<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba lob. sed, ut uidetur, uerba mea sunt <lb/>
            mala; non enim uerba lob de inpatientia sunt flagellorum, <lb/>
            cum significent dolorem, non peculiarem lob, sed quem habuit <lb/>
            de omni genere humano. sagittae enim domini in corpore<lb n="10"/>
            meo sunt: uerba dei, quibus anima transfigitur, cum <lb/>
            cogitur ad confessionem. quarum furor bibit sanguinem <lb/>
            meum; tollunt enim peccatum. cum enim incipio loqui, <lb/>
            stimulant m e : quod enim loquor, illae cogunt. quid enim? <lb/>
            numquid frustra onager clamabit, nisi escamrequirens?<lb n="15"/>
            ut inde famem patiatur, quia liber esse uoluit. aut <lb/>
            bos mugit, cum habeat in praesepi cibos? asino <lb/>
            cibaria labore bouis praeparantur sicut gentibus labore prophetarum <lb/>
            et apostolorum, qui utique Iudaei fuerunt. itaque haec <lb/>
            uerba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non inpatientis<lb n="20"/>
            ad dolorem. numquid potest sine sale edi panis? <lb/>
            quasi ei diceretur: cur sic ea per figuras dicis? respondit. quia <lb/>
            si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. aut est sapor <lb/>
            in sermonibus uanis? uanos sermones hominum dicit, <lb/>
            quia panis uerba dei sunt, sed panis caelestis. sic nec <lb n="25"/>
            anima mea potest cessare: quomodo non potest sine

<note type="footnote"> 1 Iob 5, 25 2 Iob 5, 26 3 Iob 5, 27 7 Iob 6, 3 10 Iob <lb/>
            6, 4 12 Iob 6, 4 13 Iob 6, 4 14 Iob 6. 5 16 Iob 6, 5 21 Iob <lb/>
            6, 6 23 lob 6. 6 25 cf. Matth. 4, 4; Ioh. f, 50 lob 6, 7 </note>

<note type="footnote"> 1 tamquam] quasi <hi rend="italic">b</hi> herba omnis <hi rend="italic">Hier</hi> 3 in <hi rend="italic">scripsi:</hi> post <hi rend="italic">bd<lb/>
             Ont. GTCP</hi> 6 hoc <hi rend="italic">b</hi> deus pennisit <hi rend="italic">Cbd</hi> accedere 6 7 mea om. <hi rend="italic">Td</hi> <lb/>
            9 significet <hi rend="italic">P</hi> 10 domini] dei <hi rend="italic">Hier</hi> 13 tollent <hi rend="italic">C</hi> 14 illi <hi rend="italic">b</hi> 15 onager] <lb/>
            ftager <hi rend="italic">S</hi> clainauit <hi rend="italic">S</hi> quaerens (at requirens\'1 <hi rend="italic">Hier</hi> 17 praesepi <lb/>
            cibos] praesepetibus <hi rend="italic">S</hi> praesepe <hi rend="italic">GCP</hi> 18 bouis] hominis <hi rend="italic">C</hi> 19 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> 21 panes S 22 ei] et <hi rend="italic">C</hi> respondet <hi rend="italic">Tbd</hi> 23 sabor <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 uerba—panis <hi rend="italic">om. C</hi> nec <hi rend="italic">om. C</hi> </note><lb/>
             
<pb n="519"/>
            sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo uerbi dei propter <lb/>
            illud: quomodo audient sine praedicante? foetidas <lb/>
            enim uideo escas meas sicut est odor leonis: nam <lb/>
            uerba mea foetida sunt sicut leo uel propter superbiam, per <lb/>
            quam iactantes putent, uel propter quod amplexantes carnalia <lb n="5"/>
            foetorem leonis habent, qui propriis uerbis gaudent. quodsi <lb/>
            det et ueniat postulatio mea: postulationem dicit rem <lb/>
            quam petebat. et spem meam det dominus; sic enim <lb/>
            confidens ob spem post tribulationem uenturae consolationis <lb/>
            oportune tentatur. bene autem spem dicit, quia, cum res <lb n="10"/>
            uenerit, iam tentatio non erit necessaria. sit mihi ciuitas <lb/>
            sepulcrum, super cuius muros saliebam: societatem <lb/>
            illam Babyloniae uult sibi sepulcrum, non ut eum obruat, <lb/>
            sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de <lb/>
            cuius tamquam firmamento et munimine superbiebat. non <lb n="15"/>
            parcam; non enim mentitus sum. uerba sunt sancta <lb/>
            dei mei: quia non alia dixit quam audiuit a deo, id est de <lb/>
            homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. <lb/>
            quae est enim uirtus mea, ut sufferam? quod <lb/>
            significabat uulnus eius. aut quod tempus meum, ut <lb n="20"/>
            sustineat anima mea? quia imminente morte terrentur <lb/>
            homines, ut conuertantur et confiteantur deo putredinem <lb/>
            peccatorum, cuius consideratione se dicit cogi ad confessionem. <lb/>
            numquid uirtus lapidum uirtus mea? duros <lb/>
             et inpenetrabiles iaculis uerborum dei, qui non mouentur ad <lb n="25"/>
            confitendum. aut non in ipso confidebam? cum mihi bene <lb/>
            esset, id est cum essem inmortalis ad imaginem dei. sed

<note type="footnote"> 2 Rom. 10, 14 Iob 6, 7 6 Iob 6, 8 8 Iob 6, 8 11 Iob <lb/>
            6. 10 15 Iob 6, 10 19 lob 6, 11 20 Iob 6, 11 24 Iob 6, 12 <lb/>
            26 lob 6, 13 27 Iob 6, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 sicut <hi rend="italic">G</hi> si <hi rend="italic">C</hi> uerbo <hi rend="italic">CTPbd</hi> 3 escas meas uideo <hi rend="italic">Cbd</hi> 4 mea <lb/>
            <hi rend="italic">Oln. C</hi> 5 amplexentes <hi rend="italic">C</hi> 6 quod si] quis <hi rend="italic">TCb</hi> 7 et] ut <hi rend="italic">TCb</hi> <lb/>
            9 ob] habeo <hi rend="italic">G</hi> 12 sepulcrum <hi rend="italic">om. C</hi> 13 babylonii <hi rend="italic">b</hi> ut eum] enim <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 teget <hi rend="italic">Cb</hi> fuerunt <hi rend="italic">b</hi> 15 superbieba <hi rend="italic">G</hi> 16 sunt <hi rend="italic">om. SHier</hi> <lb/>
            sancti <hi rend="italic">CSbHier</hi> 18 prophetat <hi rend="italic">TPCb</hi> 19 est <hi rend="italic">om. Cb</hi> ut] et <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 significat <hi rend="italic">C</hi> 26 in <hi rend="italic">om. G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="520"/>
            adiutorium a me recessit: factus mortalis uolens in me <lb/>
            confidere. et uisitatio domini me despexit. secundum <lb/>
            quod dictum est: aut filius hominis, quoniam uisitas <lb/>
            eum? propinqui mei non respexerunt me: horrui <lb/>
            angelis. tamquam torrens deficiens: misericordia enim<lb n="5"/>
            aliquando inundauit me; et siccaui et non fui mihi fons. <lb/>
            aut sicut fluctus transierunt me: tamquam sint <lb/>
            consolationes potus. qui me metuebant, nunc inruerunt <lb/>
            super me: diabolus cum angelis suis. perii et exul de <lb/>
            domo mea factus sum: aut de habitatione caelesti aut<lb n="10"/>
            de conscientia; idcirco foras extra domum suam sedebat. uias <lb/>
            Themanorum uidete, semitas Sabaeorum intuemini: <lb/>
            illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, <lb/>
            id est hominem quem significat dicit non praesumere. nunc <lb/>
            autem et uos insurrexistis inme sine misericordia:<lb n="15"/>
            putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent, quia <lb/>
            insultabant potius quam conpatiebantur. sed uidentes <lb/>
            uulnus meum timete: intellegentes quid significet timete <lb/>
            futuras poenas. quid enim? numquid aliquid uos <lb/>
            petii? aut fortitudine uestra indigeo? quia coram eo<lb n="20"/>
            infirmus est, qui eum potest saluare. docete me et ego <lb/>
            obmutescam; idcirco enim patientes esse debuerunt ad <lb/>
            doctrinam eius, quia ipsi eum docere non poterant. sed, ut <lb/>
            uideo, praua ueri hominis uerba dicitis: eum dicit <lb/>
            uerum hominem qui personam significat agentis paenitentiam <lb n="25"/>
            conuersione ad deum, cuius praua uerba dicebant. non enim

<note type="footnote"> 2 Iob 6, 14 3 Ps. 8, 5 4 Iob 6, 15 5. 7 Iob 6, 15 8 Iob <lb/>
            6, 16 9 Iob 6, 18 11 Iob. 6, 19 14 Iob 6, 21 17 Iob 6. 21 <lb/>
            19 Iob 6, 22 21 Iob 6, 24 23 Iob 6, 25 26 Iob 6, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 a me recessitj amerescit 8 2 dispexit 8 6 inundauit] mundauit <lb/>
            <hi rend="italic">GP</hi> fuit <hi rend="italic">G</hi> 8 irruebant <hi rend="italic">G</hi> irniunt <hi rend="italic">T</hi> ierunt <hi rend="italic">C</hi> 9 perit <hi rend="italic">S</hi> exul <lb/>
            de] exclude <hi rend="italic">S</hi> 10 domu <hi rend="italic">S</hi> 11 uidete uias Themanorum (temaneorum S) <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 12 intuimini <hi rend="italic">S</hi> 13 fidunt <hi rend="italic">b</hi> 15 sine misericordia putantes <lb/>
            <hi rend="italic">(sic coni.) b</hi> 20 petit <hi rend="italic">S</hi> 21 potest eum <hi rend="italic">b</hi> 22 debuerunt esse <hi rend="italic">TCbd</hi> <lb/>
            24 parua <hi rend="italic">GTPCbd</hi> uerba] esse <hi rend="italic">Hier</hi> citis <hi rend="italic">S</hi> eum] et cum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 ad dominum <hi rend="italic">b</hi> praua <hi rend="italic">scripsi:</hi> parua <hi rend="italic">lib</hi>. </note><lb/>
             
<pb n="521"/>
            a uobis auxilium peto: uerus enim homo a deo petit <lb/>
            auxilium; ille enim uerus est qui confitetur. unde est: qui <lb/>
            facit ueritatem, uenit ad lucem. neque enim elocutionem <lb/>
            sermonis uestri sustinebo: dei enim se locutionem <lb/>
            dixit sustinere, qua instruatur. uerum tamen super <lb n="5"/>
            pupillum inruistis: quod ad uos adtinet, insultare mihi <lb/>
            uoluistis, quamuis non intellexeritis quid significet. quia neque <lb/>
            Iob, quem uidebant, insultare debuerant, ideo: uerum tamen. <lb/>
            nunc autem aspicientes uacate mihi: non habentes <lb/>
            quod me doceatis. et rursum iustitiae adestote: quia <lb n="10"/>
            primo uidebantur sibi iustitia cogi ad loquendum. non est <lb/>
            enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne <lb/>
            sapientiam meditabantur? dicit se non deum accusasse, <lb/>
            sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut <lb/>
            superius sermo eius intellectus est. hanc dicit meditationem <lb n="15"/>
            sapientiae. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>