<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:1.1-1.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:1.1-1.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  I. </title></ab><ab><title type="sub">De aduersariis nominis Christi, quibus in uasta- tione Urbis propter Christum barbari pepercerunt. </title></ab><p rend="script">Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda<lb n="15"/>
            est Dei ciuitas, quorum tamen multi correcto inpietatis errore <lb/>
            ciues in ea fiunt satis idonei; multi uero in eam tantis exardescunt <lb/>
            ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemtoris <lb/>
            eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non <lb/>
            mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis <lb n="20"/>
            uitam, de qua superbiunt, inuenirent. An non etiam illi Romani <lb/>
            Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari <lb/>
            pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, <lb/>
            quae in illa uastatione Urbis ad se confugientes <lb/>
            suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeuiebat <lb n="25"/>
            inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo

<note type="footnote"> 3 lac. 4, 6; Petr. I. 5, 5 7 Verg. Aen. 6, 853 </note>

<note rend="script" type="footnote"> in <lb/>
            2 populis suis <hi rend="italic">b v</hi> 3 superbis deus <hi rend="italic">a</hi> 5 spiritus non est flatus, in <lb/>
            parce <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 l</hi> 6 dicere, re <hi rend="italic">l m. 2 corr</hi>. 8 de ciuitate terrena <hi rend="italic">l</hi> 10 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">C*ae</hi> 16 diu. dei <hi rend="italic">a</hi> 18 manifeste <hi rend="italic">l</hi> 19 eum <hi rend="italic">a</hi> linguas////, <lb/>
            <hi rend="italic">eraso ut uidetur</hi> suas, l. 21 superuiunt 11 non <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 23 haec <lb/>
            <hi rend="italic">Clb</hi><hi rend="italic">d</hi> 25 hoc usq. <hi rend="italic">C</hi> 26 ubi <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="5"/>
            ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca <lb/>
            pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam <lb/>
            non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces adque hostili <lb/>
            more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat <lb/>
            interdictum quod alibi belli iure licuisset, tota feriendi refrenabatur <lb n="5"/>
            inmanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. Sic euaserunt <lb/>
            multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et <lb/>
            mala, quae illa ciuitas pertulit, Christo inputant; bona uero, <lb/>
            quae in eos ut uiuerent propter Christi honorem facta sunt. <lb/>
            non inputant Christo nostro sed fato suo, cum potius deberent, <lb n="10"/>
            si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura <lb/>
            perpessi sunt, illi prouidentiae diuinae tribuere, quae solet <lb/>
            corruptos hominum mores bellis emendare adque conterere <lb/>
            itemque uitam mortalium iustam adque laudabilem talibus <lb/>
            adflictionibus exercere probatamque uel in meliora transferre <lb n="15"/>
            uel in his adhuc terris propter usus alios detinere: illud uero, <lb/>
            quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in locis <lb/>
            Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore <lb/>
            misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum <lb/>
            morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere <lb n="20"/>
            temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius <lb/>
            nomen ueraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, <lb/>
            quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent <lb/>
            poenas praesentis exitii. Nam quos uides petulanter et procaciter <lb/>
            insultare seruis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum <lb n="25"/>
            interitum clademque non euasissent, nisi seruos Christi se <lb/>
            esse finxissent. Et nunc ingrata superbia adque inpiissima <lb/>
            insania eius nomini resistunt corde peruerso, ut sempiternis <lb/>
            tenebris puniantur, ad quod nomen ore uel subdolo confugerunt, <lb/>
            ut temporali luce fruerentur.

<note rend="script" type="footnote">4 illa] ipsa <hi rend="italic">a</hi> 5 belli iure <hi rend="italic">C b lep;</hi> iure belli <hi rend="italic">q v Dornb</hi>. refrenauatur <lb/>
            11 7 crist. <hi rend="italic">I</hi> 10 deberent potius <hi rend="italic">1pa</hi> 11 recte <hi rend="italic">aqk</hi><hi rend="italic">f</hi> 12 illi] <lb/>
            alii <hi rend="italic">e</hi> prou. diuinae <hi rend="italic">Clp</hi> a; diu. prou. <hi rend="italic">adeqv Domb</hi>. 18 dicatissimis <lb/>
            <hi rend="italic">Cabetp2</hi><hi rend="italic">qak</hi><hi rend="italic">I;</hi> indicat. <hi rend="italic">pt;</hi> dedicat. <hi rend="italic">v</hi> 19 adj atque a 21 agere <lb/>
            gratias <hi rend="italic">mss.;</hi> grat. ago <hi rend="italic">v</hi> 22 nomen omn. <hi rend="italic">a</hi> 23 multo It 24 petulantes <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 26 se seruos christi esse <hi rend="italic">k I</hi> 27 esse <hi rend="italic">om. a</hi> 29 subdulo C\' </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="6"/></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  II. </title></ab><ab><title type="sub">Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut uictores propter deos eorum, quos uicerunt, parcerent uictis. </title></ab><p rend="script">Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam <lb n="5"/>
            uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab <lb/>
            alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui <lb/>
            ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse <lb/>
            compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, <lb/>
            ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo<lb n="10"/>
            templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras <lb/>
<quote><l>Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignes? </l><lb/></quote>
            Nonne Diomedes et Ulixes <lb/>

<quote><l>caesis summae custodibus arcis </l><lb/><l>Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis</l><lb n="15"/><l>Virgineas ausi diuae contingere uittas? </l><lb/><l>Nec tamen quod sequitur uerum est: </l><lb/><l>Ex illo fluere ac retro sublabsa referri </l><lb/><l>Spes Danaum. </l><lb/></quote>
           Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque dele. <lb n="20"/>
            uerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt. <lb/>
            Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius <lb/>
            ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? <lb/>
            Hoc sane uerum est; illis quippe interemtis potuit auferri. <lb/>
            Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus <lb n="25"/>
            seruabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret <lb/>
            et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes?

<note type="footnote"> 12 Verg. Aen. 2, 501 sq. 18 Aen. 2, 167 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 sint <hi rend="italic">C q;</hi> sunt <hi rend="italic">p v</hi> 3 uicerunt <hi rend="italic">C;</hi> uicerant <hi rend="italic">pqv</hi> 7 aligenis <hi rend="italic">e;</hi> <lb/>
            alienis a 8 coeperant <hi rend="italic">1</hi> 9 barbarum <hi rend="italic">a</hi> 10 uel illo <hi rend="italic">Cabl2qv;</hi> uel <lb/>
            in illo <hi rend="italic">l1p<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ƒ; Ortt. e</hi> 11 Nonne uidit] non ita <hi rend="italic">d</hi> 12 sanguine/, m <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> 13 ulexis C1; ulexes <hi rend="italic">Cz I;</hi> u/lixes, i <hi rend="italic">eraso, e</hi> 14 arces C1 <lb/>
            18 sublabsa <hi rend="italic">C\'</hi> 20 deleuerunt <hi rend="italic">C b2 p v; ////|</hi> erunt, <hi rend="italic">fine superioris uersus <lb/>
            truncato I;</hi> delerunt <hi rend="italic">ableq Domb</hi>. 21 aram <hi rend="italic">C1d;</hi> aras <hi rend="italic">abepqv <lb/>
            Domb</hi>. 23 ipsam mineruam <hi rend="italic">C</hi> 25 simulachro ... simulachrum <hi rend="italic">a</hi> </note>
</p><pb n="7"/></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">Quam inprudenter Romani deos penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos. </title></ab><p rend="script">Ecce qualibus dis Urbem Romani seruandam se commisisse <lb n="5"/>
            gaudebant!s o nimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent, <lb/>
            cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus <lb/>
            suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos <lb/>
            insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. <lb/>
            Nempe aput Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut <lb n="10"/>
            uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus adque optimus <lb/>
            teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri, <lb/>
            secundum illud Horatii: <lb/>
 <quote><l>Quo semel est inbuta recens sernabit odorem </l><lb/><l>Testa diu - </l><lb n="15"/></quote>

            aput hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis <lb/>
            Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere: <lb/>
 
<quote><l>Gens inimica mihi Tyrrhenum nauigat aequor </l><lb/><l>Ilium in Italiam portans uictosque penates. </l><lb/></quote>
            Itane istis penatibus uictis Romam, ne uinceretur. prudentes <lb n="20"/>
            commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat uelut irata <lb/>
            mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens <lb/>
            appellatus, nonne ita narrat: <lb/>
 
<quote><l>Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, </l><lb/><l>Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem </l><lb n="25"/><l>Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit? </l><lb/></quote>

            Nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius <lb/>
            quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur:

<note type="footnote">14 Epp. 1. 2, 69 18 Aen. 1, 67 sq. 24 2, 319 Bqq. </note>

<note type="footnote"> 3 troiam qui <hi rend="italic">q</hi> poterant <hi rend="italic">p</hi> crediderint <hi rend="italic">C;</hi> crediderunt <hi rend="italic">p q tI</hi> <lb/>
            i commisisse <hi rend="italic">f\'t p a;</hi> commendasse <hi rend="italic">ab</hi><hi rend="italic">deqk</hi><hi rend="italic">fv</hi> 6 0 | omnium, 0 <hi rend="italic">nt. 2<lb/>
             extra uersum, C</hi> 7 dicimus cum nec <hi rend="italic">e</hi> 12 annis <hi rend="italic">p v</hi> 13 oratii <hi rend="italic">Cae;</hi> <lb/>
            horatiJ, j <hi rend="italic">m. 2 l</hi> 18 terrenum CI; tyrrenum <hi rend="italic">C2ae;</hi> tyrraenum <hi rend="italic">l</hi> 20 prudenter <lb/>
            <hi rend="italic">Ipa</hi>. 22 quid loq., quid <hi rend="italic">ex</hi> quod <hi rend="italic">corr., C</hi> 24 otrhyades <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            arci C1 phaebique <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="8"/>
 <quote><l>Sacra suosqne tibi commendat Troia penates? </l><lb/></quote>

            Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uicti <lb/>
            quoquo modo euaderent, homini commendatos: quae dementia <lb/>
            est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam <lb/>
            et nisi eos amisisset non potuisse uastari? Immo uero uictos <lb n="5"/>
            deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud <lb/>
            quam tenere non numina bona, sed nomina mala? Quanto <lb/>
            enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non <lb/>
            fuisse uenturam, nisi prius illi periissent, sed illos potius <lb/>
            olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma seruasset!<lb n="10"/>
            Nam quis non, cum aduerterit, uideat quanta sit uanitate <lb/>
            praesumtum non posse uinci sub defensoribus uictis et ideo <lb/>
            periisse, quia custodes perdidit deos, cum uel sola esse potuerit <lb/>
            causa pereundi custodes habere uoluisse perituros? Non itaque, <lb/>
            cum de dis uictis illa conscriberentur adque canerentur, poetas<lb n="15"/>
            libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat ueritas confiteri. <lb/>
            Verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda <lb/>
            sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, <lb/>
            parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum <lb/>
            morum peruersitate merito patiuntur, blasphemantes Christo<lb n="20"/>
            inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum <lb/>
            parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas aduersus eius <lb/>
            nomen dementia sacrilegae peruersitatis exercent, quibus linguis

<note type="footnote"> 1 ib. 293. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et ut uicti, <hi rend="italic">omisso</hi> uel, <hi rend="italic">p;</hi> et uelut <hi rend="italic">omisso</hi> uicti, <hi rend="italic">C;</hi> et ut <hi rend="italic">omisso</hi> <lb/>
            uel uicti, <hi rend="italic">11</hi> i nomina Cat; numina <hi rend="italic">superscripto i</hi> omina, <hi rend="italic">a;</hi> omina, <lb/>
            in <hi rend="italic">margine</hi> demonia, <hi rend="italic">p;</hi> demonia <hi rend="italic">q (de lectione</hi> nomina <hi rend="italic">monet Diibnerus: <lb/>
            \'quod</hi> quidem <hi rend="italic">ita intelligere possis:</hi> sed debitores malos. <hi rend="italic">qui pro cultus <lb/>
            honoribus non reddunt salutem iis, qui cum tantis impensis eos uenerantur.<lb/>
             Et facetior est paronomasia</hi> numina <hi rend="italic">et</hi> nomina, <hi rend="italic">quam</hi> numina <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> omina.\') 8 non creditur romam <hi rend="italic">a;</hi> non <hi rend="italic">om. e</hi> 9 periissent C; <lb/>
            perissent reM. <hi rend="italic">v</hi> 10 eos] et\'lIis C1 11 cum <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 12 uicti <lb/>
            sed 11 18 periisse <hi rend="italic">C:</hi> perisse reM. <hi rend="italic">v</hi> cum] cuius <hi rend="italic">q</hi> esse potuerit <lb/>
            <hi rend="italic">Cabepq;</hi> pot. esse <hi rend="italic">v</hi> 17 oportunius <hi rend="italic">Cae1</hi> 18 nunc <hi rend="italic">superscripto</hi> <lb/>
            uero a 19 expediam <hi rend="italic">Clpa;</hi> expediam explicem <hi rend="italic">e;</hi> explicem <hi rend="italic">abd. in <lb/>
            marg. l, qkv</hi> quia ea <hi rend="italic">e</hi> 23 peruersitatis <hi rend="italic">Cbdlpq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>k1:</hi> proteruitatis <lb/>
            <hi rend="italic">aek2ƒv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="9"/>
            usurpauerunt mendaciter ipsum nomen, ut uiuerent, uel quas <lb/>
            linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti <lb/>
            adque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerunt, <lb/>
            inde in eum maledictis hostilibus prosilirent. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberauit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt. </title></ab><p>Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis <lb/>
            deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque <lb n="10"/>
            Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam <lb/>

<quote><l>Iunonis asylo </l><lb/><l>Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes, </l><lb/><l>Praedam adseruabant; huc undique Troia gaza </l><lb/><l>Incensis erepta adytis mensaeque deorum </l><lb n="15"/><l>Crateresque auro solidi captiuaque uestis </l><lb/><l>Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres </l><lb/><l>Stant circum. </l><lb/></quote>

            Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde <lb/>
            captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere. <lb n="20"/>
            Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de <lb/>
            turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae <lb/>
            omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Illuc <lb/>
            incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda <lb/>
            uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad <lb n="25"/>
            ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo <lb/>
            reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi

<note type="footnote"> 12 Aen. 2, 761 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 ei] eius <hi rend="italic">l</hi> 3 fuerunt <hi rend="italic">Cab ell f v;</hi> fuerant <hi rend="italic">pak Donib</hi>. 4 hostibus <lb/>
            Cl prosili/rent, e <hi rend="italic">ut uidetur eraso. C</hi> 9 pop. Rom. <hi rend="italic">mss. <lb/>
            excepto q</hi>. Rom. pop. <hi rend="italic">q v</hi> sacris a in locis <hi rend="italic">aqv</hi> 13 focnix <hi rend="italic">1;</hi> fenix e <lb/>
            olixes <hi rend="italic">C</hi> 20 non licere ducere sed ubi capt. <hi rend="italic">in marg. e</hi> educere <lb/>
            <hi rend="italic">(12 p q;</hi> ducere <hi rend="italic">Cll ab d I;</hi> reducere <hi rend="italic">a</hi> Jiberet] liceret <hi rend="italic">C</hi> 22 sed <lb/>
            Ionis <hi rend="italic">mss.;</hi> sed de Iouis <hi rend="italic">v</hi> 2\'3 memoris <hi rend="italic">Cx</hi> 24 donanda <hi rend="italic">mss.;</hi> reddenda <lb/>
            v 27 <hi rend="italic">liuertasZ;</hi> libertas. <hi rend="italic">erasa littera, e</hi> ibi... captiuitas <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="10"/>
            clausa, hic interdicta captiuitas; ibi possidendi a dominantibus <lb/>
            hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: <lb/>
            postremo illud Iunonis templum sibi elegerat auaritia et <lb/>
            superbia leuium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia <lb/>
            et humilitas etiam inmanium barbarorum. Nisi forte Graeci<lb n="5"/>
            quidem in illa sua uictoria templis deorum communium pepercerunt <lb/>
            adque illo confugientes miseros uictosque Troianos ferire <lb/>
            uel captiuare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa <lb/>
            mentitus est. Immo uero morem hostium ciuitates euertentium <lb/>
            ille descripsit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De generali consuetudine hostium uictas ciuitates euertentium quid Cato senserit. </title></ab><p rend="script">Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae <lb/>
            ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in<lb n="15"/>
            senatu habuit, conmemorare non praetermittit: \'rapi uirgines <lb/>
            pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum <lb/>
            pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari, <lb/>
            caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque <lb/>
            luctu omnia conpleri\'. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus<lb n="20"/>
            solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis <lb/>
            hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus <lb/>
            et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet <lb/>
            perditi et patriae parricidae.

<note type="footnote"> 14 Cat. 51 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 praemebantur <hi rend="italic">Cll</hi> huc ... duceb. <hi rend="italic">om. e</hi> miserant. hostibus <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">l q a. V</hi> 4 graecorum <hi rend="italic">ev</hi> 8 uir ge<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>lius <hi rend="italic">C</hi> 13 Cato <hi rend="italic">Cpq;</hi> Caesar <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            14 Cato <hi rend="italic">codd.;</hi> Caesar <hi rend="italic">v</hi> scripsit bl 15 in senatum <hi rend="italic">1</hi> 16 rapi/, <lb/>
            t <hi rend="italic">eraso, C;</hi> rapuit <hi rend="italic">b2</hi> 18 conlibuisset <hi rend="italic">mss.;</hi> coulibuissent <hi rend="italic">Sallust</hi>. <lb/>
            20 compleri <hi rend="italic">1pqa. Sall.,</hi> repleri <hi rend="italic">Cabekfv</hi> 22 catalina <hi rend="italic">Cle;</hi> catelina <lb/>
            <hi rend="italic">Czd</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> sociis <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> </note>
</p><pb n="11"/></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint ciui- tates, ut in templis earum parcerent uictis. </title></ab><p rend="script">Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt <lb/>
            et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt, <lb n="5"/>
            noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam, <lb/>
            recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude <lb/>
            dictum est: \' <lb/>

<quote><l>Parcere subiectis et debellare superbos, </l><lb/></quote>

            et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: <lb n="10"/>
            quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas <lb/>
            captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere <lb/>
            solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi <lb/>
            faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? <lb/>
            Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, <lb n="15"/>
            ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? <lb/>
            Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas <lb/>
            urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram <lb/>
            et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit <lb/>
            et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam <lb n="20"/>
            oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis <lb/>
            corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum, <lb/>
            nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque <lb/>
            clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud <lb/>
            templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo <lb n="25"/>
            praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro <lb/>
            pudicitia minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae

<note type="footnote"> 10 Cat. 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 suorum <hi rend="italic">om. I</hi> i de quibus <hi rend="italic">l</hi> a 10 iniuria <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> iniusta <hi rend="italic">corr. C</hi> <lb/>
            mallebant <hi rend="italic">l</hi> 15 ita uero <hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">dlpqak</hi><hi rend="italic">f;</hi> itane uero <hi rend="italic">ev</hi> 17 Marcus <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 18 seruituram <hi rend="italic">superscripto m. 2 k</hi> ruitura, <hi rend="italic">a</hi> 19 fudisse at <lb/>
            20 curam, a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr., C</hi> 21 edicto <hi rend="italic">superscripto</hi> m. 2 i edictione <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            i <lb/>
            23 usjpia e Gusto <hi rend="italic">e</hi> 25 haberetur <hi rend="italic">codd.;</hi> abiret <hi rend="italic">v</hi> 27 f/abius, <lb/>
            <hi rend="italic">1 eraso, C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="12"/>
            urbis euersor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse . <lb/>
            laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis <lb/>
            deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam <lb/>
            suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent, <lb/>
            et cum ei non solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur<lb n="5"/>
            armata, &lt;relinquamus&gt;, inquit &lt;Tarentinis deos i1\'at08). Cum igitur <lb/>
            nec illius fletum nec huius risum, nec illius c:Rtam misericordiam <lb/>
            nec huius facetam continentiam Romanarum rerum <lb/>
            gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur. <lb/>
            si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum<lb n="10"/>
            sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem uel captiuitatem <lb/>
            fieri prohiberent? 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod in euersione Urbis, quae aspere gesta sunt. de consuetudine acciderint belli; quae uero cle- menter, de potentia prouenerint nominis Christi. </title></ab><p>Quidquid ergo uastationis trucidationis depraedationis concremationis <lb/>
            adflictionis in ista recentissima Romana clade <lb/>
            commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem <lb/>
            nouo more factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas<lb n="20"/>
            barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae inplendae <lb/>
            populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo <lb/>
            feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus <lb/>
            hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus <lb/>
            hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano <lb n="25"/>
            tempori tribuendum quisquis non uidet, caecus, quisquis uidet <lb/>
            nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est. <lb/>
            Absit, ut prudens quisquam hoc feritati inputet barbarorum. <lb/>
            Truculentissimas et saeuissimas mentes ille terruit, ille frenauit.

<note type="footnote"> 2 quod <hi rend="italic">C</hi> 15 acciderunt <hi rend="italic">p</hi> 16 prouenerunt <hi rend="italic">p;</hi> peruenerint <hi rend="italic">q</hi> <lb/>
            I i trucidationis m. 2 <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 18 afflictationis <hi rend="italic">a</hi> 20 nouo modo, <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto i</hi> more, <hi rend="italic">a;</hi> more nouo <hi rend="italic">v</hi> 23 quo/, <hi rend="italic">eraso</hi> d, <hi rend="italic">C</hi> 24 unde <lb/>
            .... abducerentur <hi rend="italic">m. rec. in marg. C\'</hi> nulli <hi rend="italic">a</hi> e2; illi <hi rend="italic">12 a</hi> 28 quisquam <lb/>
            prudens, <hi rend="italic">transpositione notata, l</hi> 29 et saeuiss. <hi rend="italic">om. dx</hi> </note> 
<pb n="13"/>
            <unclear/> <lb/>
            e mirabiliter temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit: <unclear/><lb/>
            isitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis <lb/>
            peccata eorum; misericordiam autem meam non <lb/>
            dispergam ab eis. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De commodis adque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt. </title></ab><p>Dicet aliquis: \'Quur ergo ista diuina misericordia etiam ad <lb/>
            inpios ingratosque peruenit?\' Quur putamus, nisi quia eam <lb/>
            ille praebuit, qui cottidie facit oriri solem suum super <lb n="10"/>
            bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? <lb/>
            Quamuis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab <lb/>
            inpietate se corrigant, quidam uero, sicut apostolus dicit, <lb/>
            diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes <lb/>
            secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens <lb n="15"/>
            thesaurizent sibi iram in die irae et reuelationis <lb/>
            iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum <lb/>
            opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam inuitat <lb/>
            malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos; itemque <lb/>
            misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas <lb n="20"/>
            Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae prouidentiae <lb/>
            praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur <lb/>
            iniusti, et mala inpiis, quibus non excruciabuntur boni; ista <lb/>
            uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse communia, <lb/>
            ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere <lb n="25"/>
            cernuntur; nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque <lb/>
            adficiuntur.

<note type="footnote"> 2 Ps. 88, 33 aq. 10 Mt. 5, 45 14 Rom. 2, 4 sqq. </note>

<note type="footnote"> I tantu <hi rend="italic">a</hi> dixit <hi rend="italic">Cblp;</hi> praedixit <hi rend="italic">eqv</hi> 3 misericordia <hi rend="italic">C</hi> autem <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin.,</hi> meam <hi rend="italic">om. a</hi> 6 adque] et <hi rend="italic">p</hi> 8 dicet <hi rend="italic">Clelpq;</hi> dicit <hi rend="italic">C2 a d</hi> <lb/>
            qur <hi rend="italic">dl</hi> 10 quotidie a 12 poenitudo 131 13 corrigunt a <lb/>
            16 the/saurizent, n <hi rend="italic">eraso. I;</hi> thesaurizant b2<foreign xml:lang="grc">α</foreign>ƒ 19 pa/t/i/entiam, t i <lb/>
            ire <hi rend="italic">ras., C</hi> 20 conplectitur <hi rend="italic">e</hi> 22 properare <hi rend="italic">l</hi> fruerentur <hi rend="italic">a</hi> </note> 
<pb n="14"/>
            
</p><p rend="script">Interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum, <lb/>
            quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. Nam <lb/>
            bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; <lb/>
            malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia <lb/>
            felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in <lb n="5"/>
            his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc <lb/>
            omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio <lb/>
            seruari; putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret <lb/>
            aperta diuinitas, nulla esse diuina prouidentia crederetur. <lb/>
            Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam<lb n="10"/>
            petentibus euidentissima largitate concederet, non ad eum ista <lb/>
            pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, <lb/>
            non nisi propter talia praemia seruiendum illi esse arbitraremur, <lb/>
            nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius cupidos <lb/>
            et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter <lb n="15"/>
            adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum <lb/>
            non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo <lb/>
            passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem <lb/>
            tormento non est idem uirtus et uitium. Nam sicut sub uno <lb/>
            igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae<lb n="20"/>
            comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca <lb/>
            confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una <lb/>
            eademque uis inruens bonos probat purificat eliquat, malos <lb/>
            damnat uastat exterminat. Unde in eadem adflictione mali <lb/>
            Deum detestantur adque blasphemant, boni autem precantur <lb n="25"/>
            et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque

<note rend="script" type="footnote"> 3 bonus his &lt;x*; his bonus nec temp. bonis ex toll. p 7 maniv <lb/>
            <lb/>
            feste <hi rend="italic">a</hi> 8 sin/llum, i <hi rend="italic">eraso, C</hi> nunc peccatum <hi rend="italic">C 12 p;</hi> pecc. nunc <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v</hi> 9 aperta <hi rend="italic">Celp;</hi> operta <hi rend="italic">d;</hi> aperte <hi rend="italic">abv Domb</hi>. prouid. diu. r <lb/>
            10 quibusquarn <hi rend="italic">a</hi> 11 scientissima <hi rend="italic">p;</hi> sapientissima a pertinere <lb/>
            ista <hi rend="italic">C</hi> 16 ut non ideo <hi rend="italic">C;</hi> non ideo ut <hi rend="italic">e</hi> 17 utraque <hi rend="italic">at </hi> utique <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            18 et <hi rend="italic">om, a</hi> 20 tribula, a <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 22 praeli <hi rend="italic">C e;</hi> proeli <hi rend="italic">I</hi> <lb/>
            23 bonos purgat, <hi rend="italic">in marg. corr. m</hi>. al. probat, <hi rend="italic">l</hi> 24 afflictionem ali. <hi rend="italic">/</hi> <lb/>
            25 pra<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>ecantur <hi rend="italic">C</hi> 26 quisque <hi rend="italic">om</hi>. a </note> <lb/>
             
<pb n="15"/>
            patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter <lb/>
            caenum et suauiter fragrat unguentum. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur. </title></ab><p>Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt, <lb/>
            quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad prouectum <lb/>
            ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus <lb/>
            inpleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, <lb/>
            quamuis longe absint a facinerosis flagitiosis adque inpiis. <lb n="10"/>
            tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec <lb/>
            temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. Excepto <lb/>
            enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in <lb/>
            quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum <lb/>
            inmanitatem et gurgitem flagitiorum adque inpietatis abominationem, <lb n="15"/>
            ad aliqua tamen peccata uel rara uel tanto crebriora, <lb/>
            quanto minora — hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, <lb/>
            qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque <lb/>
            et auaritiam adque execrabiles iniquitates et inpietates <lb/>
            Deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut <lb n="20"/>
            habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut cum talibus est uiuendum? <lb/>
            Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando <lb/>
            etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum <lb/>
            laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel <lb/>
            cum inimicitias deuitamus, ne inpediant et noceant in istis <lb n="25"/>
            temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra <lb/>
            cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis <lb/>
            bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">ante</hi> exhalat <hi rend="italic">om. a e</hi> 2 flagrat <hi rend="italic">Cab dell p;</hi> frag-lat <hi rend="italic">12</hi> 4 correctionum <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 7 proaectum <hi rend="italic">Cue p q a. k; profectum a I ƒv</hi> 8 ualet « <lb/>
            primum <hi rend="italic">C\'&lt;x;</hi> primo <hi rend="italic">rell. v</hi> 11 nunc usque C delictis, ic <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">corr., C</hi> <lb/>
            17 repperitur <hi rend="italic">(,\'1 e l</hi> 18 et luxur. <hi rend="italic">q;</hi> que <hi rend="italic">om. v</hi> 22 ac monendis <hi rend="italic">I;</hi> <lb/>
            admonendis <hi rend="italic">rell. v</hi> 24 os eorum <hi rend="italic">Cabdelpqak;</hi> hos quorum f: <lb/>
            eorum os coram <hi rend="italic">v</hi> 26 temporibus (1 petit a 1*8 uita malorum v </note> <lb/>
             
<pb n="16"/>
            in illam damnationem, quae post hanc uitam talibus praeparatur, <lb/>
            tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, <lb/>
            dum eos in suis licet leuibus et ueniabilibus, metuunt, <lb/>
            iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum <lb/>
            minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur<lb n="5"/>
            cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus <lb/>
            eis amari esse noluerunt. 
</p><p>Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male <lb/>
            agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem <lb/>
            ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam<lb n="10"/>
            uitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant <lb/>
            adque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio, <lb/>
            sed consilium caritatis. Illud est culpabile, quod hi, qui <lb/>
            dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt <lb/>
            tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent,<lb n="15"/>
            dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus, <lb/>
            quibus licite boni adque innocenter utuntur, sed cupidius, <lb/>
            quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem <lb/>
            supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores, <lb/>
            uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes,<lb n="20"/>
            domos ac familias possidentes, (quos apostolus in <lb/>
            ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere <lb/>
            debeant et uxores (cum maritis et mariti cum uxoribus, et <lb/>
            filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum <lb/>
            dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena<lb n="25"/>
            libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non <lb/>
            audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima <lb/>
            et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem <lb/>
            uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et

<note type="footnote"> 21 Coloss. 3, 18 sqq. </note>

<note type="footnote"> 3 ueniabilibus <hi rend="italic">C;</hi> uenialibus <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 4 temporabiliter <hi rend="italic">C</hi> flagellantur <lb/>
            <hi rend="italic">mss.;</hi> flagellentur <hi rend="italic">v</hi> 14 a <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> 15 dedocere, 0 <hi rend="italic">ex</hi> u <lb/>
            <hi rend="italic">corr., I;</hi> docere <hi rend="italic">e</hi> autj et <hi rend="italic">i</hi> 17 innocenter <hi rend="italic">CIaepqakl Domb,;</hi> <lb/>
            innocentes <hi rend="italic">C2bdlk2ƒv</hi> 19 praesagunt, agunt <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> infirmiorem <lb/>
            I 25 domi cum 11 28 uero C 1 </note> <lb/>
             
<pb n="17"/>
            uictu . paruo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac <lb/>
            saluti dum insidias adque impetus malorum timent, ab eorum <lb/>
            reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos <lb/>
            metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus <lb/>
            adque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non <lb n="5"/>
            perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint <lb/>
            aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus <lb/>
            ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione, <lb/>
            qua suam famam ac salutem uident esse necessariam <lb/>
            utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua <lb n="10"/>
            delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi <lb/>
            iudicium et carnis excruciatio uel pereratio, hoc est propter <lb/>
            quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis. 
</p><p rend="script">Non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum <lb/>
            malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores <lb n="15"/>
            etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur <lb/>
            -enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia <lb/>
            simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed <lb/>
            tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti <lb/>
            adque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam <lb n="20"/>
            si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, <lb/>
            quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint <lb/>
            in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe <lb/>
            grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille e <lb/>
            quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem <lb n="25"/>
            eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim <lb/>
            speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in <lb/>
            ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen

<note type="footnote"> 11 Cor. I, 4, 3 24 Ezech. 33, 6 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 tegimento <hi rend="italic">eel p q;</hi> tegum. <hi rend="italic">a b cl Domb,</hi> 2 saluti dum <hi rend="italic">mss.,</hi> saluti <lb/>
            consulentes dam b2 v 4 metuent b1; metuunt <hi rend="italic">f</hi> 7 poterint C1 8 nec <lb/>
            <hi rend="italic">C ab de 1 p qv;</hi> neque <hi rend="italic">Domb</hi>. 10 qua, a <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr., C</hi> 14 uidea<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>tur <hi rend="italic">l</hi> <lb/>
            15 flagellantur <hi rend="italic">a</hi> 16 flagellatur 01 21 nolint <hi rend="italic">l;</hi> nolunt a1 22 <hi rend="italic">ut</hi> <lb/>
            d, f <lb/>
            <hi rend="italic">editur ab</hi><hi rend="italic">delp</hi><hi rend="italic">q;</hi> uoluntatem sint in melius mutari <hi rend="italic">Cl;</hi> uoluntate posint <lb/>
            in mel. mutari, po <hi rend="italic">erasa littera</hi> m, <hi rend="italic">(J2</hi> 23 in <hi rend="italic">ante</hi> re <hi rend="italic">om. C</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Sectio V pare I. </note>

<note type="footnote"> 2 </note> <lb/>
             
<pb n="18"/>
            ab huius modi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus <lb/>
            non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur, <lb/>
            multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans <lb/>
            eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis <lb/>
            utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam <lb n="5"/>
            causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem <lb/>
            habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, <lb/>
            quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat. </title></ab><p rend="script">Quibus recte consideratis adque perspectis adtende utrum <lb/>
            aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum <lb/>
            uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare <lb/>
            sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum<lb n="15"/>
            omnia cooperatur in bonum. Amiserunt omnia quae <lb/>
            habebant Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris <lb/>
            hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes <lb/>
            Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: Est autem <lb/>
            quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil <lb n="20"/>
            enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre <lb/>
            aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegumentum <lb/>
            his contenti sumus. Nam qui uolunt diu ites <lb/>
            fieri, incidunt in tentationem et laqueum et <lb/>
            desideria multa stulta et noxia, quae mergunt<lb n="25"/>
            homines in interitum et perditionem. Radix enim

<note type="footnote"> 15 Rom. 8, 28 18 Petr. I. 3, 4 19 Tim. I, 6, 6 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 huiuscemodi v 6 adfligantur <hi rend="italic">Cabdelpqv;</hi> affliguntur <hi rend="italic">Donib</hi>. <lb/>
            8 deum gratis <hi rend="italic">a e</hi> 15 quoniam <hi rend="italic">pqa-</hi> 16 cooperatur <hi rend="italic">C kx f Domb ;</hi> con <lb/>
            <lb/>
            operantur <hi rend="italic">a b2 del p q a. k\'l v;</hi> comperantur <hi rend="italic">bl</hi> 17 npn quid fidg. nunquid <lb/>
            — nunquid <hi rend="italic">a</hi> 18 dominum <hi rend="italic">e</hi> heae <hi rend="italic">a;</hi> haec <hi rend="italic">e</hi> 23 sumus <lb/>
            <hi rend="italic">Cb11 ak* frgm. Frising. ed. Ziegler;</hi> simus <hi rend="italic">abl bIdepqv</hi> 25 stulta <lb/>
            <hi rend="italic">ont. C</hi> 26 enim est <hi rend="italic">Cab d p q;</hi> est enim <hi rend="italic">ev Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="19"/>
            est omnium malorum auaritia, quam quidam adpetentes <lb/>
            a fide pererrauerunt et inseruerunt se <lb/>
            doloribus multis. 
</p><p rend="script">Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt, <lb/>
            si eas sic habebant, quem ad modum ab isto foris paupere, <lb n="5"/>
            intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam <lb/>
            non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter tentatus <lb/>
            et minime superatus: Nudus exiui de utero matris <lb/>
            meae, nudus reuertar in terram. Dominus dedit, <lb/>
            Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum <lb n="10"/>
            est; sit nomen Domini benedictum; ut bonus seruus <lb/>
            magnas facultates haberet ipsam sui Domini uoluntatem, cui <lb/>
            pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus <lb/>
            uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem <lb/>
            infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent <lb n="15"/>
            Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum <lb/>
            haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum <lb/>
            quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut <lb/>
            apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat enim ut eis <lb/>
            adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu <lb n="20"/>
            fuerat neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui <lb/>
            uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et <lb/>
            cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem, <lb/>
            quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus <lb/>
            huius mundi non superbe sapere neque sperare in <lb n="25"/>
            incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat

<note type="footnote"> 6 Cor. I, 7, 31 8 Iob. 1, 21 24 Tim. I, 6, 17 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 omn. malorum est <hi rend="italic">l</hi> 2 errauerunt <hi rend="italic">a</hi> 4 in <hi rend="italic">om. belk</hi><hi rend="italic">f</hi> 8 superatus <lb/>
            dii, dii <hi rend="italic">m. 2 in fane versus, e</hi> exiui <hi rend="italic">C v;</hi> exii <hi rend="italic">rell. Domb</hi>. de uentre <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            11 sicut <hi rend="italic">l</hi> 13 pedesequus <hi rend="italic">C;</hi> pedissecus a ditescere G\'1 14 relictus <lb/>
            <hi rend="italic">e b dell p a. kl v;</hi> relictis <hi rend="italic">a e2 q k2</hi> mortuus <hi rend="italic">p</hi> 18 inseruerunt <hi rend="italic">ea k2 f</hi> <lb/>
            19 apostulum supra dixisse memoraui <hi rend="italic">l</hi> 20 diu <hi rend="italic">om</hi>. at 21 fuerat tam diu v <lb/>
            dicit <hi rend="italic">a;</hi> dixisset <hi rend="italic">blp</hi> 24 quoniam <hi rend="italic">cj. Halm;</hi> quam <hi rend="italic">Cb</hi><hi rend="italic">dlp</hi><hi rend="italic">qak;</hi> de <lb/>
            qua <hi rend="italic">a;</hi> qui <hi rend="italic">v</hi> praecipit <hi rend="italic">a l</hi> pre/cipe, <hi rend="italic">ex</hi> principe <hi rend="italic">corr., C</hi> diuitibus <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. ot 25 in <hi rend="italic">ante</hi> incerto <hi rend="italic">sup. lin. I</hi> </note>

<note type="footnote"> 2* </note> <lb/>
             
<pb n="20"/>
            nobis omnia abundanter ad fruendum; bene faciant, <lb/>
            diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, <lb/>
            communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum <lb/>
            in futurum, ut adprehendant ueram uitam. <lb/>
            Haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia<lb n="5"/>
            damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo <lb/>
            tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo <lb/>
            facilius amiserunt. Hoc enim potuit in terra perire, <lb/>
            quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium <lb/>
            Domini sui dicentis: Nolite uobis condere thesauros<lb n="10"/>
            in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi <lb/>
            fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis <lb/>
            thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea <lb/>
            corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit <lb/>
            et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte <lb n="15"/>
            sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorem et <lb/>
            thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si <lb/>
            multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit <lb/>
            ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere <lb/>
            potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migrauerunt, quo accedere <lb n="20"/>
            omnino non posset! Unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, <lb/>
            ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime <lb/>
            sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum <lb/>
            ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus, <lb/>
            precabatur: Domine, non excrucier propter aurum et argentum; <lb n="25"/>
            ubi enim sint omnia mea, tu scis.\' Ibi enim habebat

<note type="footnote"> 10 Mt. 6, 19 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 abund.] afluenter <hi rend="italic">i</hi> 3 then<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>saurizent <hi rend="italic">1</hi> 5 facieb. diuit. <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            rtt▼ <lb/>
            7 totius <hi rend="italic">Cl</hi> 8 in terra potuit <hi rend="italic">l</hi> 10 condere uobis <hi rend="italic">v</hi> 11 robigo <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            erugo <hi rend="italic">el</hi> 13 thesaurum <hi rend="italic">Cabda;</hi> thesauros <hi rend="italic">elpqv Domb</hi>. 14 illic <lb/>
            <hi rend="italic">C b de l;</hi> ibi <hi rend="italic">reM. v Domb</hi>. erit <hi rend="italic">om. d</hi> 18 sunt gauisi v contingit <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 19 ut <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 20 migrauerunt <hi rend="italic">Clp;</hi> migrauef <hi rend="italic">ac;</hi> <lb/>
            migrauerant <hi rend="italic">bdqv JJomb</hi>. 21 omnino <hi rend="italic">sup. lin, a</hi> possit <hi rend="italic">l</hi> 25 praecabatur <lb/>
            <hi rend="italic">C I</hi> 26 sint, i <hi rend="italic">in ras. I</hi> sis <hi rend="italic">e1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="21"/>
            omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstrauerat, <lb/>
            qui haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui <lb/>
            Domino suo monenti oboedierant, ubi et quo modo thesaurizare <lb/>
            deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus <lb/>
            amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit. quid de talibus <lb n="5"/>
            rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe <lb/>
            consequente experientia didicerunt. 
</p><p>At enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati <lb/>
            sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi uero nec prodere <lb/>
            nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. Si autem <lb n="10"/>
            torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni <lb/>
            non erant. Admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur <lb/>
            pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius <lb/>
            diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret, <lb/>
            non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu <lb n="15"/>
            mentiendo occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. Namque <lb/>
            inter tormenta nemo Christum contitendo amisit, nemo <lb/>
            anrum nisi negando seruauit. Quocirca utiliora erant fortasse <lb/>
            tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, <lb/>
            quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore <lb n="20"/>
            torquebant. 
</p><p>Sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non <lb/>
            creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant nec sancta <lb/>
            uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non <lb/>
            facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. <lb n="25"/>
            Si uero uitae melioris proposito reconditum aurum argentumque <lb/>
            non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium <lb/>
            acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerum tamen <lb/>
            etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem

<note type="footnote"> 1 inonatrauerat <hi rend="italic">C p IX V lJomb.;</hi> monuerat <hi rend="italic">ab</hi><hi rend="italic">delqk</hi><hi rend="italic">f</hi> 2 qui et <lb/>
            haec <hi rend="italic">b v</hi> 2 Ac] hac <hi rend="italic">dl</hi> 5 miserunt <hi rend="italic">II</hi> 6 praecedenti,a sap. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 cristiani <hi rend="italic">l</hi> 10 quo et ipsi at <hi rend="italic">v</hi> Si <hi rend="italic">usque ad</hi> non erant m. 2 in <lb/>
            <hi rend="italic">marg. a</hi> 11 mammonam <hi rend="italic">l</hi> 16 uero 01 20 utili <hi rend="italic">sup, lin. a</hi> 23 credentur <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> et hij enim <hi rend="italic">l</hi> 25 dignos <hi rend="italic">Cl</hi> esse dignas v 26 melioris <lb/>
            uitae <hi rend="italic">v</hi> 27 utrum quidem e talix <hi rend="italic">a</hi> 28 accideret <hi rend="italic">e</hi> 29 acciderit <lb/>
            at </note> <lb/>
             
<pb n="22"/>
            sanctam confitebatur, Christum confitebatur. Quapropter etsi <lb/>
            non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis <lb/>
            confessor sine caelesti mercede torqueri. 
</p><p>Multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna uastauit. <lb/>
            Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando uerterunt. <lb n="5"/>
            Quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis <lb/>
            morbus, eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere, <lb/>
            docuit productius ieiunare. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De fine temporalis uitae siue longioris siue breuioris. </title></ab><p>Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi <lb/>
            multarum mortium foeda uarietate consumti. Hoc si aegre <lb/>
            ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt, <lb/>
            utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui<lb n="15"/>
            non fuerat aliquando moriturus. Finis autem uitae tam longam <lb/>
            quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius <lb/>
            et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod <lb/>
            iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere <lb/>
            uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non<lb n="20"/>
            cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitae <lb/>
            huius casibus innumerabiles mortes quodam modo comminentur, <lb/>
            quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero <lb/>
            utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere <lb/>
            uiuendo. Nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub

<note type="footnote"> 1 scam (sacram) It; suam <hi rend="italic">12</hi> et <hi rend="italic">superscripto</hi> ei <hi rend="italic">I</hi> 3 mercede <lb/>
            torqueri <hi rend="italic">m. 2 in marg. I</hi> 4 <hi rend="italic">uerbis</hi> multos in qui I <hi rend="italic">desinere codicis I <lb/>
            folii VI paginam versam, sequens uero folium a uerbis</hi> [intrinsejcus. <lb/>
            sed ad <hi rend="italic">p. 25, 20 incipere, ita</hi> ut <hi rend="italic">unum folium excidisse appareat,</hi> iam <lb/>
            <hi rend="italic">in descriptione codicis I</hi> A <hi rend="italic">monitum est</hi> 6 necauit malis fames e <lb/>
            8 productis <hi rend="italic">ei</hi> 11 brebiores <hi rend="italic">C</hi> 14 in hac uita <hi rend="italic">a</hi> 15 est hoc. scio <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 et tam <hi rend="italic">e</hi> 18 et est aliud <hi rend="italic">e;</hi> et <hi rend="italic">om. q</hi> aut <hi rend="italic">usque ad</hi> breuius <lb/>
            <hi rend="italic">om. q</hi> 19 quod <hi rend="italic">C</hi> 20 ista uita <hi rend="italic">e</hi> 21 cottidianis <hi rend="italic">C\'&lt;;</hi> quotid, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            25 citius <hi rend="italic">mss.;</hi> inertius </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="23"/>
            timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps <lb/>
            formidare. Sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pauidus <lb/>
            refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata conuincit. <lb/>
            Mala mors putanda non est, quam bona uita praecesserit. <lb/>
            Neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. <lb n="5"/>
            Non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri <lb/>
            sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. <lb/>
            Cum igitur Christiani nouerint longe meliorem fuisse <lb/>
            religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam <lb/>
            inpii diuitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium <lb n="10"/>
            quid mortuis obfuerunt, qui bene uixerunt? 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit. </title></ab><p rend="script">At enim in tanta strage cadauerum nec sepeliri potuerunt. <lb n="15"/>
            Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum <lb/>
            nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum <lb/>
            capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret ueritas: <lb/>
            Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam <lb/>
            autem non possunt occidere, si quicquam obesset <lb n="20"/>
            futurae uitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere <lb/>
            uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat <lb/>
            eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne <lb/>
            corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus <lb/>
            occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait [Christus]: <lb n="25"/>
            Qui corpus occidunt, et postea non habent <lb/>
            quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant.

<note type="footnote"> 10 Lc. 16, 19 sqq. 18 Lc. 21, 18 19 Mt. 10, 28 26 Lc. 12, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 eequitur <hi rend="italic">ex</hi> requiritur <hi rend="italic">corr. C</hi> 6 ita, <hi rend="italic">omisao</hi> que, <hi rend="italic">e</hi> 9 ling/entium, <lb/>
            <hi rend="italic">eraso</hi> u. <hi rend="italic">e</hi> II morjtuis, tu in <hi rend="italic">fine ueraus m. 2 additum, C</hi> 16 istac <lb/>
            <hi rend="italic">C d2</hi> 17 absumentes, b <hi rend="italic">ex</hi> d <hi rend="italic">corr. C</hi> besteas C1 21 quicquid <lb/>
            <hi rend="italic">02 a e</hi> 24 occidant ...... corpus <hi rend="italic">om. e</hi> 25 Christus <hi rend="italic">om. Cl b d</hi> <lb/>
            - da <lb/>
            <hi rend="italic">epqatk1</hi> 27 quid <hi rend="italic">C ab depqv;</hi> quod <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>1kƒ Domb</hi>. de caueribus C; <lb/>
            cia <lb/>
            dacaueribus e </note> <lb/>
             
<pb n="24"/>
            Absit, ut falsum sit quod ueritas dixit. Dictum est enim <lb/>
            aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est <lb/>
            occidendo; postea uero nihil habere quod faciant, quia nullus <lb/>
            sensus est in corpore occiso. Multa itaque corpora Christianorum <lb/>
            terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo <lb n="5"/>
            et terra separauit, quam totam inplet praesentia sui, qui <lb/>
            nouit unde resuscitet quod creauit. Dicitur quidem in psalmo: <lb/>
            Posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uolatilibus <lb/>
            caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis <lb/>
            terrae; effuderunt sanguinem eorum sicut aquam<lb n="10"/>
            in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, <lb/>
            sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, <lb/>
            non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. Quamuis <lb/>
            enim haec in conspectu hominum dura et dira uideantur, <lb/>
            sed pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum<lb n="15"/>
            eius. Proinde ista omnia, [id est] curatio funeris, conditio <lb/>
            sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt uiuorum solacia <lb/>
            quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura <lb/>
            pretiosa, oberit pio . uilis aut nulla. Praeclaras exequias in <lb/>
            conspectu hominum exhibuit purpurato illi diuiti turba famulorum,<lb n="20"/>
            sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi <lb/>
            pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt <lb/>
            in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium <lb/>
            sustulerunt. 
</p><p rend="script">Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem<lb n="25"/>
            Dei. Verum tamen sepulturae curam etiam eorum <lb/>
            philosophi contemserunt. Et saepe uniuersi exercitus, dum

<note type="footnote"> 7 PB. 78, 2 sq. 15 Ps. 115, 15 23 Lc. 16, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> re <lb/>
            3 occidendi <hi rend="italic">C</hi> habeot <hi rend="italic">C</hi> quid <hi rend="italic">a</hi> 6 rseperauit <hi rend="italic">C</hi> 7 quod <lb/>
            totum <hi rend="italic">a</hi> 8 esca <hi rend="italic">C;</hi> escas <hi rend="italic">bpv;</hi> escam <hi rend="italic">ab</hi> a,l k\' <hi rend="italic">Domb.;</hi> escas .... tuorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. q</hi> 9 bisteis <hi rend="italic">O</hi>. 11 jerusalg <hi rend="italic">e;</hi> ierhn <hi rend="italic">a</hi> 16 omnia istaqv <lb/>
            id est <hi rend="italic">om. Cp</hi> at 20 purp. exhib. <hi rend="italic">e</hi> exhibuit <hi rend="italic">om</hi>. bl al kl diuiti, <lb/>
            P <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto corr. m</hi>. eihibuit, <hi rend="italic">b</hi> 21 ulcerosi <hi rend="italic">C</hi> 27 contemserunt, <lb/>
            p <hi rend="italic">m. 2, C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent uel quibus <lb/>
            bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis <lb/>
            plausibiliter dicere: <lb/>
<quote><l>Caelo tegitur, qui non habet urnam. </l><lb/></quote>

            Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, <lb n="5"/>
            quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio <lb/>
            non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum <lb/>
            secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in <lb/>
            temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi. </title></ab><p rend="script">Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora <lb/>
            defunctorum maximeque iustorum adque fidelium, quibus tamquam <lb/>
            organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est <lb/>
            Spiritus. Si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huius <lb n="15"/>
            modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior <lb/>
            adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique <lb/>
            multo familiarius adque coniunctius quam quaelibet indumenta. <lb/>
            gestamus. Haec enim non ad ornamentum uel adiutorium, <lb/>
            quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis <lb n="20"/>
            pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate <lb/>
            curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique <lb/>
            cum uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis suis <lb/>
            corporibus filiis mandauerunt, et Tobias sepeliendo mortuos

<note type="footnote"> 4 Lucan. Phars. 7, 819 9 Cor. I 15, 52 24 Tob. 2, 9; 12, 12 <lb/>
            s </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 bisteis <hi rend="italic">Cl</hi> aesca <hi rend="italic">a</hi> poetis de hoc re <hi rend="italic">a</hi> poeta , <hi rend="italic">litterae<lb/>
             excepta</hi> p <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> 4 ur/nam, i <hi rend="italic">eraso. C</hi> 5 de corporibus <lb/>
            insultare xiltanis insepultis, <hi rend="italic">trangpositione m. 2 notata, a</hi> 6 et mem- <lb/>
            . y <lb/>
            brorum v omnium <hi rend="italic">om</hi>. at 8 recesserant <hi rend="italic">C</hi> 9 puncto <hi rend="italic">C</hi> reintegr. <lb/>
            C1 14 Bancte <hi rend="italic">Cbalkf;</hi> sanctus <hi rend="italic">adepqv</hi> 20 [extrin]secus <lb/>
            sed <hi rend="italic">hinc incipit</hi> A 22 et <hi rend="italic">ante</hi> exseq. <hi rend="italic">om. 01</hi> ipsi quoque <hi rend="italic">p</hi> 23 cum <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">ACpa;</hi> dum <hi rend="italic">aeqv Domb</hi>. biberent At sepil. <hi rend="italic">C</hi> 24 ettobis <hi rend="italic">C;</hi> <lb/>
            ettobi A; et obis e </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            Deum promeruisse teste angelo commendatur. Ipse quoque <lb/>
            Dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum <lb/>
            opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum <lb/>
            pretiosum super membra eius effuderit adque hoc ad eum <lb/>
            sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in euangelio<lb n="5"/>
            qui corpus eius de cruce acceptum diligenter adque <lb/>
            honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae <lb/>
            auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus <lb/>
            sensus, sed ad Dei prouidentiam, cui placent etiam talia <lb/>
            pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant<lb n="10"/>
            propter fidem resurrectionis adstruendam. Ubi et illud salubriter <lb/>
            discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, <lb/>
            quas uiuentibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc aput <lb/>
            Deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiaeque <lb/>
            persoluitur. Sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae<lb n="15"/>
            de corporibus suis uel condendis uel transferendis prophetico <lb/>
            spiritu dicta intellegi uoluerunt; non autem hic locus <lb/>
            est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. <lb/>
            Sed si ea, quae sustentandis uiuentibus sunt necessaria, sicut <lb/>
            -uictus et amictus, quamuis cum graui adflictione desint, non<lb n="20"/>
            frangunt in bonis perferendi tolerandique uirtutem nec eradicant <lb/>
            ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: <lb/>
            quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendisque <lb/>
            corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt <lb/>
            miseros in occultis piorum sedibus iam quietos! Ac per hoc<lb n="25"/>
            quando ista cadaueribus Christianorum in illa magnae urbis <lb/>
            uel etiam aliorum oppidorum uastatione defuerunt, nec uiuorum <lb/>
            culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum, <lb/>
            qui non possunt ista sentire.

<note type="footnote"> 2 Mt. 26, 10 sqq. 6 Io. 19, 38 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> . a <lb/>
            1 test angelo <hi rend="italic">C</hi> 2 tercia <hi rend="italic">a</hi> mulieres C1 4 supra <hi rend="italic">e</hi> 9 adi <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 a/struendam, d <hi rend="italic">eraso,</hi> A 13 bibentibus A 14 officio diligentiaque <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            17 autem <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 19 uibentibus At 21 bonis, <hi rend="italic">superscripto</hi> hominibus, <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 23 desint A 27 uiborum A </note> 
<pb n="27"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De captiuitate sanctorum, quibus numquam diuina solacia defuerunt. </title></ab><p>Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt. <lb/>
            Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum <lb n="5"/>
            suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam <lb/>
            cladis magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit <lb/>
            Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator. <lb/>
            Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis, <lb/>
            licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit <lb n="10"/>
            nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus, <lb/>
            malunt inridere quam credere, qui tamen [in] suis litteris <lb/>
            credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, <lb/>
            cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad <lb/>
            terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta <lb n="15"/>
            incredibilius est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius <lb/>
            quia potentius. 
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">De Regulo, in quo captiuitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit. </title></ab><p rend="script">Habent tamen isti de captiuitate religionis causa etiam <lb/>
            sponte toleranda et in suis praeclaris uiris nobilissimum <lb/>
            exemplum. M. Regulus, imperator populi Romani, captiuus

<note type="footnote"> 8 Dan. 1, 6 11 Ion. 2, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 etiam IMp. <hi rend="italic">lin. a</hi> 7 [fnit daniel <hi rend="italic">hinc incipit L</hi> 8 danihel <hi rend="italic">LAC a b e</hi> <lb/>
            consol. defuit <hi rend="italic">a</hi> 9 ergo <hi rend="italic">om. q</hi> deeerit LiA da<foreign xml:lang="grc">̄</foreign>pnatione, <hi rend="italic">superscripto<lb/>
             </hi> i dominatione, <hi rend="italic">b</hi> gentes <hi rend="italic">el j om. q</hi> 11 in quibus, <hi rend="italic">in marg. <lb/>
            r</hi> <lb/>
            cH, <hi rend="italic">q</hi> 12 in <hi rend="italic">om. LA</hi>. 13 chitaristam <hi rend="italic">LA</hi> 15 terraesse <hi rend="italic">L</hi> proh. <lb/>
            a. <lb/>
            phe// incredibilius quia, <hi rend="italic">omissa</hi> ta incredibilius est plane <hi rend="italic">Met. correctoris</hi> <lb/>
            WI. in <hi rend="italic">inferiore margine, L</hi> 16 plane incredib, <hi rend="italic">om</hi>. A 20 sponta<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>e <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            toleranda <hi rend="italic">q</hi> 24 M. <hi rend="italic">LC</hi> Marcus <hi rend="italic">Aabdepq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>kƒ;</hi>M. Atilius Reg. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            aput Carthaginienses fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis <lb/>
            suos reddi quam eorum tenere captiuos, ad hoc inpetrandum <lb/>
            etiam istum praecipue Regulum cum legatis suis Romam <lb/>
            miserunt, prius iuratione constrictum, si quod uolebant minime <lb/>
            peregisset, rediturum esse Carthaginem. Perrexit ille adque<lb n="5"/>
            in senatu contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur utile <lb/>
            esse Romanae rei publicae mutare captiuos. Nec post hanc <lb/>
            persuasionem a suis ad hostes redire conpulsus est, sed quia <lb/>
            iurauerat, id sponte conpleuit. At illi eum excogitatis adque <lb/>
            horrendis cruciatibus necauerunt. Inclusum quippe angusto<lb n="10"/>
            ligno, ubi stare cogeretur, clauisque acutissimis undique confixo, <lb/>
            ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis <lb/>
            inclinaret, etiam uigilando peremerunt. Merito certe laudant <lb/>
            uirtutem tam magna infelicitate maiorem. Et per deos ille <lb/>
            iurauerat, quorum cultu prohibito has generi humano clades<lb n="15"/>
            isti opinantur infligi. Qui ergo propterea colebantur, ut istam <lb/>
            uitam prosperam redderent, si uerum iuranti has inrogari poenas <lb/>
            seu uoluerunt seu permiserunt, quid periuro grauius irati facere <lb/>
            potuerunt? Sed quur non ratiocinationem meam potius ad <lb/>
            utrumque concludam? Deos certe ille sic coluit, ut propter <lb n="20"/>
            iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde quolibet <lb/>
            ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. <lb/>
            Hoc si huic uitae utile existimabat, cuius tam horrendum <lb/>
            exitum meruit, procul dubio fallebatur. Suo quippe docuit <lb/>
            exemplo nihil deos ad istam temporalem felicitatem suis <lb n="25"/>
            prodesse cultoribus, quando quidem ille eorum deditus cultui <lb/>
            et uictus et captiuus abductus et, quia noluit aliter quam per

<note rend="script" type="footnote"> 1 carthaginenses A <hi rend="italic">a</hi> 5 redit, fuisse <hi rend="italic">L</hi> A adquae A 6 arbitranatur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 7 <hi rend="italic">post</hi> captiuos. <hi rend="italic">inserta est glossa:</hi> In subsequentibus dicit[fi. <lb/>
            p] suasus est ut staret, A 8 quia] quod <hi rend="italic">v</hi> 16 coleuantur <hi rend="italic">L</hi> 17 uerum] <lb/>
            uiro, i <hi rend="italic">et</hi> 0 <hi rend="italic">m. 2. in ras., e</hi> 18 sed quid <hi rend="italic">a, miro errore librariua</hi> <lb/>
            sed <hi rend="italic">in uersu sequente ante</hi> quur <hi rend="italic">omissum hic posuit</hi> de periuro <hi rend="italic">I k2</hi> <lb/>
            20 sic ille <hi rend="italic">v</hi> 21 maneret (manere <hi rend="italic">a) codd.;</hi> remaneret <hi rend="italic">v</hi> quoliberet <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            22 fi, <hi rend="italic">superscripto</hi> minime, <hi rend="italic">a</hi> 23 utila<foreign xml:lang="grc">̣̇</foreign>e <hi rend="italic">C</hi> elistimauat LA1 24 falo <lb/>
            <lb/>
            leuatur LA1 sc<foreign xml:lang="grc">̣ι̣ο̣</foreign> <hi rend="italic">e</hi> 27 captibus XA1 qui <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            eos iurauerat facere, nouo ac prius inaudito nimiumque hon\'ibili <lb/>
            supplicii genere cruciatus extinctus est. Si autem deorum <lb/>
            cultus post hanc uitam uelut mercedem reddit felicitatem, <lb/>
            quur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes Urbi <lb/>
            accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, <lb n="5"/>
            cum potuerit etiam illos diligentissime colens tam infelix fieri, <lb/>
            quam ille Regulus fuit? Nisi forte contra clarissimam ueritatem <lb/>
            tanta quisquam dementia mirae caecitatis obnititur, ut <lb/>
            contendere audeat uniuersam ciuitatem deos colentem infelicem <lb/>
            esse non posse, unum uero hominem posse, quod uidelicet <lb n="10"/>
            potentia deorum suorum multos potius sit idonea conseruare <lb/>
            quam singulos, cum multitudo constet ex singulis. 
</p><p rend="script">Si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captiuitate illisque <lb/>
            cruciatibus corporis animi uirtute beatum esse potuisse, <lb/>
            uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas. <lb n="15"/>
            Neque enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud <lb/>
            ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob <lb/>
            rem nondum interim disputo, qualis in Regulo uirtus fuerit: <lb/>
            sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri <lb/>
            non propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus <lb n="20"/>
            homini accidunt, colendos deos, quando quidem ille carere <lb/>
            his omnibus maluit quam deos per quos iurauit offendere. <lb/>
            Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse <lb/>
            ciuem, qualem timent habere ciuitatem? Quod si non timent, <lb/>
            tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam ciuitati tam <lb n="25"/>
            diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur <lb/>
            et Christianis temporibus non calumnientur. Verum quia de <lb/>
            illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captiuati sunt,

<note rend="script" type="footnote"> 3 reddit <hi rend="italic">L\'A Cab dep q v;</hi> reddidit <hi rend="italic">Ll I;</hi> reddet <hi rend="italic">a k Domb</hi>. 4 calopniantur <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> crhist. <hi rend="italic">L</hi> 8 quisque//, e <hi rend="italic">erasis litt</hi>. uam, <hi rend="italic">L;</hi> quisque A <lb/>
            obnititur, nit in <hi rend="italic">ras., C</hi> 12 et ex A 13 M. £A <hi rend="italic">p q; onto C;</hi> Marcum <lb/>
            <hi rend="italic">ade</hi> reculum <hi rend="italic">ei</hi> 15 possit esse <hi rend="italic">v</hi> 20 propter <hi rend="italic">om</hi>. A I <lb/>
            U <lb/>
            21 accidit <hi rend="italic">e1</hi> 23 talem se <hi rend="italic">v</hi> habif I ///ibem, <hi rend="italic">corroao margine, I</hi>. <lb/>
            I d <lb/>
            cibem Al 27 qua,e A 28 captiuati <hi rend="italic">L</hi>At<hi rend="italic">Cab</hi><hi rend="italic">d</hi><hi rend="italic">ep</hi><hi rend="italic">a</hi><hi rend="italic">k2</hi><hi rend="italic">f;</hi> captiuitati <lb/>
            Ai kl; captiui ducti <hi rend="italic">qv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="30"/>
            hoc intueantur et taceant, qui saluberrimae religioni hinc inpudenter <lb/>
            adque inprudenter inludunt, quia, si dis eorum probro <lb/>
            non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris <lb/>
            iurandi fidem seruaret, patria caruit, cum aliam non haberet, <lb/>
            captiuusque aput hostes per longam mortem supplicio nouae<lb n="5"/>
            crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est <lb/>
            Christianum in captiuitate sacratorum suorum, qui supernam <lb/>
            patriam ueraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos <lb/>
            se esse nouerunt. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">An stupris, quae etiam sacrarum forte uirginum est passa captiuitas, contaminari potuerit uirtus animi sine uoluntatis adsensu. </title></ab><p rend="script">Magnum sane crimen se putant obicere Christianis, cum <lb/>
            eorum exaggerantes captiuitatem addunt etiam stupra commissa,<lb n="15"/>
            non solum in aliena matrimonia uirginesque nupturas, sed <lb/>
            etiam in quasdam sanctimoniales. Hic uero non fides, non <lb/>
            pietas, non ipsa uirtus, quae castitas dicitur, sed nostra potius <lb/>
            disputatio inter pudorem adque rationem quibusdam coartatur <lb/>
            angustiis. Nec tantum hic curamus alienis responsionem reddere, <lb n="20"/>
            quantum ipsis nostris consolationem. Sit igitur in primis <lb/>
            positum adque firmatum uirtutem, qua recte uiuitur, ab animi <lb/>
            sede membris corporis imperare sanctumque corpus usu fieri <lb/>
            sanctae uoluntatis, qua inconcussa ac stabili permanente, quidquid <lb/>
            alius de corpore uel in corpore fecerit, quod sine peccato <lb n="25"/>
            proprio non ualeat euitari, praeter culpam esse patientis. Sed <lb/>
            quia non solum quod ad dolorem, uerum etiam quod ad

<note type="footnote"> 8 Petr. I, 2, 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 saluuerrimae <hi rend="italic">L</hi> A\' 2 adque inprud, <hi rend="italic">om. e</hi> quia si] quasi <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            fidiir <lb/>
            f<foreign xml:lang="grc">̣ι̣</foreign>d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>s<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">C</hi> 8 quot C\' 7 sacramentorum, <hi rend="italic">superscripto</hi> t xpianortl, A <lb/>
            t <lb/>
            11 sacrarum <hi rend="italic">Cp q;</hi> sanctarum v 15 f.upra <hi rend="italic">C</hi> 16 nubturas <hi rend="italic">IAC1</hi> <lb/>
            19 coartata <hi rend="italic">C</hi> 20 curamus hic v 21 consulat. <hi rend="italic">C</hi> 22 uibitur <hi rend="italic">L;</hi> <lb/>
            at <lb/>
            bibitur A 23 usu <hi rend="italic">om. Cl</hi> 24 incussa A stauili <hi rend="italic">L</hi> A 27 lib<foreign xml:lang="grc">ιο̣</foreign>nem A </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            libidinem pertinet, in corpore alieno perpetrari potest: quidquid <lb/>
            tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo animo pudici. <lb/>
            tiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum <lb/>
            cum mentis etiam uoluntate, quod fieri fortasse sine carnis <lb/>
            aliqua uoluptate non potuit. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">De morte uoluntaria ob metum poenae siue dede cori s. </title></ab><p>Ac per hoc et quae se occiderunt, ne quidquam huius modi <lb/>
            paterentur, quis humanus adfectus eis nolit ignosci ( et quae <lb n="10"/>
            se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium deuitarent, <lb/>
            quisquis [eis] hoc crimini dederit, ipse crimen insipientiae <lb/>
            non cauebit. Nam utique si non licet priuata potestate hominem <lb/>
            occidere uel nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla <lb/>
            concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, <lb n="15"/>
            et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in <lb/>
            ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae factum <lb/>
            merito detestamur eumque ueritas iudicat, cum se laqueo <lb/>
            suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam <lb/>
            expiasse commissum, quoniam Dei misericordiam desperando <lb n="20"/>
            exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris paenitentiae locum <lb/>
            reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali <lb/>
            supplicio quod in se puniat non habet. Iudas enim cum se <lb/>
            occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi., <lb/>
            uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia licet

<note type="footnote"> 17 Mt. 27, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">post</hi> pertinet <hi rend="italic">in cod</hi>. d <hi rend="italic">sine ullo lacunae signo sequuntur uerba</hi> <lb/>
            inde <hi rend="italic">ab</hi> probamas neminem cett p. 47, 5 3 pudorem tamen v 9 <unclear>ac</unclear> A <lb/>
            11 debitarent <hi rend="italic">L</hi> A1 12 eis <hi rend="italic">om. L</hi> A crimen .. cauebit <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Obi p a. <lb/>
            Domb.;</hi> crimen .. carebit b2 A;1 <hi rend="italic">f;</hi> crimine .. , carebit <hi rend="italic">aeqk2v</hi> 15 concidit <lb/>
            A1 16 cum ... innocentior <hi rend="italic">om. e\'</hi> 17 quia <hi rend="italic">e</hi> si <hi rend="italic">om</hi>. A <lb/>
            21 exitiabiliter <hi rend="italic">m. 2 in</hi> inexpiabiliter <hi rend="italic">corr.,</hi> b 22 relinquit <hi rend="italic">L;</hi> relinquid <lb/>
            A a 11&amp;. <hi rend="italic">1 sup. lin. L</hi> se <hi rend="italic">om</hi>. a 23 suplicio <hi rend="italic">LA</hi> quid <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="32"/>
            propter suum scelus alio suo scelere occisus est. Quur autem <lb/>
            homo, qui mali nihil fecit, sibi malefaciat et se ipsum interficiendo <lb/>
            hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur <lb/>
            nocentem, adque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo <lb/>
            perpetretur alienum? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">De aliena uiolentaque libidine, quam in oppresso corpore mens inuita perpetitur. </title></ab><p rend="script">At enim, De uel aliena polluat libido, metuitur. Non polluet, <lb/>
            si aliena erit; si autem polluet, aliena non erit. Sed cum<lb n="10"/>
            pudicitia uirtus sit animi comitemque habeat fortitudinem, <lb/>
            qua potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire <lb/>
            decernit, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate <lb/>
            habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum quid adnuat mente <lb/>
            uel renuat: quis eadem sana mente putauerit perdere se pudicitiam,<lb n="15"/>
            si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur <lb/>
            et expleatur libido non sua? Si enim hoc modo pudicitia perit, <lb/>
            profecto pudicitia uirtus animi non erit, nec pertinebit ad ea <lb/>
            bona, quibus bene uiuitur, sed in bonis corporis numerabitur, <lb/>
            qualia sunt uires pulchritudo saneualetudo, ac si quid huius<lb n="20"/>
            modi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque <lb/>
            uitam omnino non minuunt. Quod si tale aliquid est pudicitia,

<note rend="script" type="footnote"> •tft <lb/>
            1 alio suo <hi rend="italic">e</hi> 2 nihil mali A maleficiat et 7 uiolentaque <hi rend="italic">corr. <lb/>
            Diibner;</hi> uiolentiaque <hi rend="italic">C;</hi> uiolentiarum p <hi rend="italic">q v Domb. Heerwagenum secutus<lb/>
             edidit:</hi> de alienae uiolentia libidinis 9 At] ait <hi rend="italic">e</hi> eum polluat <hi rend="italic">e</hi> liuido <lb/>
            <hi rend="italic">LA</hi> 9 <hi rend="italic">sq</hi>. polluit-polluit <hi rend="italic">01</hi> 12 quam mala e 14 faciat <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ut <lb/>
            15 rennuat <hi rend="italic">L</hi> A1 <hi rend="italic">Cl e</hi> parauerit <hi rend="italic">C</hi> 16 oppraessa £ A; oppersa <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            17 liuido <hi rend="italic">L</hi> A 18 ad illa <hi rend="italic">p</hi> 19 numerauitur <hi rend="italic">L</hi> 20 saneualetudo, <lb/>
            <hi rend="italic">sic scribendum esse monui in Woelfflini Archiv. I (1884) p. 203</hi> <lb/>
            Stas i i <lb/>
            fane<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>uale<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>tudo <hi rend="italic">C m. 2 corr.;</hi> sane ualetudo <hi rend="italic">e;</hi> sana ualetudoL A a <hi rend="italic">k f;</hi> <lb/>
            sanaq- ualitudo <hi rend="italic">b;</hi> sana integraque ualetudo <hi rend="italic">a q v;</hi> sanitas ualetudo <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. huius I ce ; modi, ce <hi rend="italic">corr. m. extra lin., C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="33"/>
            ut quid pro illa, ne amittatur, etiam periculo corporis laboratur? <lb/>
            Si autem animi bonum est, etiam obpresso corpore <lb/>
            non amittitur. Quin etiam sanctae continentiae bonum cum <lb/>
            inmunditiae carnalium concupiscentiarum non cedit, et ipsum <lb/>
            corpus sanctificatur, et ideo, cum eis non cedere inconcussa <lb n="5"/>
            intentione persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas, quia <lb/>
            eo sancte utendi perseuerat uoluntas et, quantum est in ipso, <lb/>
            etiam facultas. 
</p><p rend="script">Neque enim eo corpus sanctum est, quod eius membra sunt <lb/>
            integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint <lb n="10"/>
            diuersis casibus etiam uulnerata uim perpeti, et medici aliquando <lb/>
            saluti opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus. <lb/>
            Obstetrix uirginis cuiusdam integritatem manu uelut explorans <lb/>
            siue maleuolentia siue inscitia siue casu, dum inspicit, perdidit. <lb/>
            Non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse <lb n="15"/>
            aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate, quamuis <lb/>
            membri illius integritate iam perdita. Quocirca proposito animi <lb/>
            permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec <lb/>
            ipsi corpori aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam <lb/>
            seruat perseuerantia continentiae suae. An uero si aliqua <lb n="20"/>
            femina mente corrupta uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, <lb/>
            pergat uitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem <lb/>
            sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam <lb/>
            corpus sanctificabatur, amissa adque destructa? Absit hic error <lb/>
            et hinc potius admoneamur ita non amitti corporis sanctitatem <lb n="25"/>
            manente animi sanctitate etiam corpore obpresso, sicut amittitur <lb/>
            et corporis sanctitas uiolata animi sanctitate etiam

<note rend="script" type="footnote"> 1 periculo <hi rend="italic">Ll C*\';</hi> cum periculo <hi rend="italic">L2</hi> C2 <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. lauoratur <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            a I <lb/>
            4 immunditia <hi rend="italic">Lx</hi> edit <hi rend="italic">C</hi> 5 deo <hi rend="italic">C</hi> cum <hi rend="italic">om. a</hi> cederet <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 est in ipso <hi rend="italic">L</hi> A; in ipso est <hi rend="italic">rell. v</hi> 8 etiam ..... sanctum est <hi rend="italic">in <lb/>
            marg. e</hi> 11 etiam casibus <hi rend="italic">v</hi> 12 opitnlantis Cl orret C\'; horrent <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            14 maliuolentia <hi rend="italic">LACae</hi> inscitia <hi rend="italic">L</hi>AC<hi rend="italic">aep</hi><hi rend="italic">q2;</hi> inscia 61 <hi rend="italic">ql;</hi> inscientia <lb/>
            <hi rend="italic">b2 a. k2 f</hi> casu quodam <hi rend="italic">a</hi> per//dit, di <hi rend="italic">eras., C;</hi> perdit <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            16 de ipsius <hi rend="italic">om. e</hi> 19 liuidinis <hi rend="italic">L</hi> A 21 uoberat <hi rend="italic">L</hi> 22 uitanda <hi rend="italic">Lx</hi> A\' <lb/>
            ad hoc <hi rend="italic">L</hi> A\' <hi rend="italic">C;</hi> adhuc <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 23 dicemus <hi rend="italic">e</hi> 24 sanctificauatur <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 25 a/mitti, d <hi rend="italic">eraso, L</hi> et <hi rend="italic">om. v</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pan I. </note>

<note type="footnote"> 3 </note> <lb/>
             
<pb n="34"/>
            corpore intacto. Quam ob rem non habet quod in se morte <lb/>
            spontanea puniat femina sine ulla sua consensione uiolenter <lb/>
            obpressa et alieno conpressa peccato; quanto minus antequam <lb/>
            hoc fiat! ne admittatur homicidium certum, cum ipsum flagitium, <lb/>
            quamuis alienum, adhuc pendet incertum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit. </title></ab><p>An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore <lb/>
            obpresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum consensione<lb n="10"/>
            mutato illius tantum esse flagitium, qui obprimens <lb/>
            concubuerit, non illius, quae obpressa concumbenti nulla uoluntate <lb/>
            consenserit, contradicere audebunt hi, contra quos feminarum <lb/>
            Christianarum in captiuitate obpressarum non tantum <lb/>
            mentes, uerum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam<lb n="15"/>
            certe, matronam nobilem ueteremque Romanam, pudicitiae <lb/>
            magnis efferunt laudibus. Huius corpore cum uiolenter obpresso <lb/>
            Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus <lb/>
            inprobissimi iuuenis marito Collatino et propinquo Bruto, uiris <lb/>
            clarissimis et fortissimis, indicauit eosque ad uindictam constrinxit.<lb n="20"/>
            Deinde foedi in se commissi aegra adque inpatiens <lb/>
            se peremit. Quid dicemus? Adultera haec an casta iudicanda <lb/>
            est? Quis in hac controuersia laborandum putauerit? Egregie <lb/>
            quidam ex hoc ueraciterque declamans ait: \'Mirabile dictu, <lb/>
            duo fuerunt et adulterium unus admisit.\' Splendide adque

<note type="footnote"> 1 si non <hi rend="italic">a</hi> 2 consessione C1 uiolenterque a 3 aliena Cl <lb/>
            4 faciat <hi rend="italic">L</hi> A\' <hi rend="italic">C\'</hi> cum, cu <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 5 pendit Cl 9 prespicuae <lb/>
            C\' 10 confessione <hi rend="italic">e</hi> 12 conconbenti Ct; con cumuenti <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            (n <hi rend="italic">radendo ex</hi> m <hi rend="italic">corr.)</hi>. A 15 mentis Cl 17 c/um, <hi rend="italic">ex</hi> quum <hi rend="italic">corr., C</hi> <lb/>
            18 tarquini <hi rend="italic">Ll</hi> liuidinose <hi rend="italic">L</hi> A potius e1 19 inproniss. <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            marito, o <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr., C</hi> conlatino <hi rend="italic">b e</hi> 20 et fort. <hi rend="italic">LAepv;</hi> ac fort. <lb/>
            <hi rend="italic">C ab</hi> 22 premit C\' quod Cl dicimus C iudic.] dicenda <hi rend="italic">L\'</hi> <lb/>
            23 lauor. <hi rend="italic">L</hi> A potauerit 01 egregiae C 24 mirauile <hi rend="italic">L</hi> A; mirabile, <lb/>
            e <hi rend="italic">m. 2</hi> in j <hi rend="italic">corr., C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="35"/>
            uerissime. Intuens enim in duorum corporum commixtione <lb/>
            unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam uoluntatem, <lb/>
            et non quid coniunctione membrorum, sed quid animorum <lb/>
            diuersitate ageretur adtendens: (Duo., inquit, fuerunt, et <lb/>
            adulterium unus admisit.\' <lb n="5"/>
            
</p><p rend="script">Sed quid est hoc, quod in eam grauius uindicatur, quae <lb/>
            adulterium non admisit? Nam ille patria cum patre pulsus <lb/>
            est. haec summo est mactata supplicio. Si non est illa inpudicitia <lb/>
            qua inuita obprimitur, non est haec iustitia qua casta <lb/>
            punitur. Vos appello, leges iudicesque Romani. Nempe post <lb n="10"/>
            perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum inpune <lb/>
            uoluistis occidi. Si ergo ad uestrum iudicium quisquam <lb/>
            deferret hoc crimen uobisque probaretur non solum indemnatam, <lb/>
            uerum etiam castam et innocentem interfectam esse <lb/>
            mulierem, nonne eum, qui id fecisset, seueritate congrua <lb n="15"/>
            plecteretis? Hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata <lb/>
            Lucretia innocentem, castam, uim perpessam Lucretiam insuper <lb/>
            interemit. Proferte sententiam. Quod si propterea non potestis, <lb/>
            quia non adstat quam punire possitis, quur interfectricem innocentis <lb/>
            et castae tanta praedicatione laudatis? Quam certe <lb n="20"/>
            aput infernos iudices etiam tales, quales poetarum uestrorum <lb/>
            carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam <lb/>
            inter illos scilicet,. <lb/>

<quote><l>qui sibi letum </l><lb/><l>Insontes peperere manu lucemque perosi </l><lb n="25"/><l>Proiecere animas; </l><lb/></quote>

            cui ad superna redire cupienti

<note type="footnote"> 24 Verg. Aen. 6, 434 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 inquid <hi rend="italic">ZAC\'\'</hi> 7 Nam <hi rend="italic">om. e</hi> 8 suplicio <hi rend="italic">IAC1</hi> 9 comprimitur <lb/>
            <hi rend="italic">b q</hi> jQiustitia <hi rend="italic">a</hi> 11 quamquam 01 12 uoluistis imp. occidi <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            13 prouaretur <hi rend="italic">LA</hi> 15 qui id] quid C\' 16 illa illa <hi rend="italic">L A 01 ap kv;</hi> <lb/>
            illa <hi rend="italic">(Pbeqaf</hi> 17 lucretiam lucretia <hi rend="italic">a</hi> insuper <hi rend="italic">sup. lin. a</hi> 18 intersitit <lb/>
            <lb/>
            imit <hi rend="italic">Cl</hi> 19 adstat <hi rend="italic">LACep;</hi> astat <hi rend="italic">aqv Domb</hi>. postanta, <hi rend="italic">omissis</hi> <lb/>
            quur .. castae, <hi rend="italic">e</hi> 20 castae <hi rend="italic">sup. lan. m. 1 L</hi> 23 inter illos scilicet <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A; scil int. illos <hi rend="italic">C rell. v</hi> 24 loetum <hi rend="italic">a e</hi> 26 proicere <hi rend="italic">L1</hi> Al 27 redire <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> federe <hi rend="italic">corr. C</hi> </note>

<note type="footnote"> 3* </note> <lb/>
             
<pb n="36"/>

<quote><l>Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae </l><lb/><l>Adligat. </l><lb/></quote>

</p><p>An forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi <lb/>
            consciam se peremit? Quid si enim (quod ipsa tantummodo <lb/>
            nosse poterat) quamuis iuueni uiolenter inruenti etiam sua <lb n="5"/>
            libidine inlecta consensit idque in se puniens ita doluit, ut <lb/>
            morte putaret expiandum? Quamquam ne sic quidem se occidere <lb/>
            debuit, si fructuosam posset aput deos falsos agere <lb/>
            paenitentiam. Verum tamen si forte ita est falsumque est <lb/>
            illud, quod duo fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius<lb n="10"/>
            ambo adulterium commiserunt, unus manifesta inuasione, altera <lb/>
            latente consensione, non se occidit insontem, et ideo potest a <lb/>
            litteratis eius defensoribus dici non esse aput inferos inter <lb/>
            illos, &lt;qui sibi letum insontes peperere manu.\' Sed ita haec <lb/>
            causa ex utroque latere coartatur, ut, si extenuatur homicidium, <lb n="15"/>
            adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium <lb/>
            cumuletur; nec omnino inuenitur exitus, ubi dicitur: Si adulterata, <lb/>
            quur laudata; si pudica, quur occisa?*
</p><p>Nobis tamen hoc tam nobili feminae huius exemplo ad <lb/>
            istos refutandos, qui Christianis feminis in captiuitate conpressis <lb n="20"/>
            alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit <lb/>
            quod in praeclaris eius laudibus dictum est: Duo fuerunt et <lb/>
            adulterium unus admisit.\' Talis enim ab eis Lucretia magis <lb/>
            credita est, quae se nullo adulterino potuerit maculare consensu. <lb/>
            Quod ergo se ipsam, quoniam adulterum pertulit, etiam non <lb n="25"/>
            adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris

<note type="footnote"> 1] ib. u. 438 </note>

<note type="footnote"> 1 fata obstant <hi rend="italic">q2v</hi> tristisque <hi rend="italic">LAC</hi><hi rend="italic">aepakf;</hi> tristique <hi rend="italic">b q2 v</hi> <lb/>
            innabilis <hi rend="italic">aqv</hi> undae <hi rend="italic">LAC e p a,i kt; unda a b a2 k2 J v;</hi> un alligat, in <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. da, <hi rend="italic">q</hi> 3 ibi ideo <hi rend="italic">a</hi> 5 sua, <hi rend="italic">m</hi>. 2 suj, <hi rend="italic">C</hi> 6 libine <hi rend="italic">Cl;</hi> linidine <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A 7 ne <hi rend="italic">L</hi> A C\' <hi rend="italic">ab p qak1;</hi> nec <hi rend="italic">e2 e k2 f v</hi> occidere se <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            8 posset <hi rend="italic">post</hi> falsos <hi rend="italic">habet a</hi> 9 falsum quidem est <hi rend="italic">e</hi> 10 ad adulter. <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            12 non] et non <hi rend="italic">q;</hi> nec a 13 inter illos <hi rend="italic">m. 1 sup. lin. L;</hi> inter eos <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            17 adultera <hi rend="italic">e</hi> 19 hoc <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">Clp;</hi> in hoc <hi rend="italic">C2abqv Domb</hi>. 20 conpreasis, <lb/>
            sis <hi rend="italic">m. 2 in ras., e</hi> 21 ab ... insultant <hi rend="italic">om. e</hi> cogitat.] contagione <lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 25 adulterium Aaa 26 adultera <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">C2bep</hi><hi rend="italic">qakf;</hi> adulterata <hi rend="italic">Civ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="37"/>
            infirmitas. Puduit enim eam turpitudinis alienae in se commissae <lb/>
            etiamsi non secum, et Romana mulier, laudis auida nimium, <lb/>
            uerita est ne putaretur, quod uiolenter est passa cum uiueret, <lb/>
            libenter passa si uiueret. Unde ad oculos hominum testem . <lb/>
            mentis suae illam poenam adhibendam putauit, quibus conscientiam <lb n="5"/>
            demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi <lb/>
            erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa <lb/>
            patienter. Non hoc fecerunt feminae Christianae, quae passae <lb/>
            similia uiuunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum, <lb/>
            ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis <lb n="10"/>
            concupiscendo stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia <lb/>
            erubescendo committerent. Habent quippe intus gloriam castitatis, <lb/>
            testimonium conscientiae; habent autem coram oculis <lb/>
            Dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non <lb/>
            habent amplius, ne deuient ab auctoritate legis diuinae, cum <lb n="15"/>
            male deuitant offensionem suspicionis humanae. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius uoluntariae necis tribuat. </title></ab><p rend="script">Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam <lb n="20"/>
            nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut <lb/>
            uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue <lb/>
            mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et <lb/>
            prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non <lb/>
            occides, praesertim quia non addidit: \'proximum tuum\', <lb n="25"/>
            sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit,

<note type="footnote"> 26 Exod. 20, 13. 16 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 commissae, o <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr., C</hi> 2 abida LA 3 biberet <hi rend="italic">L</hi> A 4 uiberet <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> testem ment. suae <hi rend="italic">LAp;</hi> ment. a. t. <hi rend="italic">C rell. v</hi> 5 athib. L A <lb/>
            6 demonstrari At 9 uibunt <hi rend="italic">LA</hi>. uiuant tamen <hi rend="italic">Domb.;</hi> uiuunt. Tamen <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 quoniam] quando e 12 eruuescendo <hi rend="italic">L;</hi> erubiscendo <hi rend="italic">C</hi> 14 ubi— <lb/>
            habent <hi rend="italic">om. a</hi> 15 amplius habent <hi rend="italic">v</hi> debient L1 autoritate <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            16 debitant <hi rend="italic">LA</hi> 19 attribuat <hi rend="italic">p q</hi> 21 repperiri <hi rend="italic">LACle</hi> 22 carendi <lb/>
            cauendine v 23 nobismed <hi rend="italic">C</hi> 24 prohibitus <hi rend="italic">01</hi> 25 occidis 01 <lb/>
            a <lb/>
            qui, a <hi rend="italic">m. 1 auperscr., L</hi> addit <hi rend="italic">01</hi> 26 sicut <hi rend="italic">usque ad</hi> tuum <hi rend="italic">p. 38, 1<lb/>
             om. et</hi> sicuti <hi rend="italic">L</hi> inquid C1 </note> <lb/>
             
<pb n="38"/>
            testimonium non dices aduersus proximum tuum. <lb/>
            Nec ideo tamen si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium <lb/>
            dixerit, ab hoc crimine se putauerit alienum, quoniam <lb/>
            regulam diligendi proximum a semet ipso dilector accepit, <lb/>
            quando quidem scriptum est: Diliges pro x i mum tuum<lb n="5"/>
            tamquam te ipsum. Porro si falsi testimonii non minus <lb/>
            reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus <lb/>
            proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium <lb/>
            prohibetur, aduersus proximum prohibeatur possitque <lb/>
            non recte intellegentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus<lb n="10"/>
            se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis <lb/>
            intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum <lb/>
            in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito, <lb/>
            nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus! <lb/>
            Unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora<lb n="15"/>
            conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat <lb/>
            occidere. Quur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus <lb/>
            alitur ac figitur? Nam et hoc genus rerum, quamuis non <lb/>
            sentiat, dicitur uiuere ac per hoc potest et mori, proinde <lb/>
            etiam, cum uis adhibetur, occidi. Unde et apostolus, cum de<lb n="20"/>
            huius modi seminibus loqueretur: Tu, inquit, quod seminas <lb/>
            non uiuificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum <lb/>
            est: Occidit uites eorum in grandine. Num igitur ob <lb/>
            hoc, cum audimus: Non occides, uirgultum uellere nefas <lb/>
            ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? <lb n="25"/>
            His igitur deliramentis remotis cum legimus: Non occides,

<note type="footnote"> 5 Mt. 22, 39 21 Cor. 15, 36 23 PB. 78, 47 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 se omn. <hi rend="italic">L</hi> A 5 diligis <hi rend="italic">01</hi> 8 faceret <hi rend="italic">ex</hi> fecerit <hi rend="italic">corr. C</hi> quod <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            9 perhibetur <hi rend="italic">01</hi> 12 cum <hi rend="italic">om</hi>. X1 <hi rend="italic">al</hi> 13 occidis <hi rend="italic">et post</hi> occides <lb/>
            <hi rend="italic">in a uocula quaedam</hi> (ut ? et?) <hi rend="italic">erasa est</hi> 16 <hi rend="italic">ut///ex, eraso ut uidetur</hi> <lb/>
            i I tioa <lb/>
            nec, <hi rend="italic">a</hi> etiam nullum eorum <hi rend="italic">q</hi> etiam 1 orum <hi rend="italic">L</hi> 17 ergo non <hi rend="italic">C;</hi> ergo <hi rend="italic">L;</hi> <lb/>
            non ergo <hi rend="italic">reM. v</hi> 18 alitur <hi rend="italic">sup. lin. C</hi> 19 bibere <hi rend="italic">L</hi> A 20 athib. <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            modi <lb/>
            21 huius modi <hi rend="italic">a</hi> huiusseminibus <hi rend="italic">L;</hi> huiusmodiminibus A; huiuscemodi <lb/>
            sem. <hi rend="italic">rell. v</hi> inquid <hi rend="italic">LAC1</hi> 23 ab A 24 audiuimus <hi rend="italic">e</hi> occidis <hi rend="italic">01</hi> <lb/>
            25 et... adquiescimus <hi rend="italic">in marg. e</hi> erroribus a 26 deleram. C1 </note> <lb/>
             
<pb n="39"/>
            si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia <lb/>
            nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, <lb/>
            uolatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla <lb/>
            nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobiscum <lb/>
            habere communem (unde iustissima ordinatione creatoris et <lb n="5"/>
            uita et mors eorum nostris usibus subditur): restat ut de <lb/>
            homine intellegamus, quod dictum est: Non occides, nec <lb/>
            alterum ergo nec te. Neque enim qui se occidit aliud quam <lb/>
            hominem occidit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>