<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2:31-32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2:31-32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi020.perseus-lat2"><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Imperavit Gordianus annis sex. atque dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod compererat Misitheum perisse, cuius consilio res publica fuerat gubernata.
<milestone unit="section" n="2"/>
Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordi-
<note n="n20.438.1">flexa Peter; ficta P; uicta Walter. repetenti Peter; //// recenti P; re recenti B, Peter.2 </note>
<pb n="p.440"/>
anum morbo perisse seque a cunctis militibus electum, nec defuit ut senatus de his rebus, quas non noverat,
<milestone unit="section" n="3"/>
falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in litteris nobilis, prorsus ut
<milestone unit="section" n="5"/>
nihil praeter aetatem deesset imperio, amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem
<milestone unit="section" n="6"/>
ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse.
<milestone unit="section" n="7"/>
denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Domus Gordianorum etiam nunc exstat,
<milestone unit="section" n="2"/>
quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. est villa eorum Via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo
<note target="n20.440.1"/>
habens, quarum quinquaginta Carysteae, quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades,
<note n="n20.440.1">tetrastylo Salm., Peter; intra stylo P. quinquaginta om. in P. </note>
<pb n="p.442"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
quinquaginta Numidicae pari mensura sunt, in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia, et thermae quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in orbe terrarum.
<milestone unit="section" n="4"/>
Familiae Gordiani hoc senatus decrevit ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent.
<milestone unit="section" n="5"/>
Opera Gordiani Romae nulla exstant praeter quaedam nymphia et balneas. sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae
<milestone unit="section" n="6"/>
sunt. instituerat porticum in Campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque
<note target="n20.442.1"/>
mille pedum porticus fieret, atque inter eas pariter pateret
<note target="n20.442.2"/>
spatium pedum quingentorum; cuius spatii hinc atque inde viridiaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica
<milestone unit="section" n="7"/>
esset pedum quingentorum, cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, ne sine usu
<note target="n20.442.3"/>
essent vel viridiaria vel porticus.
<milestone unit="section" n="8"/>
sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>