<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2:8-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2:8-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi019.perseus-lat2"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed occiso Alexandro Maximinus primus1 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt
<milestone unit="section" n="2"/>
cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo
<note target="n19.328.2"/>
virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet.
<milestone unit="section" n="3"/>
numquam ille annonam cuiuspiam tulit,
<milestone unit="section" n="4"/>
numquam sivit ut
<note target="n19.328.3"/>
quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus
<milestone unit="section" n="5"/>
legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel
<milestone unit="section" n="6"/>
Gygam
<note target="n19.328.4"/>
vocarent, senatus eum tantum timuit, ut
<note n="n19.328.1">primus Ursinus (cf. Eutrop., ix. 1; Victor, Caes., xxv.); primum P, Peter.</note>
<note n="n19.328.2">modo ins. by Damsté; om. in P and Peter.</note>
<note n="n19.328.3">ut om. in P.</note>
<note n="n19.328.4">Gygam Peter; gigantam P. </note>
<pb n="p.330"/>
vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem
<milestone unit="section" n="7"/>
Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere
<milestone unit="section" n="8"/>
voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium
<milestone unit="section" n="9"/>
non teneri, simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur.
<milestone unit="section" n="10"/>
meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus
<milestone unit="section" n="11"/>
quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se
<note target="n19.330.1"/>
sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa
<milestone unit="section" n="2"/>
pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi
<milestone unit="section" n="3"/>
non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque,
<note n="n19.330.1">se om. in P. </note>
<pb n="p.332"/>
mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia:
<milestone unit="section" n="4"/>
<quote rend="blockquote"><lb/>
Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
<lb/>
elephans grandis est et occiditur,
<lb/>
leo fortis est et occiditur,
<lb/>
tigris fortis est et occiditur;
<lb/>
cave multos, si singulos non times.</quote>
<milestone unit="section" n="5"/>
et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et
<milestone unit="section" n="6"/>
barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret.
<note target="n19.332.1"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
praeterea omnes Alexandri ministros variis
<milestone unit="section" n="8"/>
modis interemit et
<note target="n19.332.2"/>
dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium
<milestone unit="section" n="2"/>
inierat, cum in se imperium transferre cuperet, et
<note n="n19.332.1">imperaret Baehrens, Lessing; imperabat P, Peter.</note>
<note n="n19.332.2">et ins. by Petschenig; om. in P and Peter. </note>
<pb n="p.334"/>
genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium
<milestone unit="section" n="3"/>
Magnus arriperet. nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam,
<milestone unit="section" n="4"/>
quem ipse occiderat, vincere, quare imperator etiam in exercitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu
<note target="n19.334.1"/>
exercitui et corpore multa semper ostendens.
<milestone unit="section" n="5"/>
et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret.
<milestone unit="section" n="6"/>
denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus
<note target="n19.334.2"/>
hominum occisis se satiare non potuit. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osrhoenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem a Maximino apud eos occisum
<milestone unit="section" n="2"/>
esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat, denique etiam ipsi Titum,
<note target="n19.334.3"/>
unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum
<milestone unit="section" n="3"/>
iam dimiserat, quem quidem et purpura circumdederunt, regio adparatu ornarunt et quasi sui milites
<note n="n19.334.1">manu Cas., Peter; magnus P.</note>
<note n="n19.334.2">milibus Jordan, Peter; militibus P.</note>
<note n="n19.334.3">Titum Salm., Peter; ticum P. </note>
<pb n="p.336"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
obsaepserunt, et invitum quidem, sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad
<milestone unit="section" n="5"/>
imperatorem detulit, sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit.
<milestone unit="section" n="6"/>
his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osrhoenis et Parthis et omnibus quos
<milestone unit="section" n="8"/>
secum Alexander ducebat ad bellum, et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent.
<milestone unit="section" n="9"/>
mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta
<note target="n19.336.1"/>
vel quadraginta
<note target="n19.336.2"/>
milia barbarici soli vicos incendit,
<note target="n19.336.3"/>
greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes
<note target="n19.336.4"/>
ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem
<milestone unit="section" n="2"/>
redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui
<note target="n19.336.5"/>
cum suo equo inhaerentem
<milestone unit="section" n="3"/>
liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis,
<note n="n19.336.1">triginta Salm., Peter; trecenta P.</note>
<note n="n19.336.2">quadringenta P. </note>
<note n="n19.336.3">incendit om. in P.</note>
<note n="n19.336.4">omnes Eyssenhardt; amnes P; a campis Peter.</note>
<note n="n19.336.5">eum sui om. in P; cum suo equo in- haerentem P, Peter1; eum sui equo inhaerente Peter2. </note>
<pb n="p.338"/>
ut putaret imperatorem manum etiam suam semper
<milestone unit="section" n="4"/>
debere, denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum
<milestone unit="section" n="6"/>
sententia haec fuit:
<q> Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel
<note target="n19.338.1"/>
quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset.</q>
<milestone unit="section" n="7"/>
Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius
<milestone unit="section" n="8"/>
orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac
<milestone unit="section" n="9"/>
est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum
<milestone unit="section" n="10"/>
credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta
<milestone unit="section" n="11"/>
eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuerunt et alia sub eo bella plurima ac2 proelia, ex quibus semper primus victor revertit et cum
<milestone unit="section" n="2"/>
ingentibus spoliis atque captivis, exstat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum est:
<q> Brevi tempore, patres conscripti, tot bella gessi quot nemo
<note n="n19.338.1">uel ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n19.338.2">ac ins. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.340"/>
veterum, tantum praedae in Romanum solum attuli quantum sperari non potuit, tantum captivorum adduxi ut vix sola Romana sufficiant.</q>
reliqua orationis ad hanc rem non
<note target="n19.340.1"/>
necessaria.
<milestone unit="section" n="3"/>
Pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concupiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem
<milestone unit="section" n="4"/>
redigere; quod fecisset, si vixisset, ut Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Sed cum Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehelis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur
<milestone unit="section" n="6"/>
operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani, sed, quia et in milites saeviebat, exercitus qui in Africa erant subita et ingenti sedi-
<note n="n19.340.1">non ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.342"/>
tione Gordianum senem, virum gravissimum, qui erat pro consule, imperatorem fecerunt, cuius factionis hic ordo fuit. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes
<note target="n19.342.1"/>
eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant.
<milestone unit="section" n="2"/>
sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere
<milestone unit="section" n="3"/>
telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio
<milestone unit="section" n="4"/>
apud oppidum Thysdrum. inde propere
<note target="n19.342.2"/>
Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt.
<milestone unit="section" n="5"/>
appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis
<note n="n19.342.1">superantes Editor (cf. Herodian, vii. 4, 6); per P; j-per Peter.</note>
<note n="n19.342.2">propere Peter; per P. </note>
<pb n="p.344"/>
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo.
<milestone unit="section" n="2"/>
Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et
<milestone unit="section" n="3"/>
eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae
<milestone unit="section" n="4"/>
auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini
<milestone unit="section" n="5"/>
interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt.
<milestone unit="section" n="6"/>
Litterarum senatus exemplum hoc fuit:
<q>Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit.
<milestone unit="section" n="7"/>
dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum
<milestone unit="section" n="8"/>
nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque
<pb n="p.346"/>
<milestone unit="section" n="9"/>
fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis est iudicatus.</q>
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani
<milestone unit="section" n="2"/>
imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit:
<q> Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus
<milestone unit="section" n="3"/>
iudicium incertus et varius fluctuabo.</q>
lectis litteris statim senatus adclamavit:
<q> Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes
<milestone unit="section" n="4"/>
tibi gratias agimus.</q>
item consul rettulit:
<q> Patres conscripti, de Maximinis quid placet?</q>
responsum est:
<q> Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium
<milestone unit="section" n="5"/>
merebitur.</q>
item consul dixit:
<q> De amicis Maximini quid videtur?</q>
adclamatum est:
<q> Hostes, hostes.
<milestone unit="section" n="6"/>
qui eos occiderit, praemium merebitur.</q>
item adclamatum est:
<q> Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent.
<milestone unit="section" n="7"/>
ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con-
<note n="n19.346.1">At the southern corner of the Forum; three of its columns are still standing. </note>
<note n="n19.346.2">This date is incorrect; see note to Max.-Balb., xv. 7. </note>
<note n="n19.346.3">For other acclamations see note to Alex., vi. 1. </note>
<note n="n19.346.4">See c. xx. 2 and note. </note>
<pb n="p.348"/>
sulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur, tertius Gordianus praeturam accipiat.</q>
</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem
<milestone unit="section" n="2"/>
sed beluam putares, iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos
<note target="n19.348.1"/>
verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt
<milestone unit="section" n="3"/>
auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil
<note target="n19.348.2"/>
ausurus esset
<milestone unit="section" n="4"/>
senatus.
<note target="n19.348.3"/>
ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum
<milestone unit="section" n="5"/>
receperunt, sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum
<milestone unit="section" n="6"/>
esset ignoraret. alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque
<note target="n19.348.4"/>
factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto
<milestone unit="section" n="7"/>
opus esset, de
<note target="n19.348.5"/>
consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas.
<note n="n19.348.1">aulicos Kellerbauer; alios P, Peter.</note>
<note n="n19.348.2">et nihil P, Peter. </note>
<note n="n19.348.3">senatus om. in P.</note>
<note n="n19.348.4">atque Obrecht; et qui P, Peter. </note>
<note n="n19.348.5">sed P. </note>
<pb n="p.350"/>
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est:
<q> Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium.
<milestone unit="section" n="2"/>
sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum
<note target="n19.350.1"/>
sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt.
<milestone unit="section" n="3"/>
ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum
<milestone unit="section" n="4"/>
et Afros, quorum omnium bona vos habebitis.</q>
dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit. </p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem
<milestone unit="section" n="2"/>
dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris
<milestone unit="section" n="3"/>
nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui
<note target="n19.350.2"/>
partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur
<milestone unit="section" n="4"/>
haec facere, civitates denique subdidit,
<note target="n19.350.3"/>
fana
<note n="n19.350.1">Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.-Balb., viii. 2; see note to c. v. 3. </note>
<note n="n19.350.2">mortui Lenze; metu P, Peter; metu dei. by Cas.</note>
<note n="n19.350.3">subdidit Peter; subiit P1; subuertit P corr. </note>
<pb n="p.352"/>
diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes
<milestone unit="section" n="5"/>
civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset. </p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum,
<note target="n19.352.1"/>
moribus delicatiorem, imperatores creavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani
<milestone unit="section" n="3"/>
Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra
<milestone unit="section" n="4"/>
Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior.
<milestone unit="section" n="5"/>
denique ipsi contra Maximinum et senatus
<milestone unit="section" n="6"/>
et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur
<note n="n19.352.1">et Balbinum om. in P1; et Clodium Balbinum (cf. Gord., x. 1; xxii. 1) P corr., Peter. </note>
<pb n="p.354"/>
occisis praecipue1
<gap reason="omitted"/>
per populum Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetorianis laniatus est, cum Balbinus resistere seditionibus non satis posset, denique magna pars urbis incensa est.
<milestone unit="section" n="7"/>
Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morte Gordiani atque eius filii Capeliani
<milestone unit="section" n="8"/>
victoria, verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati sunt, intellexit senatus odia esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>