uerbo simplicis pietatis agentibus spiritus inmundi de <lb/>
            hominum corporibus ac sensibus pulsi sunt, uitia corporis <lb/>
            languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, uolatilia <lb/>
            caeli, ligna, elementa, sidera diuina iussa fecerunt, inferna<lb n="5"/>
            cesserunt, mortui reuixerunt; exceptis ipsius Saluatoris propriis <lb/>
            singularibusque miraculis, maxime natiuitatis et resurrectionis, <lb/>
            quorum in uno maternae uirginitatis tantummodo sacramentum, <lb/>
            in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi <lb/>
            sunt, demonstrauit exemplum. Haec uia totum hominem mundat<lb n="10"/>
            et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus constat <lb/>
            partibus praeparat. Ut enim non alia purgatio ei parti quaereretur, <lb/>
            quam uocat intellectualem Porphyrius, alia ei, quam <lb/>
            uocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit <lb/>
            ueracissimus potentissimusque mundator adque saluator. <lb n="15"/>
            Praeter hanc uiam, quae, partim cum haec futura praenuntiantur, <lb/>
            partim cum facta nuntiantur, numquam generi <lb/>
            humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo <lb/>
            liberabitur. 
</p><p rend="script">Quod autem Porphyrius uniuersalem uiam animae liberandae <lb n="20"/>
            nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit <lb/>
            esse perlatam: quid hac historia uel inlustrius inueniri potest, <lb/>
            quae uniuersum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, uel <lb/>
            fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur, <lb/>
            quorum multa uidemus inpleta, ex quibus ea quae<lb n="25"/>
            restant sine dubio speremus inplenda? Non enim potest Porphyrius <lb/>
            uel quicumque Platonici etiam in hac uia quasi terrenarum <lb/>
            rerum et ad uitam istam mortalem pertinentium diuinationem <lb/>
            praedictionemque contemnere, quod merito in aliis uaticinationibus <lb/>
            et quorumlibet modorum uel artium diuinationibus <lb n="30"/>
            faciunt. Negant enim haec uel magnorum hominum uel magni

<note type="footnote"> 3 pulsi sunt, uitia] pulsis in uitia s 8 in quotum v 10 mundat <lb/>
            et immortalem <hi rend="italic">ab</hi> 16 praenuntiarentur <hi rend="italic">a</hi> 18 defuit humano v <lb/>
            22 haec a 24 praedicentur <hi rend="italic">a b</hi> 28 istam uitam <hi rend="italic">a v</hi> 29 uaticinationibus <lb/>
            <hi rend="italic">bpsv;</hi> uaticinantibus <hi rend="italic">ael Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="509"/>
            esse pendenda, et recte. Nam uel inferiorum fiunt praesensione <lb/>
            causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus <lb/>
            signis plurima euentura ualetudine praeuidentur; uel inmundi <lb/>
            daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius <lb/>
            et in mentibus adque cupiditatibus iniquorum ad quaeque <lb n="5"/>
            congruentia facta ducendis quodam modo sibi uindicant, et <lb/>
            in materia infima fragilitatis humanae. Non talia sancti homines <lb/>
            in ista uniuersali animarum liberandarum uia gradientes tamquam <lb/>
            magna prophetare curarunt, quamuis et ista eos non <lb/>
            fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, <lb n="10"/>
            quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad <lb/>
            experimentum celeri facilitate perduci. Sed alia erant uere <lb/>
            magna adque diuina, quae quantum dabatur cognita Dei uoluntate <lb/>
            futura nuntiabant. Christus quippe in carne uenturus et <lb/>
            quae in illo tam clara perfecta sunt adque in eius nomine <lb n="15"/>
            inpleta, paenitentia hominum et ad Deum conuersio uoluntatum, <lb/>
            remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et <lb/>
            per uniuersum orbem in ueram diuinitatem multitudo credentium, <lb/>
            culturae simulacrorum daemonumque subuersio et a <lb/>
            tentationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio <lb n="20"/>
            ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis <lb/>
            inpiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae <lb/>
            ciuitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius <lb/>
            uiae scripturis praedicta adque promissa sunt; quorum tam <lb/>
            multa inpleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera <lb n="25"/>
            confidamus. Huius uiae rectitudinem usque ad Deum uidendum

<note rend="script" type="footnote"> I praesentione a 2 qllibus <hi rend="italic">a</hi> 3 plurima euentura ualetndine <hi rend="italic">scripsi;</hi> <lb/>
            pI. uentura ualetudine <hi rend="italic">ps;</hi> plurimae uentura ualetudini b; plurima nentura <lb/>
            ualetudini <hi rend="italic">e;</hi> plurimae uenture (e <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr.)</hi> ualetudines, nes <hi rend="italic">m. 2x<lb/>
             in ras., a</hi> plurima euentura ualetudini v <hi rend="italic">Domb</hi>. 4 pronunciant <hi rend="italic">e</hi> ius, <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> i nis, <hi rend="italic">b</hi> 5 in <hi rend="italic">om. a</hi> 6 congruenda <hi rend="italic">a</hi> 7 in materiam <lb/>
            r <lb/>
            infama infirma, <hi rend="italic">in marg</hi>. in materia infima., e infima <hi rend="italic">psakv;</hi> infirma <lb/>
            <hi rend="italic">a b If</hi> 9 magica e 10 praedicata s; dicta <hi rend="italic">e</hi> 11 mortalibus s 14 nunciabant <lb/>
            e 15 clare e 19 conuersio <hi rend="italic">p B</hi> a <hi rend="italic">om. b2</hi> e 20 temptationis <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            temptationum, num <hi rend="italic">m. 2 in ras., b</hi> 21 societas <hi rend="italic">e</hi> et eterna societatis <lb/>
            impiorum dapnatio <hi rend="italic">p</hi> 23 perfluentis s 24 uitae, <hi rend="italic">m. 2 superscr</hi>. uiae, <hi rend="italic">IJ</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="510"/>
            eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scripturarum <lb/>
            qua praedicatur adque adseritur ueritate quicumque non credunt <lb/>
            et ob hoc nec intellegunt, obpug*are possunt, sed expugnare <lb/>
            non possunt. 
</p><p>Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum<lb n="5"/>
            de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, <lb/>
            quantum uerus Deus et Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus <lb/>
            refutando contradictiones inpiorum, qui conditori <lb/>
            sanctae ciuitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt. <lb/>
            Quorum decem librorum quinque superiores aduersus<lb n="10"/>
            eos conscripti sunt, qui propter bona uitae huius deos colendos <lb/>
            putant; quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultura <lb/>
            deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum <lb/>
            existimant. Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti <lb/>
            sumus, de duarum ciuitatum, quas in hoc saeculo perplexas<lb n="15"/>
            diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis <lb/>
            finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, <lb/>
            expediam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>