<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:1.21-2.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:1.21-2.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><ab><title type="sub">De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur. </title></ab><p rend="script">Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, <lb/>
            ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus <lb/>
            occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore <lb n="15"/>
            expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium <lb/>
            debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa.. <lb/>
            quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non <lb/>
            occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam <lb/>
            gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est <lb n="20"/>
            iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et <lb/>
            Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, <lb/>
            uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium <lb/>
            nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito <lb/>
            quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte

<note type="footnote"> 22 Gen. 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 si <hi rend="italic">om. Ll</hi> A <hi rend="italic">Cl</hi> accepimus A de frutectis esse <hi rend="italic">L A;</hi> esse de <lb/>
            fr. <hi rend="italic">rell. v</hi> fructetis el 2 est eis sensus <hi rend="italic">v</hi> inrationabilibus <hi rend="italic">L1 b</hi> 1;= <hi rend="italic">f;</hi> <lb/>
            in <lb/>
            rationabilibus C; inrationalibus <hi rend="italic">L2</hi><hi rend="italic">Aae</hi><hi rend="italic">p</hi><hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>k1</hi><hi rend="italic">v Domb</hi>. anim. irrat. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            3 natatilibus <hi rend="italic">om. bl;</hi> nabilibus <hi rend="italic">q</hi> ambulantibus <hi rend="italic">Apqa</hi> /\' 4 quam Cl, <lb/>
            qua<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>m (quoniam ?) <hi rend="italic">02</hi> 8 alterum <hi rend="italic">ex</hi> adulterum <hi rend="italic">corr. C</hi> 13 Quas. <lb/>
             dam.. eadem <hi rend="italic">m. 1 in marg. e</hi> 14 non <hi rend="italic">om. a</hi> iubet deus occidi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 a persona <hi rend="italic">e</hi> 16 minest. C1 17 amminiculum L A 18 quod a A <lb/>
            19 qui d<foreign xml:lang="grc">ο̄</foreign>/, ex quidem <hi rend="italic">corr., C</hi> 2x) Iepthe <hi rend="italic">L C;</hi> iepthae A; iepte <hi rend="italic">ae</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="40"/>
            filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se uouisset immolaturum <lb/>
            Deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus <lb/>
            occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum <lb/>
            hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter <lb/>
            hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) — his igitur exceptis,<lb n="5"/>
            quos uel lex iusta generaliter uel ipse fons iustitiae <lb/>
            Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum <lb/>
            uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><ab><title type="sub">An umquam possit mors uoluntaria ad magni- tudinem animi pertinere. </title></ab><p rend="script">Et quicumque hoc in se ipsis perpetrauerunt, animi magnitudine <lb/>
            fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. <lb/>
            Quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem <lb/>
            animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non ualendo<lb n="15"/>
            tolerare uel quaeque aspera uel aliena peccata se ipse interemerit. <lb/>
            Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre <lb/>
            non potest uel duram sui corporis seruitutem uel stultam <lb/>
            uulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui <lb/>
            uitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum<lb n="20"/>
            iudicium maximeque uulgare, quod plerumque caligine erroris <lb/>
            inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere. <lb/>
            Quam ob rem si magno animo fieri putandum est, cum sibi <lb/>
            homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi

<note type="footnote"> 1 Iudic. 11, 30 sqq. 3 Iudic. 16, 30 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cum, c <hi rend="italic">m. 2 in ras., C;</hi> quum <hi rend="italic">L</hi> A Be immol. deo id uouisset v <lb/>
            n <lb/>
            2 de <hi rend="italic">om. 01</hi> 3 samso <hi rend="italic">L;</hi> sampson <hi rend="italic">C</hi> 10 Anumquam <hi rend="italic">C;</hi> Quod <lb/>
            nunq. <hi rend="italic">p q tI</hi> 15 nominabitur <hi rend="italic">L</hi> A. <hi rend="italic">C;</hi> nominatur <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. <lb/>
            16 ipsum <hi rend="italic">e</hi> interimit Cl 17 mens <hi rend="italic">om. a</hi> 20 magis erumnosam <lb/>
            <hi rend="italic">I. A</hi> 22 inuolbitur <hi rend="italic">C</hi> 24 theobrotus <hi rend="italic">e be p q;</hi> theobrutus <hi rend="italic">L</hi> A; <lb/>
            clemobrotus a; Cleombrotus <hi rend="italic">(Cic. Tusc. I, 34, 84) v Domb. (fidem <lb/>
            habet e malui libris mss. quam corrigere errorem auctoris memoria<lb/>
             ut uidetur falsi. similis error supra p. 9, 30 in</hi> Catonis <hi rend="italic">nomine <lb/>
            apparuit.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="41"/>
            magnitudine reperitur, quem ferunt lecto Platonis libro, ubi <lb/>
            de inmortalitate animae disputauit, se praecipitem dedisse de <lb/>
            muro adque ita ex hac uita emigrasse ad eam, quam credidit <lb/>
            esse meliorem. Nihil enim urguebat aut calamitatis aut criminis <lb/>
            seu uerum seu falsum, quod non ualendo ferre se auferret; <lb n="5"/>
            sed ad capessendam mortem adque huius uitae suauia uincla <lb/>
            rumpenda sola adfuit animi magnitudo. Quod tamen magne <lb/>
            potius factum esse quam bene testis ei esse potuit Plato <lb/>
            ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque <lb/>
            fecisset uel etiam praecepisset, nisi ea mente, qua inmortalitatem <lb n="10"/>
            animae uidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum <lb/>
            esse iudicasset. 
</p><p rend="script">At enim multi se interemerunt, ne in manus hostium peruenirent. <lb/>
            Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum <lb/>
            fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda <lb n="15"/>
            est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto <lb/>
            digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non <lb/>
            fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse <lb/>
            Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, <lb/>
            fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere <lb n="20"/>
            ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent. <lb/>
            Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex <lb/>
            hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas <lb/>
            praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant

<note type="footnote"> 20 Mt. 10, 23 24 Io. 14, 2 </note>

<note rend="script" type="footnote"> I plat/onis, i <hi rend="italic">eras., a</hi> 3 ita. <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> migrasse <hi rend="italic">Abv</hi> 4 urguebat <lb/>
            <hi rend="italic">L A1 C</hi> 6 capiss. <hi rend="italic">01</hi> huius <hi rend="italic">LAb1p;</hi> ad huius <hi rend="italic">a rell. v<lb/>
             Domb,</hi> suabia <hi rend="italic">L A</hi> uincla <hi rend="italic">mss.;</hi> uincula <hi rend="italic">v</hi> 7 sola <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> <lb/>
            8 potuit esse <hi rend="italic">v</hi> 10 praecepisset, <hi rend="italic">superscripto m. 2</hi> fieri, <hi rend="italic">L;</hi> praecip. 01 <lb/>
            quammortalitatem <hi rend="italic">a</hi> 18 quia, ia <hi rend="italic">m. 2 in ras.,</hi> i<hi rend="italic">C;</hi> qui e 19 persequutionem <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 20 ammonere <hi rend="italic">L</hi> A 22 si hoc ille <hi rend="italic">LAaabe</hi><hi rend="italic">qk</hi><hi rend="italic">Iv;</hi> <lb/>
            ille si hoc <hi rend="italic">pa Domb</hi>. 28 emigrarent <hi rend="italic">LACaepqak7 11 j</hi> migrarent <lb/>
            <hi rend="italic">bit fsv</hi> mansiones aeternas <hi rend="italic">LAakf Domb,;</hi> se mansiones (fe <hi rend="italic">ex</hi> re <lb/>
            se <lb/>
            <hi rend="italic">corr. C)</hi> aeternas <hi rend="italic">Ca2b ep q;</hi> mans. aet. se v 24 promisit <hi rend="italic">L;</hi> se <lb/>
            promisit A a <hi rend="italic">Domb.;</hi> se oMn. <hi rend="italic">rell</hi>. proponant <hi rend="italic">I. A;</hi> opponant <hi rend="italic">rell. v<lb/>
             Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="42"/>
            gentes, quae ignorant Deum, manifestum est hoc non licere <lb/>
            colentibus unum uerum Deum. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quale exemplum sit Catonis, qui se uictoriam Caesaris non ferens interemit. </title></ab><p rend="script">Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra [satis] <lb/>
            quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctoritate <lb/>
            praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit; <lb/>
            non quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus habebatur, <lb/>
            ut merito putetur etiam recte fieri potuisse uel posse<lb n="10"/>
            quod fecit. De cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod <lb/>
            amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius <lb/>
            dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse <lb/>
            censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecauens, <lb/>
            sed infirmitas aduersa non sustinens? Hoc et ipse Cato in<lb n="15"/>
            suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat sub uictoria <lb/>
            Caesaris uiuere, quur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem <lb/>
            de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Quur non <lb/>
            et illum secum coegit ad mortem? Nam si eum filium, qui contra <lb/>
            imperium in hostem pugnauerat, etiam uictorem laudabiliter<lb n="20"/>
            Torquatus occidit, quur uictus uicto filio pepercit Cato, <lb/>
            qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse <lb/>
            uictorem, quam contra decus ferre uictorem? Nullo modo <lb/>
            igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore Caesare uiuere; <lb/>
            alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid<lb n="25"/>
            [est] ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a <lb/>
            Caesare et sperauit et uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris,

<note rend="script" type="footnote"> . <lb/>
            6 satis <hi rend="italic">om. L1 C</hi> 8 praescribunt 01 utice A1; ntiqe A2 10 recte <lb/>
            etiam v 11 factum Cl 13 dissuadeb/ant, e <hi rend="italic">eraso,</hi> C inuechillioris <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A1 14 praecabens <hi rend="italic">L</hi> A 15 sustenens Cl 16 iudicauit <hi rend="italic">mss.;</hi> <lb/>
            indicauit <hi rend="italic">v</hi> 17 uibere <hi rend="italic">L</hi> filio <hi rend="italic">mss.;</hi> pater filio v 18 superare b <lb/>
            u <lb/>
            20 laudauiliter <hi rend="italic">IA</hi> 22 turpis <hi rend="italic">L</hi> 23 ferre, <hi rend="italic">superscripto m. rec</hi>. fuisse, A <lb/>
            24 uibere <hi rend="italic">L</hi> 25 liueraret <hi rend="italic">L</hi> Quid ergo <hi rend="italic">LAp a. j</hi> quid ergo est <lb/>
            <hi rend="italic">Cabeqkf;</hi> quid est ergo <hi rend="italic">v Domb</hi>. 27 et <hi rend="italic">ante</hi> sperauit <hi rend="italic">om. L</hi> b2 </note> <lb/>
             
<pb n="43"/>
            ne ab illo etiam sibi parceretur, ut ipse Caesar dixisse fertur, <lb/>
            inuidit — [aut] ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit? 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII,</title></ab><ab><title type="sub">Quod in ea uirtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani. </title></ab><p rend="script">Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum uirum <lb/>
            lob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam <lb/>
            inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, uel alios sanctos <lb/>
            ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis, <lb/>
            qui captiuitatem dominationemque hostium ferre quam <lb n="10"/>
            sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex <lb/>
            litteris eorum eundem illum M. Catoni Regulum praeferam. <lb/>
            Cato enim numquam Caesarem uicerat, cui uictus dedignatus <lb/>
            est subici et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus <lb/>
            autem Poenos iam uicerat imperioque Romano Romanus imperator <lb n="15"/>
            non ex ciuibus dolendam, sed ex hostibus laudandam <lb/>
            uictoriam reportauerat; ab eis tamen postea uictus maluit eos <lb/>
            ferre seruiendo quam eis se auferre moriendo. Proinde seruauit <lb/>
            et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum <lb/>
            dilectione constantiam, nec uictum auferens corpus ab <lb n="20"/>
            hostibus nec inuictum animum a ciuibus. Nec quod se occidere <lb/>
            noluit, uitae huius amore fecit. Hoc probauit, cum causa <lb/>
            promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos grauius in <lb/>
            senatu uerbis quam bello armis offenderat, sine ulla dubitatione

<note rend="script" type="footnote"> 2 aut <hi rend="italic">om. L</hi> A <hi rend="italic">Cbp;</hi> et <hi rend="italic">a</hi> 8 inlata sibi mortem Cx 9 ex nostris <lb/>
            litt. <hi rend="italic">v</hi> 12 eorum eundem illum <hi rend="italic">Cbpqkf;</hi> eorundem illum <hi rend="italic">L Ae<foreign xml:lang="grc">α</foreign>;</hi> <lb/>
            m <lb/>
            eorundem illi <hi rend="italic">a;</hi> eorum eidem illi <hi rend="italic">v</hi> M. catoni regulum <hi rend="italic">L</hi> A; catoni <lb/>
            m <lb/>
            regulam, uT. fli. <hi rend="italic">m. 2, C;</hi> Catoni M. regulum <hi rend="italic">p;</hi> Marco Catoni Marcum <lb/>
            Regulum <hi rend="italic">abev Domb</hi>. praeferam <hi rend="italic">Ll</hi> A <hi rend="italic">C p q;</hi> praeferam\' (\' = us) <hi rend="italic">Z\';</hi> <lb/>
            praeferamus <hi rend="italic">abev</hi> 14 cligit C1; delegit A a 16 <hi rend="italic">et</hi> 21 cibibus <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            19 carthageneneium <hi rend="italic">C;</hi> carthaginensium A1 20 auferens .... inuictum <lb/>
            corr. <hi rend="italic">m. in marg. C</hi> 22 prouabit <hi rend="italic">L</hi> cuausa <hi rend="italic">Cl,</hi> causa <hi rend="italic">omisso</hi> cum, <hi rend="italic">C2</hi> <lb/>
            24 quam bello <hi rend="italic">LA Cbp<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ƒ;</hi> quam in bello <hi rend="italic">aeqv Domb</hi>. sine, si <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> <lb/>
            •</note> <lb/>
             
<pb n="44"/>
            remeauit. Tantus itaque uitae huius contemtor, cum saeuientibus <lb/>
            hostibus per quaslibet poenas eam finire quam se ipse <lb/>
            perimere maluit, magnum scelus esse, si se homo interimat, <lb/>
            procul dubio iudicauit. Inter omnes suos laudabiles et uirtutis <lb/>
            insignibus inlustres uiros non proferunt Romani meliorem, <lb n="5"/>
            quem neque felicitas corruperit, nam in tanta uictoria mansit <lb/>
            pauperrimus, nec infelicitas fregerit, nam ad tanta exitia reuertit <lb/>
            intrepidus. Porro si fortissimi et praeclarissimi uiri terrenae <lb/>
            patriae defensores deorumque licet falsorum, non tamen fallaces <lb/>
            cultores, sed ueracissimi etiam iuratores, qui hostes uictos more<lb n="10"/>
            ac iure belli ferire potuerunt, hi ab hostibus uicti se ipsos <lb/>
            ferire noluerunt et, cum mortem minime formidarent, uictores <lb/>
            tamen dominos ferre quam eam sibi inferre maluerunt: quanto <lb/>
            magis Christiani, uerum Deum colentes et supernae patriae <lb/>
            suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos diuina dispositio<lb n="15"/>
            uel probandos uel emendandos ad tempus hostibus subiugauerit, <lb/>
            quos in illa humilitate non deserit, qui propter eos <lb/>
            tam humiliter altissimus uenit, praesertim quos nullius militaris <lb/>
            potestatis uel talis militiae iura constringunt ipsum hostem <lb/>
            ferire superatum. Quis ergo tam malus error obrepit, ut homo<lb n="20"/>
            se occidat, uel quia in eum peccauit, uel ne in eum peccet <lb/>
            inimicus, cum uel peccatorem uel peccaturum ipsum occidere <lb/>
            non audeat inimicum? 
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><ab><title type="sub">Quod peccatum non per peccatum debeat declinari. </title></ab><p rend="script">At enim timendum est et cauendum, ne libidini subditum <lb/>
            corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat consentire

<note rend="script" type="footnote"> in <lb/>
            3 homoterimat <hi rend="italic">L m. 1 corr</hi>. 4 indicauit <hi rend="italic">t</hi> uirtutis <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">C2abepk;</hi> <lb/>
            in noque <lb/>
            uirtutes C1 <hi rend="italic">a 11;</hi> uirtutibus <hi rend="italic">q</hi> /2; uirtutum v 5 proferent C 6 que/felicitas <lb/>
            <hi rend="italic">C m. 2 corr</hi>. 7 paurimus 01 reuertit <hi rend="italic">LACabe1qkv;</hi> reuertitur <lb/>
            <hi rend="italic">e2p<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ƒ</hi> 8 fortissimum C terrae Cl 15 dispositiove <hi rend="italic">a</hi> 16 prob <lb/>
            <lb/>
            nandos <hi rend="italic">L</hi> A 17 humilite <hi rend="italic">C;</hi> umilitate <hi rend="italic">L</hi> A 18 umiliter <hi rend="italic">L</hi> A uenit <lb/>
            altis. <hi rend="italic">v</hi> nullus Cl 20 ferire, <hi rend="italic">superscripto i</hi> ferre, a obrepet <hi rend="italic">e2</hi> <lb/>
            21 in <hi rend="italic">om. ei</hi> ne m. <hi rend="italic">2 in fine uersus C</hi> 26 At enim] <hi rend="italic">inter columnas <lb/>
            m. uet. adscriptum est</hi> obiectio, <hi rend="italic">L</hi> eat <hi rend="italic">m. 2 expunct</hi>. A libidine <lb/>
            (liuid. <hi rend="italic">L</hi> A) <hi rend="italic">LACp;</hi> libido hostili <hi rend="italic">abqv Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="45"/>
            peccato. Proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed <lb/>
            propter suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se <lb/>
            debet occidere. Nullo modo quidem hoc faciet animus, ut <lb/>
            consentiat libidini carnis suae aliena libidine concitatae, qui <lb/>
            Deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque concupiscentiae <lb n="5"/>
            subiectus est. Verum tamen si detestabile facinus et <lb/>
            damnabile scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut <lb/>
            ueritas manifesta proclamat, quis ita desipiat ut dicat: \'lam nunc <lb/>
            perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulterium\'? <lb/>
            Nonne si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, <lb n="10"/>
            sed peccata potius eligantur, satius est incertum de futuro <lb/>
            adulterium quam certum de praesenti homicidium? Nonne satius <lb/>
            est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale <lb/>
            facinus, ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur? Haec <lb/>
            dixi propter eos uel eas, quae non alieni, sed proprii peccati <lb n="15"/>
            deuitandi causa, ne sub alterius libidine etiam excitatae suae <lb/>
            forte consentiant, uim sibi, qua moriantur, inferendam putant. <lb/>
            Ceterum absit a mente Christiana, quae Deo suo fidit in <lb/>
            eoque spe posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut <lb/>
            mens talis quibuslibet carnis uoluptatibus ad consensum turpitudinis <lb n="20"/>
            cedat. Quod si illa concupiscentialis inoboedientia, <lb/>
            quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae <lb/>
            uoluntatis legem quasi lege sua mouetur, quanto magis absque <lb/>
            culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in <lb/>
            corpore dormientis!

<note rend="script" type="footnote"> 2 hoc <hi rend="italic">na. 1 sup. lin. L</hi> quisque///conmittat, <hi rend="italic">erasis duabus uel tribus<lb/>
             litteris, L</hi> 4 liuid. <hi rend="italic">L</hi> A concitatae <hi rend="italic">LA Cl a q;</hi> concitante <hi rend="italic">C2 b e</hi> <lb/>
            cupif <lb/>
            <hi rend="italic">p ak2 f</hi> 5 corpori eiusque concupiscentiae (concentiae <hi rend="italic">m. 1 corr. L) <lb/>
            L LA e p a;</hi> corpori concupiscentiaeque <hi rend="italic">ab q k I;</hi> corporis cOllcupiscentiae v■ <lb/>
            corpori uoluptatique <hi rend="italic">C Domb</hi>. 6 detestauile <hi rend="italic">L</hi> 7 damnauilc <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            8 manifestat <hi rend="italic">C</hi> 9 forte poste.i v 11 pot. pecc. v 16 euitandi <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            18 in deo <hi rend="italic">a e</hi> 20 quibuslibet <hi rend="italic">LACpu;</hi> cuiuslibet <hi rend="italic">abeqk</hi><hi rend="italic">fv</hi> 22 ad <lb/>
            hoc <hi rend="italic">01</hi> 23 quasi, a <hi rend="italic">m. 2, in ras., C;</hi> quasi I si, si <hi rend="italic">in initio proximi <lb/>
            uersus repetitum, L</hi> absque, abs <hi rend="italic">om</hi>. A* 24 in corpore .... culpa <lb/>
            est <hi rend="italic">om</hi>. bl et </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="46"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint. </title></ab><p rend="script">Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis, <lb/>
            ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum<lb n="5"/>
            adque necaturum se fluuium proiecerunt eoque modo defunctae <lb/>
            sunt earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione celeberrima <lb/>
            frequentantur. De his nihil temere audeo iudicare. <lb/>
            Utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, <lb/>
            ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas,<lb n="10"/>
            nescio; et fieri potest ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt, <lb/>
            non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, <lb/>
            sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est <lb/>
            credere. Cum autem Deus iubet seque iubere sine ullis am. <lb/>
            bagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis<lb n="15"/>
            obsequium pietatis accuset? Sed non ideo sine scelere facit, <lb/>
            quisquis Deo filium immolare decreuerit, quia hoc Abraham <lb/>
            etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum oboediens potestati, <lb/>
            sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla. <lb/>
            ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus<lb n="20"/>
            est imperii deserti adque contemti; quod si sua sponte adque <lb/>
            auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. <lb/>
            Itaque unde punitur si fecit iniussus. inde punietur nisi fecerit <lb/>
            iussus. Quod si ita est iubente imperatore, quanto magis <lb/>
            iubente creatore! Qui ergo audit non licere se occidere, faciat, <lb n="25"/>
            si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat

<note rend="script" type="footnote"> 4 peraequut. <hi rend="italic">L</hi> A 5 sua[e pudici]tiae, <hi rend="italic">inclusae litterae m. 2 in ras., C</hi> <lb/>
            debitarent LA 6 flubium <hi rend="italic">L</hi>A 8 timere Cl audeo temere <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            9 digni 6\'1 10 diuinae Cl 13 samson L A <hi rend="italic">02;</hi> samso Ct; sanson a <lb/>
            15 crimin C1 qui et 17 quis C1 immolare filium v decreberit <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 19 qualibet <hi rend="italic">LAp;</hi> qua <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. ligitime Cl nulla <lb/>
            . , ... homicidii <hi rend="italic">om. et</hi> 22 crimen <hi rend="italic">mas.;</hi> in crimen <hi rend="italic">v</hi> sang. hum. <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            re <lb/>
            23 fecit <hi rend="italic">mss.;</hi> fecerit <hi rend="italic">v</hi> 24 iuuente <hi rend="italic">L</hi> A 25 licet <hi rend="italic">C m. 1 corr</hi>. se <lb/>
            . . t <lb/>
            <hi rend="italic">om. a</hi> 26 contempnere Ct <hi rend="italic">a e</hi> uideaturum <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="47"/>
            utrum diuina iussio nullo nutet incerto. Nos per aurem conscientiam <lb/>
            conuenimus, occultorum nobis iudicium non usurpamus. <lb/>
            Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus <lb/>
            hominis, qui in ipso est. Hoc dicimus, hoc adserimus, <lb/>
            hoc modis omnibus adprobamus, neminem spontaneam mortem <lb n="5"/>
            sibi inferre debere uelut fugiendo molestias temporales, ne <lb/>
            incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc <lb/>
            ipse incipiat habere grauissimum proprium, quem non polluebat <lb/>
            alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae <lb/>
            magis hac uita opus est, ut possint paenitendo sanari; neminem <lb n="10"/>
            uelut desiderio uitae melioris, quae post mortem speratur, <lb/>
            quia reos suae mortis melior post mortem uita non suscipit. 
</p></div><div n="27" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVII. </title></ab><ab><title type="sub">An propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit. </title></ab><p rend="script">Restat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur <lb/>
            ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat uel <lb/>
            blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si <lb/>
            uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi <lb/>
            sint homines tunc se potius interimere, cum lauacro <lb n="20"/>
            sanctae regenerationis abluti uniuersorum remissionem acceperint <lb/>
            peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia <lb/>
            futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si <lb/>
            morte spontanea recte fit, quur non tunc potissimum fit? <lb/>
            Quur baptizatus sibi quisque parcit? Quur liberatum caput

<note type="footnote"> 4 1. Cor. 2, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 ad] probamus <hi rend="italic">hinc redit d</hi> 7 incedat Cl 8 ipse <hi rend="italic">C2V;</hi> ipso <lb/>
            L A C1 <hi rend="italic">ab dep qak1</hi> 10 haec A2 C2 a <hi rend="italic">kl</hi> I I speratur ...., mortem <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. a<hi rend="italic">e</hi> 12 reus <hi rend="italic">Cl;</hi> reum <hi rend="italic">a</hi> suscepit <hi rend="italic">Cl</hi> 16 Restat una, <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto m. rec</hi>. ergo, A 19 amittere <hi rend="italic">L</hi> 20 thanc <hi rend="italic">L</hi> At <hi rend="italic">et sic</hi> <lb/>
            ro b <lb/>
            <hi rend="italic">semper</hi> potius <hi rend="italic">om. L1</hi> At interime <hi rend="italic">C</hi> quum labacro L A 21 aluti <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            uniuersorum tempus rem. <hi rend="italic">e</hi> acceperunt C1 23 futura... omnia <lb/>
            <hi rend="italic">in marg</hi>. a omnia sunt <hi rend="italic">v</hi> 25 liueratum <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="48"/>
            tot rursus uitae huius periculis inserit, cum sit facillimae <lb/>
            potestatis inlata sibi nece omnia deuitare scriptumque sit: <lb/>
            Qui amat periculum, incidet in illud? Quur ergo <lb/>
            amantur tot et tanta pericula uel certe, etiamsi non amantur, <lb/>
            suscipiuntur, cum manet in hac uita, cui abscedere licitum<lb n="5"/>
            est? An uero tam insulsa peruersitas cor euertit et a consideratione <lb/>
            ueritatis auertit, ut, si se quisque interimere debet, <lb/>
            ne unius captiuantis dominatu conruat in peccatum, uiuendum <lb/>
            sibi existimet, ut ipsum perferat mundum per omnes horas <lb/>
            tentationibus plenum, et talibus, qualis sub uno domino<lb n="10"/>
            formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec uita <lb/>
            non ducitur? Quid igitur causae est, quur in eis exhortationibus <lb/>
            tempora consumamus. quibus baptizatos adloquendo studemus <lb/>
            accendere siue ad uirginalem integritatem siue ad continentiam <lb/>
            uidualem siue ad ipsam tori coniugalis fidem, cum<lb n="15"/>
            habeamus meliora et ab omnibus peccandi periculis remota <lb/>
            conpendia, ut, quibuscumque post remissionem recentissimam <lb/>
            peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam persuadere <lb/>
            potuerimus, eos ad Dominum saniores purioresque mittamus? <lb/>
            Porro si, quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat,<lb n="20"/>
            non dico desipit, sed insanit: qua tandem fronte homini dicit: <lb/>
            &lt;Interfice te, ne paruis tuis peccatis adicias grauius, dum <lb/>
            uiuis sub domino barbaris moribus inpudico\', qui non potest <lb/>
            nisi sceleratissime dicere: \'Interfice te peccatis tuis omnibus <lb/>
            absolutis, ne rursus talia uel etiam peiora committas, dum

<note type="footnote"> 3 Eccli. 3, 27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 inserit, <hi rend="italic">m. 2 superscripto</hi> se, <hi rend="italic">e</hi> 3 incidet <hi rend="italic">LAabp</hi><hi rend="italic">ak2;</hi> incidit <lb/>
            r* <lb/>
            <hi rend="italic">Cqk1</hi><hi rend="italic">ƒv</hi> 4 amatur C1 5 curp C; cur e 7 debet, a <hi rend="italic">m. 1, L;</hi> <lb/>
            debeat <hi rend="italic">A e</hi> a 8 captiuantis, uan, m. <hi rend="italic">2 in ras.. C</hi> et uiuendum <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            uibend. <hi rend="italic">L</hi> A 9 oras <hi rend="italic">L</hi> A 10 talibus, bu <hi rend="italic">m. 1 sup. lin., L</hi> qualis <lb/>
            ... formidatur <hi rend="italic">LACabdpqakf;</hi> quales ... formidantur <hi rend="italic">e t</hi>! sub <lb/>
            t <lb/>
            uno domino] sub uno Xpo <hi rend="italic">p</hi> 12 exortat. <hi rend="italic">L;</hi> exorat. A 13 consummamus <lb/>
            C uaptiziatoR <hi rend="italic">L</hi> 14 contenentiam <hi rend="italic">Cl</hi> 19 poterimus <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            deum a puriorisque C\' 20 quis <hi rend="italic">Ll</hi> huc C1 21 fronte/, m <lb/>
            <hi rend="italic">eraso, C</hi> 22 interficite Cl 23 uibis <hi rend="italic">L</hi> A 24 interficere C </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="49"/>
            nimis in mundo tot inpuris uoluptatibus inlecebroso, tot nefandis <lb/>
            crudelitatibus furioso, tot erroribus et terroribus inimico\'? <lb/>
            Hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se occidere. <lb/>
            Nam si hoc sponte faciendi ulla causa iusta esse posset, <lb/>
            procul dubio iustior quam ista non esset. Quia uero nec ista <lb n="5"/>
            est, ergo nulla est. 
</p></div><div n="28" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quo iudicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit. </title></ab><p rend="script">Non itaque uobis, o fideles Christi, sit taedio uita uestra, <lb n="10"/>
            si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam <lb/>
            ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non <lb/>
            uos consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi <lb/>
            sunt. Quod si forte, quur permissi sint, quaeritis, alta quidem <lb/>
            est prouidentia creatoris mundi adque rectoris, et inscrutabilia <lb n="15"/>
            sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae <lb/>
            eius; uerum tamen interrogate fideliter animas uestras, ne <lb/>
            forte de isto integritatis et continentiae uel pudicitiae bono <lb/>
            uos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc <lb/>
            etiam aliquibus inuidistis. Non accuso quod nescio, nec audio <lb n="20"/>
            quod uobis interrogata uestra corda respondent. Tamen si ita <lb/>
            esse responderint, nolite admirari hoc uos amisisse, unde <lb/>
            hominibus placere gestistis, illud uobis remansisse, quod <lb/>
            ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis, <lb/>
            diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium; <lb n="25"/>
            humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium. <lb/>
            In utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc <lb/>
            castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. Quarum uero

<note type="footnote"> 15 Rora. 11, 33 </note>

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            13 quin <hi rend="italic">C</hi> 14 sunt .... permissi <hi rend="italic">om. e1</hi> 15 inscrutauilia <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            16 inuestigauiles L A 21 corda uestra v 22 admirari A <hi rend="italic">C;</hi> ammirari <lb/>
            si son <lb/>
            <hi rend="italic">L;</hi> mirari <hi rend="italic">a b de p q t7</hi> amisse <hi rend="italic">C</hi> 24 consistis <hi rend="italic">L</hi> m. <hi rend="italic">1 corr</hi>. 27 pusillian. <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> prouatae <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote">XXXX Aug. opera Sectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 4 </note> <lb/>
             
<pb n="50"/>
            corda interrogata respondent numquam se de bono uirginitatis <lb/>
            uel uiduitatis uel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humilibus <lb/>
            consentiendo de dono Dei cum tremore exultasse, nec <lb/>
            inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis, <lb/>
            sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet,<lb n="5"/>
            quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius <lb/>
            ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate <lb/>
            amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque <lb/>
            aliquas barbarica libido conpressit, permissum hoc esse causentur, <lb/>
            nec ideo Deum credant ista neglegere, quia permittit<lb n="10"/>
            quod nemo inpune committit. Quaedam enim ueluti pondera <lb/>
            malarum cupiditatum et per occultum praesens diuinum iudicium <lb/>
            relaxantur et manifesto ultimo reseruantur. Fortassis <lb/>
            autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto <lb/>
            castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen uim hostilem<lb n="15"/>
            in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis, <lb/>
            quae posset in superbiae fastum. si hanc humilitatem in uastatione <lb/>
            illa euasissent, extolli. Sicut ergo quidam morte rapti <lb/>
            sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab <lb/>
            istis ui raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum. <lb n="20"/>
            Utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset <lb/>
            perpessa contactum, uel iam superbiebant uel superbire, si <lb/>
            nec hostium uiolentia contrectata esset, forsitan poterant, non <lb/>
            ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori <lb/>
            succursum est inmanenti, istarum occursum est inminenti.

<note type="footnote"> 2 Rom. 12, 16 18 Sap. 4, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 uirgitatis VI 2 superbisse (superuisse L A) <hi rend="italic">mss.;</hi> superbiisse v <lb/>
            3 cum, um <hi rend="italic">tn. 2 in ras., C</hi> 4 caritatis <hi rend="italic">C</hi> 5 de/ j ferri, f <hi rend="italic">in fine<lb/>
             uersus erasC</hi> 7 amplius C earum amplior <hi rend="italic">v</hi> pauci/tate (\' <lb/>
            8 emenerent <hi rend="italic">Cl</hi> quae <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A 9 conpraeBsit <hi rend="italic">C</hi> 10 deum <lb/>
            credant <hi rend="italic">LAp Domb.;</hi> credant deum <hi rend="italic">Ceqr</hi> negligere C1 11 uelut L1 <lb/>
            14 consciae sunt e conscie;\', , ,;\',ntiae <hi rend="italic">eras.,</hi> A 15 extullisse <hi rend="italic">c</hi> 17 superuiae <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> 18 euasisset C\' 21 nullus <hi rend="italic">Cl</hi> esset perpessa <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Cb dp;</hi> <lb/>
            t <lb/>
            essent perpessae <hi rend="italic">a e qa2ki f</hi> 22 superuiebant <hi rend="italic">L</hi> A 23 contrectata <lb/>
            n 11c <lb/>
            esset 02 24 tumorifcursum <hi rend="italic">L m. 1 corr.;</hi> tumori succursum A <hi rend="italic">epq;</hi> <lb/>
            timoris occursum Ot; tumoriS occursum C2; tumoris occursum <hi rend="italic">d;</hi> tumori <lb/>
            i <lb/>
            occursum <hi rend="italic">a</hi> 26 in manentistarum <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="51"/>
            
</p><p>Quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae <lb/>
            ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in bonis <lb/>
            corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine <lb/>
            corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto <lb/>
            diuinitus robore uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et <lb n="5"/>
            spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit <lb/>
            auferri: qui error eis fortasse sublatus est. Cum enim cogitant. <lb/>
            qua conscientia Deo seruierint, et fide inconcussa non de illo <lb/>
            sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere <lb/>
            ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare <lb n="10"/>
            non possunt, uident esse consequens nequaquam illum fuisse <lb/>
            permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo <lb/>
            perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis. 
</p></div><div n="29" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quid familia Christi l\'espondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberauerit Christus. </title></ab><p>Habet itaque omnis familia summi et ueri Dei consolationem <lb/>
            suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel labentium <lb/>
            constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, <lb n="20"/>
            in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam <lb/>
            peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur <lb/>
            aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius insultant eique <lb/>
            dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Ubi <lb/>
            est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia

<note type="footnote"> 24 PS. 41, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 istae A 3 corporilibus C1 nullis Cl liuidine <hi rend="italic">L</hi> A 4 esse <lb/>
            autem <hi rend="italic">LA;</hi> autem <hi rend="italic">om. p\';</hi> autem esse <hi rend="italic">C rell. v</hi> adiutorio <hi rend="italic">a e</hi> <lb/>
            5 diuino, <hi rend="italic">superscripto</hi> x diuinitus, a rouore <hi rend="italic">L</hi> A sit <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            6 inbito <hi rend="italic">L</hi> A 8 quae Cl 9 inuocantes <hi rend="italic">-LAC\';</hi> ita inuoc. <hi rend="italic">C2 rell. v <lb/>
            Domb</hi>. 10 nullo C 13 possit Cl; posse/t, n <hi rend="italic">errno, L</hi> 15 infedilibua <lb/>
            C 17 liberauit <hi rend="italic">p</hi> IS omnes Cl 19 lauent. <hi rend="italic">L</hi> A 21 eroditur C1 <lb/>
            22 prouatur <hi rend="italic">LA</hi> 23 illi] c. XXVIIII <hi rend="italic">C</hi> probitati (prouit. <hi rend="italic">L</hi> A) <hi rend="italic">codd.;</hi> <lb/>
            probationi <hi rend="italic">v</hi> 24 deuenerint C2 <hi rend="italic">e</hi> 25 sunt <hi rend="italic">e</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="52"/>
            patiuntur, pro quibus euitandis eos uel colunt uel colendos <lb/>
            esse contendunt. Nam ista respondet: Dens meus ubique <lb/>
            praesens, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit adesse <lb/>
            secretus, abesse non motus; ille cum me aduersis rebus exagitat, <lb/>
            aut merita examinat aut peccata castigat mercedemque <lb n="5"/>
            mihi aeternam pro toleratis pie malis temporalibus seruat; <lb/>
            uos autem qui estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de <lb/>
            dis uestris, quanto minus de Deo meo, qui terribilis est <lb/>
            super omnes deos, quoniam di gentium daemonia, <lb/>
            Dominus autem caelos fecit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXX. </title></ab><ab><title type="sub">Quam pudendis prosperitatibus afluere uelint, qui de Christianis temporibus conqueruntur. </title></ab><p rend="script">Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem <lb/>
            sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum<lb n="15"/>
            uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os <lb/>
            fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia <lb/>
            cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus <lb/>
            querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis <lb/>
            habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum<lb n="20"/>
            asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis <lb/>
            habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis <lb/>
            honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed <lb/>
            ut infinita uarietas uoluptatum insanis effusionibus exquiratur, <lb/>
            secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae

<note type="footnote"> 8 Ps. 95, 4 sq, </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 euitandis, s <hi rend="italic">sup. lin., C</hi> 2 ubique praesens <hi rend="italic">om. bl</hi> 3 praesens <lb/>
            ait <lb/>
            <hi rend="italic">LA Ct a b2 p;</hi> praesens est <hi rend="italic">(Peqv Domb</hi>. 5 exami/aut, <hi rend="italic">m. 1 ex</hi> eiamInat <lb/>
            <lb/>
            minat <hi rend="italic">corr., L;</hi> exagitat <hi rend="italic">m. 2 corr. C</hi> 7 saltim <hi rend="italic">Cad</hi> 9 quon. omnes <lb/>
            dii A 12 aflnere <hi rend="italic">C (cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115. <lb/>
            p. 341 sq.);</hi> affluere prusperit. <hi rend="italic">p</hi> 14 uiberet <hi rend="italic">L</hi> A 16 eligit C\'I <lb/>
            19 quaeremini Cl lUloriam <hi rend="italic">C</hi> 22 cupiarum C\' 23 utamini, a- <lb/>
            <hi rend="italic">m. J in ras., C</hi> subrie C1 25 sebientibus <hi rend="italic">L A</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="53"/>
            saeuientibus peiora sunt hostibus. At ille Scipio pontifex maximus <lb/>
            uester, ille iudicio totius senatus uir optimus, istam uobis <lb/>
            metuens calamitatem nolebat aemulam tunc imperii Romani <lb/>
            Carthaginem dil\'ui et decernenti ut dirueretur contradicebat <lb/>
            Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem, et tamquam <lb n="5"/>
            pupillis ciuibus idoneum tutorem necessarium uidens esse <lb/>
            terrorem. Nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum est <lb/>
            quam uerum diceret. Deleta quippe Carthagine magno scilicet <lb/>
            terrore Romanae rei publicae depulso et extincto tanta de <lb/>
            rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta <lb n="10"/>
            diruptaque concordia prius saeuis cruentisque seditionibus, <lb/>
            deinde mox malarum conexione causarum bellis etiam ciuilibus <lb/>
            tantae strages ederentur, tantus sanguis effunderetur, tanta <lb/>
            cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferueret inmanitas, ut <lb/>
            Romani illi, qui uita integriore mala metuebant ab hostibus, <lb n="15"/>
            perdita integritate uitae crudeliora paterentur a ciuibus; eaque <lb/>
            ipsa libido dominandi, quae inter alia uitia generis humani <lb/>
            meracior inerat uniuerso populo Romano, postea quam in paucis <lb/>
            potentioribus uicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam iugo <lb/>
            seruitutis obpressit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="31" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXI. </title></ab><ab><title type="sub">Quibus uitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi. </title></ab><p rend="script">Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, <lb/>
            donec continuatis honoribus ad potestatem regiam peruenil\'et? <lb n="25"/>
            Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio <lb/>
            praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo <lb/>
            auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque

<note rend="script" type="footnote"> 1 eant. <hi rend="italic">L</hi> A; sint <hi rend="italic">C rell. v Domb</hi>. 4 derueretur <hi rend="italic">C</hi> 6 <hi rend="italic">et</hi> 16 cibibus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 7 prouatum <hi rend="italic">L</hi> A 8 quam, m. <hi rend="italic">2 ex</hi> cum <hi rend="italic">corr.,</hi> (\' <lb/>
            11 diruptaque <hi rend="italic">L A;</hi> disrupt. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 12 cibilibus <hi rend="italic">L</hi> A 14 immanitue <lb/>
            <hi rend="italic">Ct</hi> 15 uha!, m <hi rend="italic">eraso, C</hi> 17 liuido <hi rend="italic">LA</hi> 18 meratior <hi rend="italic">C\'</hi> 19 oblitos <lb/>
            LAt; obrutos <hi rend="italic">p</hi> a 24 quiesciret <hi rend="italic">Cl</hi> superuiss. <hi rend="italic">LA</hi> 28 luos <lb/>
            <lb/>
            xoriaque <hi rend="italic">C</hi> luxoriusque <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            populus secundis rebus effectus est, quas Nasica ille prouidentissime <lb/>
            cauendas esse censebat, quando ciuitatem hostium maximam <lb/>
            fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore <lb/>
            libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque <lb/>
            cohibita nec auaritia grassaretur; quibus uitiis obseratis ciuitati<lb n="5"/>
            utilis uirtus floreret et cresceret eique uirtuti libertas <lb/>
            congrua permaneret. Hinc etiam erat et ex hac prouidentissima <lb/>
            patriae caritate ueniebat, quod idem ipse uester pontifex <lb/>
            maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est) <lb/>
            electus sine ulla sententiarum discrepantia uir optimus, caueam<lb n="10"/>
            theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et <lb/>
            cupiditate conpescuit persuasitque oratione grauissima, ne <lb/>
            Graecam luxuriam uirilibus patriae moribus paterentur obrepere <lb/>
            et ad uirtutem labefactandam eneruandamque Romanam peregrinae <lb/>
            consentire nequitiae, tantumque auctoritate ualuit, ut<lb n="15"/>
            uerbis eius commota senatoria prouidentia etiam subsellia, <lb/>
            quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti <lb/>
            ciuitas coeperat, deinceps prohiberet adponi. Quanto studio <lb/>
            iste ab urbe Roma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si <lb/>
            auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos<lb n="20"/>
            esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat, <lb/>
            placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat. <lb/>
            Nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae <lb/>
            fide cor mundans ad caelestia uel supercaelestia capessenda <lb/>
            humili pietate humanum mutaret adfectum et a dominatu<lb n="25"/>
            superborum daemonum liberaret.

<note rend="script" type="footnote"> 3 noleua/t, n <hi rend="italic">eras., L</hi> 4 liuido <hi rend="italic">IA</hi> praemeretur <hi rend="italic">LIO</hi> libido <lb/>
            (liuido <hi rend="italic">LA) LAabdeqkfv;</hi> libidine <hi rend="italic">C\'pot Domb</hi>. praessa <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            luxuriaque ... crassaretur <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. e</hi> 5 coibita <hi rend="italic">L A</hi> 6 liuertas <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            8 ueniebat, u <hi rend="italic">et</hi> ie <hi rend="italic">in ras., C</hi> idem <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 9 a] e et temp. <lb/>
            illius <hi rend="italic">v</hi> 10 electus <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> 11 et... oratione <hi rend="italic">in marg. e</hi> <lb/>
            13 luxoriam <hi rend="italic">C</hi> 14 lauefact. <hi rend="italic">L</hi> A enerband. <hi rend="italic">L</hi> A 15 consentirent <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            tantumque, um m. <hi rend="italic">2 in ras., C</hi> 16 eius uerbis <hi rend="italic">v</hi> subselia <hi rend="italic">L\'</hi> <lb/>
            20 putauat <hi rend="italic">L</hi> A quos <hi rend="italic">ante</hi> esse, <hi rend="italic">om. Cl</hi> 21 esset Cl aut si <lb/>
            a <lb/>
            intellegebat <hi rend="italic">om</hi>. A1 22 placandos . , ... estimabat, <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> marg. <lb/>
            <hi rend="italic">infer., C</hi> existimauat <hi rend="italic">Lx</hi> 26 liueraret <hi rend="italic">L</hi> A </note> 
<pb n="55"/>
            
</p></div><div n="32" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXII. </title></ab><ab><title type="sub">De scaenicorum institutione ludorum. </title></ab><p rend="script">Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire <lb/>
            dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus <lb/>
            dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et <lb n="5"/>
            licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum <lb/>
            iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis <lb/>
            illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim <lb/>
            erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens <lb/>
            tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare <lb n="10"/>
            permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos <lb/>
            sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum <lb/>
            cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. <lb/>
            Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, <lb/>
            eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia <lb n="15"/>
            ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis <lb/>
            circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit <lb/>
            insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam <lb/>
            pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem, <lb/>
            qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed <lb n="20"/>
            moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis <lb/>
            obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo <lb/>
            (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) <lb/>
            Romana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque <lb/>
            inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris <lb n="25"/>
            cottidie certatim pro histrionibus insanirent.

<note rend="script" type="footnote"> 4 liueratorem <hi rend="italic">L</hi> 5 turpitudinum, u <hi rend="italic">in extrema syllaba m. 2 in<lb/>
             ras., C</hi> 6 licentia 01 7 tolerauilius <hi rend="italic">L A;</hi> tolerabili/us, b <hi rend="italic">eras., C</hi> <lb/>
            deferretis, is <hi rend="italic">m. 1 sup. lin., L</hi> 8 huius modi <hi rend="italic">LAab*p;</hi> huius mundi <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            eius modi <hi rend="italic">b1eqv Domb</hi>. 10 cogitare <hi rend="italic">LApa-,</hi> considerare <hi rend="italic">Cab deqv <lb/>
            Domb</hi>. 12 iuuebant <hi rend="italic">L</hi> A propter labem animorum a 13 constitui <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A; construi <hi rend="italic">C</hi> reM. <hi rend="italic">v Domb</hi>. 16 conquiebit <hi rend="italic">L</hi>A ludis <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> <lb/>
            a <lb/>
            17 delecta 01 18 nefandg <hi rend="italic">e</hi> 20 hac <hi rend="italic">om. LApa</hi>. 21 immitteret <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            22 fedauit deform. <hi rend="italic">L</hi> A. <hi rend="italic">in L transpositio m. 2 notata eat;</hi> defoml. <lb/>
            foed. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 23 incrediuile <hi rend="italic">L A</hi> 24 possidet eI 26 istrionibus L A </note> 
<pb n="56"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIII. </title></ab><ab><title type="sub">De uitiis Romanorum, quos patriae non correxit euersio. </title></ab><p>0 mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, <lb/>
            ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus<lb n="5"/>
            populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum <lb/>
            luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis <lb/>
            inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? <lb/>
            Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis <lb/>
            euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra<lb n="10"/>
            prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi adque <lb/>
            euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili <lb/>
            terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem <lb/>
            publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis <lb/>
            plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod<lb n="15"/>
            homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae <lb/>
            facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, <lb/>
            Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate <lb/>
            pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam. <lb/>
            qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. <lb n="20"/>
            V Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam <lb/>
            flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis <lb/>
            utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi <lb/>
            permansistis. 
</p></div><div n="34" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De clementia Dei, quae Urbis excidium temperauit. </title></ab><p>Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet, <lb/>
            ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit,

<note type="footnote"> 7 quaeretis Cx intraretis <hi rend="italic">bia positum C</hi> 9 lauem <hi rend="italic">I,</hi> A ac] <lb/>
            hanc <hi rend="italic">e</hi> hanc probititis .. euersionem omn. <hi rend="italic">e</hi> prouit. <hi rend="italic">L</hi> A 12 cerneuat <lb/>
            L A securos esse ab hostili terrore <hi rend="italic">LACp;</hi> ab host. terr. sec. <lb/>
            esse <hi rend="italic">abdev Domb</hi>. 13 noleuat <hi rend="italic">L</hi> A Neque enim cens. <hi rend="italic">om</hi>. A <lb/>
            censeuat <hi rend="italic">L</hi> essel, m <hi rend="italic">eras., C</hi> 15 quodaemones <hi rend="italic">Lt</hi> A 19 peccatam C\' <lb/>
            luxoriam <hi rend="italic">01</hi> 21 uoleuat <hi rend="italic">L</hi> A 22 Queritis <hi rend="italic">CI</hi> nec <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ab d p;</hi> <lb/>
            uos nec <hi rend="italic">qv Domb</hi>. nec .. , luxuriam <hi rend="italic">om. e1</hi> 27 uibitis L A ammonet <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="57"/>
            ut uel sub nomine seruorum eius uel in locis martyrum eius <lb/>
            hostiles manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse <lb/>
            perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa <lb/>
            liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis. <lb/>
            Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc constituerunt <lb n="5"/>
            euersores Urbis, quod constituerant antea conditores. <lb/>
            Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum <lb/>
            numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium <lb/>
            numerositas seruaretur? 
</p></div><div n="35" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXV. </title></ab><ab><title type="sub">De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis. </title></ab><p>Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat <lb/>
            inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina <lb/>
            ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere <lb n="15"/>
            ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, <lb/>
            donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum <lb/>
            numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur <lb/>
            in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum <lb/>
            futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, <lb n="20"/>
            partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus <lb/>
            Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, <lb/>
            modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. <lb/>
            De correctione autem quorundam etiam talium multo minus <lb/>
            est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati <lb n="25"/>
            amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt <lb/>
            istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, <lb/>
            donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu <lb/>
            et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus <lb/>
            adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis <lb n="30"/>
            a contrario comparatis clarius eminebit.

<note type="footnote"><hi rend="italic">41iuerLA</hi> 5 processit <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">dpq</hi><hi rend="italic">a</hi><hi rend="italic">k</hi><hi rend="italic">f;</hi> praecessit <hi rend="italic">ev</hi> 6 urbes Cl <lb/>
            8 subpleretur <hi rend="italic">C;</hi> supleretur <hi rend="italic">L</hi> A 13 et <hi rend="italic">om</hi>. (\'1 et alia <hi rend="italic">A a p; etaliqua q</hi> <lb/>
            16 cibes <hi rend="italic">L</hi> 18 quandiu Ct 24 quorumdam <hi rend="italic">C</hi> 31 emineuit <hi rend="italic">L</hi> A </note> 
<pb n="58"/>
            
</p></div><div n="36" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXXVI. </title></ab><ab><title type="sub">De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum. </title></ab><p>Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui <lb/>
            Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt,<lb n="5"/>
            qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt <lb/>
            enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur <lb/>
            mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium <lb/>
            prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita <lb/>
            fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam<lb n="10"/>
            uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis <lb/>
            prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et <lb/>
            quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare <lb/>
            dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque <lb/>
            nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum<lb n="15"/>
            decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos <lb/>
            dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque conuicti <lb/>
            conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, <lb/>
            sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. <lb/>
            Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore<lb n="20"/>
            disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, <lb/>
            non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria <lb/>
            clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmortali <lb/>
            tate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia <lb/>
            eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam <lb n="25"/>
            et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse <lb/>
            huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus <lb/>
            pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei

<note type="footnote"> 4 quaedam mihi <hi rend="italic">q 11</hi> aduersum <hi rend="italic">b</hi> 5 relegionem <hi rend="italic">Cl</hi> 6 enim <lb/>
            sunt <hi rend="italic">qv</hi> 7 potuerunt At <hi rend="italic">a</hi> a. 9 pertin. prou. <hi rend="italic">v</hi> 11 relegio <hi rend="italic">Cl</hi> a <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> sacrilegiis <hi rend="italic">L</hi> 12 quos, <hi rend="italic">m</hi>. 2 <hi rend="italic">in</hi> qui <hi rend="italic">mutat.,</hi> A <lb/>
            13 uerus Deus <hi rend="italic">v</hi> 15 et potius <hi rend="italic">mss.;</hi> quin potius <hi rend="italic">v</hi> 17 confutati sunt <lb/>
            atque deuicti <hi rend="italic">q</hi> 20 subtiliore <hi rend="italic">LAC a b de a. kl;</hi> subtiliori <hi rend="italic">p q k2 I;</hi> <lb/>
            sublimiore v 23 et de <hi rend="italic">mss.;</hi> scilicet de <hi rend="italic">v</hi> 24 Deus uerus <hi rend="italic">v</hi> condederit <lb/>
            C\' 25 condidet <hi rend="italic">Cl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="59"/>
            ueramque pietatem et Dei cultum, in quo uno ueraciter sempiterna <lb/>
            beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius <lb/>
            uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio. 
</p></div></div><div n="2" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER II. </title></head><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>CAPUT I. </title></ab><ab><title type="sub">De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est. </title></ab><p rend="script">Si rationi perspicuae ueritatis infirmus humanae consuetudinis <lb/>
             sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri <lb n="10"/>
            languorem suum tamquam medicinae subderet, donec diuino <lb/>
            adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone <lb/>
            opus esset ad conuincendum quemlibet uanae opinationis errorem <lb/>
            his, qui recte sentiunt et sensa uerbis sufficientibus explicant. <lb/>
             Nunc uero quoniam ille est maior et taetrior insipientium <lb n="15"/>
            morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post <lb/>
            rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, siue <lb/>
            nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, siue obstinatissima <lb/>
            peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam <lb/>
             ipsam rationem ueritatemque defendunt, fit necessitas copiosius <lb n="20"/>
            dicendi plerumque res claras, uelut eas non spectantibus intuendas, <lb/>
            sed quodam modo tangendas palpantibus et coniuentibus <lb/>
            offeramus. Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi <lb/>
            modus, si respondendum esse respondentibus semper existi- <lb/>
            25 memus? Nam qui uel non possunt intellegere quod dicitur,

<note rend="script" type="footnote"> 2 h/ic, <hi rend="italic">radendo ex</hi> haec <hi rend="italic">corr., C</hi> AVRELI AVGVSTINI EPIC DE <lb/>
            CIVITATE (CIBIT. <hi rend="italic">L)</hi> DI. CONT PAGANOS (PAGANVS C) EXP <lb/>
            LIBER. I- INC. <hi rend="italic">iI. LAC</hi> | AURELII AUGUSTINI DE CIVITATE <lb/>
            DEi EXPLICIT LIBER PRIM\' DE EXCIDIO VRBIS. INCIPIT SE- <lb/>
            CVNDVS <hi rend="italic">a</hi> 13 opinationis <hi rend="italic">L7bepqakv Domb ;</hi> opinionis <hi rend="italic">Ll A Cad.</hi>. \' <lb/>
            14 sensa <hi rend="italic">e</hi> 16 inrationauiles L A 17 plane Cl <hi rend="italic">e</hi> 19 et ea quae <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L</hi> eamque tamquam <hi rend="italic">e</hi> 22 quod ad I modo <hi rend="italic">Cl</hi> conibentibus <lb/>
            <hi rend="italic">LAC;</hi> cohibentibus <hi rend="italic">e, na. rec. in marg. C</hi> 23 ct loquendi] <lb/>
            eloquendi <hi rend="italic">C</hi> 24 respontibus C\' </note> <lb/>
             
<pb n="60"/>
            uel tam duri sunt aduersitate mentis, ut, etiamsi intellexerint, <lb/>
            non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur <lb/>
            iniquitatem adque infatigabiliter uani sunt. Quorum dicta <lb/>
            contraria si totiens uelimus refellere, quotiens obnixa fronte <lb/>
            statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo<lb n="5"/>
            nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et aerumnosum <lb/>
            et infructuosum uides. Quam ob rem, nec te ipsum, <lb/>
            [mi] fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in <lb/>
            Christi caritate utiliter ac liberaliter seruit, tales meorum <lb/>
            scriptorum uelim iudices, qui responsionem semper desiderent. <lb n="10"/>
            cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant <lb/>
            similes earum muliercularum, quas commemorat apostolus <lb/>
            semper discentes et numquam ad ueritatis scientiam <lb/>
            peruenientes. ,
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">De his, quae primo uolumine expedita sunt. </title></ab><p>Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem, <lb/>
            unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus <lb/>
            sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, <lb/>
            qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque <lb n="20"/>
            Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae <lb/>
            religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire <lb/>
            daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod <lb/>
            propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, <lb/>
            quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera

<note type="footnote"> 2 Ps. 93, 4 13 2. Tim. 3, 7 </note>

<note type="footnote"> 2 obaudiant <hi rend="italic">a</hi> locuntur <hi rend="italic">C\' de</hi> 3 infatigauiliter <hi rend="italic">L</hi> A 4 obnoxia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 statuerunt <hi rend="italic">q</hi> cogitare <hi rend="italic">mss.;</hi> curare <hi rend="italic">v</hi> 8 mi <hi rend="italic">orn. L Al aj</hi> fili mi <lb/>
            <hi rend="italic">q flk2</hi> marchelline <hi rend="italic">I, A</hi> 9 liueraliter <hi rend="italic">LA</hi> 10 desiderant <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            12 muliercularum earum <hi rend="italic">L</hi>A, <hi rend="italic">trarrspositione tn. 2 in L notata</hi> 13 discentis <lb/>
            01 numquam ad uerit. scientiam <hi rend="italic">LA Cp a Domb.;</hi> ad uerit. <lb/>
            scient. namq. <hi rend="italic">a b de q v</hi> I i superiori <hi rend="italic">q k2 f</hi> 19 resistendum <hi rend="italic">codd. <lb/>
             excepto q;</hi> respondendum <hi rend="italic">q v</hi> 23 tribuere deberent <hi rend="italic">L</hi> A, <hi rend="italic">transpositione <lb/>
            in L</hi> m. <hi rend="italic">2 notata;</hi> deb. trib. <hi rend="italic">C rell. v</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="61"/>
            praebuerunt, adque in multis famulatum deditum Christo non <lb/>
            solum uerum, sed etiam timore confictum sic honorauerunt, <lb/>
            ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse <lb/>
            iudicarent. Inde incidit quaestio, quur haec diuina beneficia <lb/>
            et ad inpios ingratosque peruenerint, et quur itidem illa <lb n="5"/>
            dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? <lb/>
            Quam quaestionem per multa diffusam (in omnibus <lb/>
            enim cottidianis uel Dei muneribus uel hominum cladibus, <lb/>
            quorum utraque bene ac male uiuentibus permixte adque <lb/>
            indiscrete saepe accidunt, solet multos mouere) ut pro suscepti <lb n="10"/>
            operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum <lb/>
            maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus <lb/>
            ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit uerecundiae <lb/>
            dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat <lb/>
            eas uitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. Deinde <lb n="15"/>
            pauca dixi in eos, qui Christianos aduersis illis rebus adfectos <lb/>
            et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamuis castarum <lb/>
            adque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, <lb/>
            cum sint nequissimi et inreuerentissimi, longe ab eis ipsis <lb/>
            Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et <lb n="20"/>
            litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae uehementer <lb/>
            aduersi. Romam quippe partam ueterum auctamque <lb/>
            laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quando <lb/>
            quidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem uita <lb/>
            omnia non murorum, sed morum munimenta adque ornamenta <lb n="25"/>
            ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam <lb/>
            ignibus tecta illius urbis arderent. Quibus dictis primum <lb/>
            terminaui librum. Deinceps itaque dicere institui, quae mala

<note type="footnote"> 5 et ad <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">C ade;</hi> etiam ad <hi rend="italic">q v Domb</hi>. itidem illa <hi rend="italic">L</hi> A, <hi rend="italic">&lt;ratMpositione <lb/>
            m. 2 in L notata;</hi> illa itidem <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 male ac bene uibcntibus <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A, <hi rend="italic">transposilione m. 2 in L notata</hi> 10 solet <hi rend="italic">a3eq v;</hi> solent <lb/>
            <hi rend="italic">LACa1bdpakf</hi> 12 in quibus ig qu<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>b<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">L</hi> 13 ad hos i te Cx <lb/>
            oste <hi rend="italic">e</hi> pertratum Cl 14 nec <hi rend="italic">e</hi> paeneteat eI 17 pudore <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            18 s<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>cataru<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> <hi rend="italic">C</hi> proterbitato <hi rend="italic">L</hi> A 19 et <hi rend="italic">ante</hi> longe <hi rend="italic">m. 2 sup. lin</hi>. A <lb/>
            20 multa praeclara <hi rend="italic">Lx</hi> A 22 partum 01 28 lauoribus <hi rend="italic">L</hi> A 26 c/eciderunt, <lb/>
            a <hi rend="italic">eraso, L</hi> quam si <hi rend="italic">e</hi> 27 primo 61; <hi rend="italic">om,</hi> a 28 terminabi <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            ciuitas illa perpessa sit ab origine sua siue aput se ipsam <lb/>
            siue in prouinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae <lb/>
            religioni tribuerent, si iam tunc euangelica doctrina aduersus <lb/>
            falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret. 
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret. </title></ab><p rend="script">Memento autem me ista commemorantem adhuc contra <lb/>
            inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est<lb n="10"/>
            uulgare prouerbium: Pluuia defit, causa Christiani sunt. Nam <lb/>
            qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime <lb/>
            ista nouerunt; sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas <lb/>
            reddant, se nosse dissimulant adque hoc aput uulgus confirmare <lb/>
            nituntur, clades, quibus per certa interualla locorum <lb n="15"/>
            et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere <lb/>
            nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et <lb/>
            praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. Recolant ergo <lb/>
            nobiscum, antequam Christus uenisset in carne, antequam <lb/>
            eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret,<lb n="20"/>
            quibus calamitatibus res Romanae multipliciter uarieque contritae <lb/>
            sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si <lb/>
            propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum; <lb/>
            quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse

<note rend="script" type="footnote"> 3 aduersos Cl 4 deos eorum <hi rend="italic">L</hi> A 6 ostenditur <hi rend="italic">p q1</hi> 7 acciderunt <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 11 def//it, ic <hi rend="italic">eras.. L</hi> christianitatis e sunt <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            nam qui <hi rend="italic">LAC</hi>ab1<hi rend="italic">d</hi><hi rend="italic">e1</hi><hi rend="italic">p</hi><hi rend="italic">f;</hi> iam qui a; <hi rend="italic">(interpunctione mutata:</hi> causa <lb/>
            christiani. Sunt) namque qui <hi rend="italic">b2e2qkv</hi> 12 facillime <hi rend="italic">L LACab1dp<foreign xml:lang="grc">α</foreign>k1:</hi> <lb/>
            qui facill. <hi rend="italic">b2eqk2ƒ;</hi> qua facill. <hi rend="italic">v</hi> 13 nouerint A I 14 reddunt C\' <lb/>
            uulgus <hi rend="italic">LAbepq:</hi> uulgum <hi rend="italic">Cdf;</hi> uulgum, <hi rend="italic">in marg</hi>. uulgus, <hi rend="italic">a</hi> affirmare <lb/>
            <hi rend="italic">q</hi> 15 interballa <hi rend="italic">L;</hi> inter bella A 16 oporte/t, a <hi rend="italic">eras, L</hi> acq: <lb/>
            <lb/>
            c\'\'dere Cl <hi rend="italic">a</hi> 20 ea cui <hi rend="italic">e</hi> innotisceret <hi rend="italic">C</hi> 21 uari/eque, a <hi rend="italic">eras., L</hi> <lb/>
            22 sunt <hi rend="italic">b</hi> 24 nuncj nec <hi rend="italic">bl</hi> imputanda LAabdepqakf; inputandum <lb/>
            <hi rend="italic">Cv Domb</hi>. contend///, <hi rend="italic">margine mutilato, L;</hi> contendunt <hi rend="italic">A a<lb/>
             b dep q (J. k V;</hi> contendant <hi rend="italic">C f Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            contendunt. Quur enim ea, quae dicturus sum, permiserunt accidere <lb/>
            cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi nomen <lb/>
            offenderet eorumque sacrificia prohiberet? 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebrauerint. </title></ab><p rend="script">Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum <lb/>
            curare noluerunt? Deus enim uerus eos, a quibus non colebatur, <lb/>
            merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se <lb n="10"/>
            prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad <lb/>
            bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? Utique dignum <lb/>
            erat, ut, quo modo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent. <lb/>
            Sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est. <lb/>
            Quis hoc negauerit? Verum tamen pertinebat ad consultores <lb n="15"/>
            deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, <lb/>
            sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire <lb/>
            adque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus. <lb/>
            praemia recte uiuentibus polliceri. Quid umquam tale in <lb/>
            deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit? <lb n="20"/>
            Veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula <lb/>
            ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus <lb/>
            synphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur, <lb/>
            oblectabamur, Caelesti uirgini et Berecynthiae matri omnium, <lb/>
            ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia <lb n="25"/>
            per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia,

<note rend="script" type="footnote"> 5 deorum <hi rend="italic">Cpqv; om. Domb</hi>. 9 enim <hi rend="italic">om</hi>. Cl 12 uibendum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            i <lb/>
            adiuberunt <hi rend="italic">L</hi> 13 sacrata <hi rend="italic">L</hi> 14 maluses/t. e <hi rend="italic">eraso, L</hi> 15 consul/tores, <lb/>
            i <hi rend="italic">eraso, C</hi> 17 sed] cig, superscripto <hi rend="italic">m. J</hi> sed, <hi rend="italic">e</hi> praeclara <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            praeuere <hi rend="italic">L</hi> A 18 urguere <hi rend="italic">Cl</hi> 19 praemia <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> uibentibus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            20 illorum <hi rend="italic">om. Cl</hi> eminenta <hi rend="italic">e1</hi> 22 et spectabamus A; aspecta- <lb/>
            &lt;]* <lb/>
            bamus <hi rend="italic">a</hi> 23 diis abusq; <hi rend="italic">e</hi> 25 labationis <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum <lb/>
            uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia <lb/>
            nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. Habet <lb/>
            enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec <lb/>
            ipsa nequitia possit auferre. Illam proinde turpitudinem obscenorum<lb n="5"/>
            dictorum adque factorum scaenicos ipsos domi suae <lb/>
            proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam <lb/>
            per publicum agebant coram deum matre spectante adque <lb/>
            audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. Quae si <lb/>
            inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa<lb n="10"/>
            castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa <lb/>
            sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? Et haec <lb/>
            fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut <lb/>
            suis epulis inmunda daemonia pascerentur. Quis enim non <lb/>
            sentiat cuius modi spiritus talibus obscenitatibus delectentur,<lb n="15"/>
            nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus <lb/>
            deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua <lb/>
            istos potius quam Deum uerum et optet propitios et formidet <lb/>
            iratos? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>