<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:45-48</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:45-48</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam
<milestone unit="section" n="2"/>
de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum esset,
<q>Illa die, illa hora ab urbe sum exiturus et, si di voluerint, in prima mansione mansurus,</q>
deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona esset accipienda, et id quidem eo
<milestone unit="section" n="3"/>
usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam
<note target="n18.268.3"/>
enim inde tacebatur, et omnes operam dabant
<note target="n18.268.4"/>
ne
<milestone unit="section" n="4"/>
dispositionem Romanam barbari scirent, certum est autem eum numquam id quod proposuerat fefellisse, cum diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum fuerat sub Heliogabalo, cum ab eunuchis
<note n="n18.268.1">agonis Mommsen; agnos P, susp. by Peter.</note>
<note n="n18.268.2">pecuniam ex uectigalibus P; pecuniam del. by Salm. and Peter.</note>
<note n="n18.268.3">et iam P.</note>
<note n="n18.268.4">operam dabant Editor; ambulabant P, susp. by Peter; et omnes amb. dei. by Jordan. </note>
<pb n="p.270"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
omnia venderentur. quod genus hominum idcirco secreta omnia in aula esse cupiunt, ut soli aliquid scire videantur et habeant unde vel gratiam vel pecuniam requirant.
<milestone unit="section" n="6"/>
Et quia de publicandis dispositionibus mentio contigit—ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos
<note target="n18.270.1"/>
facere vel procuratores, id est rationales, ordinare, nomina eorum proponebat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis probaret manifestis rebus, si non probasset, subiret poenam
<milestone unit="section" n="7"/>
capitis, dicebatque grave esse, cum id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos esse promovendos qui per se rem publicam gerere possent, non per adsessores, addens militares habere suas administrationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere quod nosset.
<milestone unit="section" n="2"/>
Thesauros reppertos iis qui reppererant donavit et, si multi essent, addidit his eos quos in suis habebat
<milestone unit="section" n="3"/>
officiis. cogitabat secum et descriptum habebat
<note n="n18.270.1">propositos P, Peter. </note>
<pb n="p.272"/>
cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat:
<q> Quid est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me
<milestone unit="section" n="4"/>
queraris.</q>
dabat autem haec in beneficiis quae famam eius non laederent: bona punitorum sed numquam cum auro, argento vel gemmis, nam id omne in aerarium reponebat; dabat praeposituras locorum civilium non militum, dabat eas administrationes quae
<milestone unit="section" n="5"/>
ad procurationes pertinerent, rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum compleret, eosque, et
<note target="n18.272.1"/>
si boni essent, oderat, malum necessarium vocans, praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium sed ad iudicium vel suum vel senatus. </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in mansionibus annonas acciperent nec portarent cibaria decem et septem, ut solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiuvent, dicens milites se magis servare quam se
<milestone unit="section" n="2"/>
ipsum, quod salus publica in his esset, aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et
<milestone unit="section" n="3"/>
carpentis vexit et
<note target="n18.272.2"/>
omnibus necessariis adiuvit, et si
<note n="n18.272.1">et om. in P.</note>
<note n="n18.272.2">et om. in P. </note>
<pb n="p.274"/>
forte gravius laborassent, per civitates et agros patribus familias honestioribus
<note target="n18.274.1"/>
et sanctioribus matronis eos distribuebat, reddens impendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent. </p></div><div type="textpart" n="48" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum quidam Ovinius Camillus senator antiquae familiae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem adfectans, eique nuntiatum esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit eique gratias egit, quod curam rei publicae, quae recusantibus bonis imponeretur,
<milestone unit="section" n="2"/>
sponte reciperet. deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem imperii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et
<milestone unit="section" n="3"/>
melioribus quam ipse utebatur»adfecit, et cum expeditio barbarica esset nuntiata, vel ipsum si vellet
<milestone unit="section" n="4"/>
ire vel ut secum proficisceretur hortatus est. et cum ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem, quem post quinque milia cunctantem equo sedere iussit, cumque post duas mansiones equo etiam
<milestone unit="section" n="5"/>
fatigatus esset, carpento imposuit, hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commendatumque militibus, a quibus Alexander unice amabatur, tutum
<milestone unit="section" n="6"/>
ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit, sed post iussu imperatoris occisus est, et quod
<note target="n18.274.2"/>
ille militaris
<note n="n18.274.1">honestioribus Salm., Peter; hominibus P.</note>
<note n="n18.274.2">quod et P, Peter. </note>
<pb n="p.276"/>
esset, a militibus occisus est.
<note target="n18.276.1"/>
scio vulgum hanc, rem quam contexui Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcellinus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt.
<milestone unit="section" n="7"/>
contra autem et Septimius et Acholius et Encolpius ceterique vitae scriptores
<note target="n18.276.2"/>
de hoc talia praedicaverunt.
<milestone unit="section" n="8"/>
quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore utique vulgi verior reperitur. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>