<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Proferam contra me sermones: haec confitentis <lb/>
            sunt. et dicam ad dominum: noli me docere inpium <lb/>
            esse: noli me tentare ultra quam possum ferre nec mihi <lb/>
            sinas accidere, quibus mihi inpietas persuadeatur. aut bonum <lb/>
            est tibi, si inique egero? non est autem tibi bonum, si <lb n="10"/>
            inique egero; non ergo iniuste ita me constituisti. quia <lb/>
            despicis opus quod manus tuae fecerunt? si quod <lb/>
            despicis opus manuum tuarum. ad consilium inpiorum <lb/>
            animaduertisti? sed non eius inpietatis quae hominibus <lb/>
            adparet. et: ad consilium inpiorum animaduertisti? <lb n="15"/>
            non quia placet illi ut inique agant. aut sicut homo <lb/>
            perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis: <lb/>
            ideo in consilium inpiorum animaduertisti; est enim <lb/>
            inpietas quam tu solus uides et ab hominibus non uidetur. <lb/>
            aut humana est uita tua? id est breuis, ut non possis <lb n="20"/>
            de perpetuitate iudicare. et peccata mea inuestigasti: <lb/>
            non enim latere te potuerunt quae latent homines. scis enim <lb/>
            me nihil inpie fecisse: nam quantum ad homines nihil <lb/>
            inpie feci. sed quis est qui de manibus tuis eripiat? <lb/>
            iudicantis. sicut deus iudicas, cum uides etiam eas inpietates <lb n="25"/>
            quas homo non uidet. postea uero mutatus percussisti <lb/>
            me: se scilicet mutato, non deo, quia mutatus homo mutatum

<note type="footnote"> 1 cf. Ioh. 5, 22 Iob 9. 33 4 Iob 9, 35 6 Iob 10, 1 7 Iob <lb/>
            10, 2 9 Iob 10. 3 11. 13 Iob 10, 3 16 Iob 10. 4 20 lob 10, 5 <lb/>
            21 Iob 10, 6 22 Iob 10, 7 24 Iob 10, 7 26 Iob 10, 8 </note>

<note type="footnote"> 2 et qui audiret <hi rend="italic">sequitur post</hi> utrumque <hi rend="italic">in C</hi> utrunque <hi rend="italic">G</hi> 4 non <lb/>
            enim <hi rend="italic">incipit cap. X</hi> in <hi rend="italic">b</hi> nunc sum <hi rend="italic">SHier</hi> 9 persuadetur <hi rend="italic">C</hi> 11 me <lb/>
            ita <hi rend="italic">PCbd</hi> quia-fecerunt <hi rend="italic">om. C</hi> 12 si] sed <hi rend="italic">P</hi> 14 sed-auimaduertisti <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> -16 placent <hi rend="italic">Cb</hi> ut] aut <hi rend="italic">C</hi> agat <hi rend="italic">G</hi> 17 perspicit <lb/>
            -homo <hi rend="italic">om. C</hi> perapicit] respiciat S 18 consilio <hi rend="italic">Cbd</hi> est <hi rend="italic">om. C</hi> <lb/>
            22 te latere <hi rend="italic">b</hi> 23 iinpium <hi rend="italic">G</hi> impii <hi rend="italic">Hier</hi> 24 eripiatur <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> 34* </note><lb/>
             
<pb n="532"/>
            deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem mutati oculi <lb/>
            mutatum solem sentiunt. memor esto quia de luto finxisti <lb/>
            me: tua ergo misericordia indigeo. in terram me <lb/>
            iterum conuertes: morte, quae est poena peccati. nonne <lb/>
            tamquam lac mulsisti me? quia etiam [iam] mortalibus<lb n="5"/>
            praebuit misericordiam, cum homines de hominibus informi <lb/>
            primordio formauit. haec ergo cum in te sint, scio quia <lb/>
            omnia potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque <lb/>
            substantiam operentur. quodsi et peccauero, custodies <lb/>
            me: aut ut non me perdas aut ne lateat peccatum<lb n="10"/>
            meum. et si iustus fuero, non possum respirare: in <lb/>
            conspectu hominum; nam tu uides peccata quae homines <lb/>
            latent. plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. et <lb/>
            capior sicut leo ad occisionem: est superbiae peccatum <lb/>
            quod homines latet, quando etiam in factis laudabilibus possit<lb n="15"/>
            obrepere. iterum autem commutatus saeuissime crucias <lb/>
            me: post poenam peccati, qua mortalis factus est homo. <lb/>
            secundum has dicit tribulationes, quas in hac uita homines <lb/>
            patiuntur, quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae <lb/>
            turbant quietem ipsius uitae mortalis, cum in salute est uel<lb n="20"/>
            securitate rerum quamuis temporalium, quam misericordiae <lb/>
            dei deputauit. instaurans in me tormenta mea: quia iam <lb/>
            ipsa mortalitas tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. <lb/>
            quare ergo de uentre eduxisti me? de obscuritate ad <lb/>
            notitiam, quae sola maioris miseriae est materia, cum subuertitur;<lb n="25"/>
            hanc generationem etiam superius commemorauit. <lb/>
            et essem tamquam non fuissem? penitus ignotus. unde

<note type="footnote"> 2 Iob 10, 9 3 Tob 10, 9 4 Iob 10, 10 7 Iob 10, 18 9 Iob <lb/>
            10, 14 11 lob 10, 15 13 Iob 10, 15 Iob 10, 16 16 Iob 10, 16 <lb/>
            22 Iob 10, 17 24 Iob 10, 18 27 Iob 10, 19 </note>

<note type="footnote"> 2 quod <hi rend="italic">Hier</hi> 3 et in <hi rend="italic">S</hi> terra <hi rend="italic">GPC</hi> iterum me <hi rend="italic">Hier</hi> me <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 4 conuertis <hi rend="italic">S</hi> poena est <hi rend="italic">d</hi> 5 iam <hi rend="italic">inclusi</hi> 9 quia <hi rend="italic">b</hi> si <lb/>
            <hi rend="italic">om. P et si G custodias S 10 me non Cbd 11 si om. G</hi> <lb/>
            iniustus <hi rend="italic">S</hi> 12 hominibus <hi rend="italic">fin. G</hi> 16 obripere <hi rend="italic">G</hi> 20 quietem] qui etift <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            21 in securitate <hi rend="italic">bd</hi> 22 putauit <hi rend="italic">C</hi> instauras <hi rend="italic">bHier</hi> 24 oscuritate <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            26 etiam <hi rend="italic">om. C</hi> superius etiam <hi rend="italic">bd</hi> </note><lb/>
             
<pb n="533"/>
            est: uocat ea quae non sunt tamquam quae sunt, id <lb/>
            est secundum ignobilitatem. aut numquid non est tempus <lb/>
            paruum uitae meae? non enim propter longitudinem uitae <lb/>
            meae mortuus non sum, cum utique paruum sit quod uiuo. <lb/>
            patere me, donec requiescam pusillum: post misericordiam <lb n="5"/>
            qua de limo fecisti me et mutatum mortalitate percussisti <lb/>
            me et ipsa mortalitate consolatus es me, deinde <lb/>
            . exercuisti me tribulationibus. patere ergo me, ut requiescam <lb/>
            in te, antequam eam in poenas unde reuerti non licet; <lb/>
            ab his enim, quas supra commemorauit, licet reuerti, si se <lb n="10"/>
            homo ad deum conuerterit. uult autem requiescere, antequam <lb/>
            eat in poenas aeternas, ad hoc utique, ut non eat. quemadmodum <lb/>
            si dicamus alicui: corrige te, antequam damneris; <lb/>
            non enim cum se correxerit, damnabitur. ubi non est lux <lb/>
            nec est uidere uitam hominum: illa est enim uita hominum, <lb n="15"/>
            ubi est lumen uerum, quod inluminat omnem hominem. <lb/>
            alia est terra uiuentium, alia terra morientium. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>