<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Numquid non tentatio est uita humana super <lb/>
            terram? hic iam apertius ostendit ex cuius significatione <lb/>
            superius loqueretur. tentationem uero dicit tamquam stadium <lb/>
            certaminis, ubi uincit homo uel uincitur. et sicut cotidiani <lb n="20"/>
            mercenarii uita eius? temporalem mercedem expectantis, <lb/>
            ut iam eorum qui iustitiae suae fructum in futurum expectant <lb/>
            non sit uita super terram. aut tamquam seruus metuens <lb/>
            dominum suum et consecutus umbram? quod significat <lb/>
             absconditio Adae a facie domini et tectio foliorum de quibus <lb n="25"/>
            umbra fit, quam relicto deo consecutus est homo. aut

<note type="footnote"> 2 Ioh. 3. 21 3 lob 6, 26 5 lob 6, 27 9 lob 6, 28 10 lob <lb/>
            6. 29 11 lob 6, 30 17 Iob 7, 1 20 lob. 7, 1 23 lob 7, 2 <lb/>
            26 lob 7, 2 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 locutionem T</hi> 4 locutionem se 6 <hi rend="italic">5 quia C</hi> 6 pubillum S <lb/>
            inruitis 8 pertinet <hi rend="italic">Cbd</hi> 8 uerum tamen <hi rend="italic">G:</hi> uenerunt tamen <hi rend="italic">TPC</hi> <lb/>
            ueniunt tamen b 9 inspicientes <hi rend="italic">Td</hi> uagate <hi rend="italic">S</hi> 10 adeste S 13 meditantur <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 15 sermo <hi rend="italic">om. C</hi> 19 studium <hi rend="italic">C</hi> 21 mercennarii <hi rend="italic">GC</hi> <lb/>
            eius uita <hi rend="italic">G</hi> 22 iniustitiae <hi rend="italic">C</hi> futuro b 23 seruus tamquam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            25 asconditio <hi rend="italic">(et iti subst. et in uerbo</hi> absconJere <hi rend="italic">semper</hi> b <hi rend="italic">omitt.) C</hi> <lb/>
            Adae <hi rend="italic">om. G</hi> filiorum <hi rend="italic">C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="522"/>
            tamquam mercenarius qui expectat mercedem operis <lb/>
            sui? iste a superiore hoc differt, quod superior habuit, <lb/>
            hic autem habere desiderat ipsa temporalia. sic et ego <lb/>
            expectaui menses uanos: iam ad umbram dixit uanos, <lb/>
            id est temporalia bona. et noctes dolorum datae sunt<lb n="5"/>
            mihi: in quibus et lux amittitur sapientiae et materies est <lb/>
            poenarum. si dormiero, dico: quando dies? et si surrexero, <lb/>
            rursum: quando uesper? quando cupiditatem <lb/>
            negotii patitur homo in otio et otii in negotio. repleor <lb/>
            autem doloribus a uespere usque ad mane: quo<lb n="10"/>
            occidit a deo. unde et ad uesperam deambulans deus eos <lb/>
            dimisit: quod significat uolentes, quibus nulla expectatio est <lb/>
            remedii nisi mane. de quo dicitur: mane astabo tibi, <lb/>
            id est quando post iudicium mane deus reuelabitur iustis. <lb/>
            unde et dominus uespere sepelitur et mane resurgit. hanc<lb n="15"/>
            ergo uitam tamquam lucifero potest comparare. et concrescit <lb/>
            corpus meum putredine uermium: uermium multitudine. <lb/>
            infundo glebas terrae radens saniem: expressio <lb/>
            cupiditatum uel curarum confessionis, in qua gaudent iniqui, <lb/>
            quod ad occasionem redigunt peccandi, quae alii per paenitentiam <lb n="20"/>
            confitentur: unde sunt canes, qui Lazari uulnera <lb/>
            lingebant. et uita mea exilior est quam loquela: <lb/>
            minus enim facio quam loquor. recordare ergo quia <lb/>
            spiritus est uita mea: id est in fame spiritali. et non <lb/>
            reuertar ad uisibilia. non me cognoscet oculus

<note type="footnote"> 3 Iob 7, 3 5 Tob 7, 3 7 Iob 7, 4 9 Iob 7, 4 11 cf. Gen. <lb/>
            3. 8. 23 13 Ps. 5, 4 15 cf. lob. 19 et 20 16 lob 7, 5 18 lob <lb/>
            7. 5 21 cf. Luc. 16, 21 22 lob 7, 6 23 lob 7, 7 24 lob 7, 7 <lb/>
            25 lob 7, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 qui expectat] expectans <hi rend="italic">S</hi> 2 superiori <hi rend="italic">Pd</hi> hoc] in hoc <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 dies] dices <hi rend="italic">C</hi> dies est <hi rend="italic">b</hi> 8 uesperuni <hi rend="italic">S</hi> uespera <hi rend="italic">Hier</hi> 9 <hi rend="italic">alt</hi>. in <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            10 uerpera <hi rend="italic">Hier</hi> mane] me <hi rend="italic">C</hi> 12 dolentes <hi rend="italic">d</hi> 13 mane astabo <hi rend="italic">sqq. <lb/>
            usque ad pag. 524, 25</hi> si enim <hi rend="italic">om. codd. GP</hi> 14 dominus <hi rend="italic">Cb</hi> <lb/>
            16 tamquam <hi rend="italic">om. C</hi> concrescet <hi rend="italic">S</hi> 17 <hi rend="italic">alterum</hi> uermium <hi rend="italic">om. TC</hi> <lb/>
            18 globos <hi rend="italic">b</hi> uadens <hi rend="italic">C</hi> expresso <hi rend="italic">C</hi> 23 ergo] itaque <hi rend="italic">Hier</hi> 24 et <lb/>
            non amplius reuertetur oculus meus uidere bona <hi rend="italic">SHier</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="523"/>
            uidentis: quia mutabor, ut uidentem hic diabolum accipiamus <lb/>
            inuidentem. oculi tui in me et non subsisto; <lb/>
            interficis enim in me uitam carnalem in qua fui. tamquam <lb/>
            nubes expurgata de caelo: aut per caelum purgata — <lb/>
            quomodo dicimus de ferro purgata — ut hic significauerit auxilium <lb n="5"/>
            sibi fuisse de caelo, ut purgaretur, aut certe ut iam non <lb/>
            sit nubes, sed in aerem purum extenuetur, tamquam radiis <lb/>
            solis expurgata, ut obscuritas carnis et sanguinis non sit in <lb/>
            caelo. non enim caro et sanguis regnum dei possidebunt, <lb/>
            cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et <lb n="10"/>
            absorbebitur mors in uictoriam. si enim homo descenderit <lb/>
            ad inferos, ultra non ascendet: ad hoc <lb/>
            ergo recordare, ut non descendas. et non reuertetur amplius <lb/>
            in domum suam: id est ad requiem suam. propterea <lb/>
            itaque et ego non parcam ori meo: confitendo, <lb n="15"/>
            cum tempus est. utrumne mare sum ego aut draco? <lb/>
            non enim sicut inpios aut diabolum repulisti. quia statuisti <lb/>
            super me custodiam: ut non me moueam ad perturbationem, <lb/>
            ut sunt maris termini. quia dixi: consolabitur <lb/>
             me lectus meus: carnalia in quibus requiescebat. et referam <lb n="20"/>
            ad me ipsum consolationem in toro meo: ad <lb/>
            te enim debeo referre consolationem meam. exterres me <lb/>
            per somnia et per uisionem me obstupefacis: per <lb/>
            tribulationes uitae huius, quae ita somnia sunt, quomodo et <lb/>
            bona uitae huius somnia. absolues a spiritu meo animam <lb n="25"/>
            meam: propter uisibiles terrores, a quibus liberabitur

<note type="footnote">2 lob 7, 8 3 lob 7, 9 9 cf. I Cor. 15, 50. 54 11 lob 7, 9 <lb/>
            13 lob 7, 10 14 lob 7. 11 16 lob 7, 12 17 lob 7, 12 19 lob <lb/>
            7, 13 20 Iob 7, 13 22 Iob 7, 14 25 Iob 7, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 acceptamus <hi rend="italic">C</hi> 8 fuit <hi rend="italic">GP</hi> 4 purgata <hi rend="italic">C</hi> purgataj turbata <hi rend="italic">Tb</hi> <lb/>
            5 purgato <hi rend="italic">b</hi> 7 extenuetur <hi rend="italic">om. C</hi> radix <hi rend="italic">C</hi> 8 oscuritas <hi rend="italic">C</hi> 11 uictoria <lb/>
            <hi rend="italic">TCb</hi> 12 ascendas <hi rend="italic">C</hi> 14 in <hi rend="italic">om. Hter</hi> 16 utu trumne <hi rend="italic">S</hi> ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> drago <hi rend="italic">S</hi> 20 lectulus <hi rend="italic">Hier</hi> 21 ad <hi rend="italic">om. S</hi> consolationem] <lb/>
            cum fabulationem <hi rend="italic">S</hi> thoro <hi rend="italic">Cbd</hi> 23 uisiones <hi rend="italic">S</hi> meae <hi rend="italic">S</hi> obstupefacies <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 24 tribuliones <hi rend="italic">C</hi> quomodo-somnia <hi rend="italic">om. C</hi> 25 absolue <lb/>
            S </note><lb/>
             
<pb n="524"/>
            anima metuens uenire ad eos. et a morte ossa mea repuli: <lb/>
            nam ierant in mortem ossa mea, nisi his exterritus <lb/>
            fortior essem et patiens, quod est ossium firmitas. non enim <lb/>
            in sempiternum uiuam ut patienter feram: breuitate <lb/>
            uitae et metu mortis me correxi. unde inconuertibilis diabolus,<lb n="5"/>
            quia non moritur, sed damnatur. initium sapientiae <lb/>
            timor inde est. discede a me; uana est enim uita <lb/>
            mea: quia non suffero tentationes. aut quia sensu tuo <lb/>
            intendisti in eum? propter quod rationalis est. unde illud: <lb/>
            nos autem sensum domini habemus. rationis uero<lb n="10"/>
            munus dicit extensionem intellectus. et in requie iudicabis <lb/>
            eum? dignum requie. usquequo me non dimittis? <lb/>
            uinctum tribulationibus. neque deseris, donec deglutiam <lb/>
            saliuam meam? in dolore ac flagellis contineam <lb/>
            et absorbeam uoluptatum fluxus per tribulationes admonitus. <lb n="15"/>
            si ego peccaui, quid possum tibi facere? sensus hic <lb/>
            est: si peccaui, nihil possum tibi facere. an forte loquendo <lb/>
            molesti tibi sunt homines? tu ergo qui scis sensum, quare <lb/>
            constituisti hominem, ut loqueretur aduersus te, ut esset tibi <lb/>
            oneri? si autem peccatum hominis nec facto nec dicto tibi<lb n="20"/>
            nocet, quare non obliuisceris peccatum eius, sed purgas illud <lb/>
            potius, nisi quia illa quae supra dicta sunt ad bonitatem tuam <lb/>
            referuntur? quid est enim homo, quod exaltasti eum? <lb/>
            quae non intellegentes amici eius putauerunt ab eo deum <lb/>
            reprehendi. si enim non propterea facis mihi tentationes, ut <lb n="25"/>
            cohibeam fluxos motus meos, ut mihi ita consulas, quae alia <lb/>
            causa est, ut corripias hominem? non enim nocere tibi potest

<note type="footnote">1 Iob 7. 15 3 Iob 7, 16 6 Eccli. 1, 14 7 Iob 7, 16 8 Iob <lb/>
            7, 17 10 I Cor. 2, 16 11 Iob 7, 18 12. 13 Iob 7, 19 16 Iob 7, 20 <lb/>
            <hi rend="italic">23 Iob 7, 17</hi> </note>

<note type="footnote"> 1 repelli <hi rend="italic">S</hi> 2 morte <hi rend="italic">C</hi> 3 et <hi rend="italic">om. C</hi> 7 inde est] domini est <hi rend="italic">b <lb/>
            post</hi> uita mea <hi rend="italic">sequitur:</hi> quid est enim homo <hi rend="italic">sqq. in uersu</hi> 23 <hi rend="italic">in SHier</hi> <lb/>
            8 mea qui ex 8 9 in] ad <hi rend="italic">TCSHier</hi> 12 non me 8 13 deseres <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            14 glutiam <hi rend="italic">Hier</hi> 16 tibi possum <hi rend="italic">S</hi> tibi <hi rend="italic">om. b</hi> aensus-peccani <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 17 tibi possum <hi rend="italic">T</hi> 21 obliuisceris <hi rend="italic">om. C</hi> 22 quae <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            23 eum et cetera <hi rend="italic">TCb</hi> </note><lb/>
             
<pb n="525"/>
            quia peccat; aut sentis quasi aduersitatem loquelae eius, cum <lb/>
            scias sensum humanum, et utique posses quod tibi aduersarium <lb/>
            est non constituere. et quare non es oblitus iniquitatis <lb/>
            meae? si non ea causa ut mihi prodessent tentationes <lb/>
             istae, ut bonitatis tuae sit totum, et quod me corripis? <lb n="5"/>
            nunc autem in terram ibo: cum enim purges peccatum <lb/>
            meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem <lb/>
            corporalem. mane uigilabo et ultra non ero: in hac <lb/>
            terra. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>