<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Condemnationes perraras 4 esse iussit, at quae factae fuerant non indulsit, vectigalia civitatibus ad
<note n="n18.214.1">quod sentiebant Peter, Jordan; consentiebant P1; consentiebat P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. </note>
<note n="n18.214.2">idque in factum P.</note>
<note n="n18.214.3">obicerent et ins. by Peter; om. in P. </note>
<note n="n18.214.4">perraras Peter; erraras P1; naras P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355. </note>
<pb n="p.216"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
proprias fabricas deputavit. faenus publicum trientarium exercuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus.
<milestone unit="section" n="3"/>
Praefectis praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur.
<milestone unit="section" n="4"/>
quod antea vel raro fuerat vel omnino diu
<note target="n18.216.1"/>
non fuerat, eo usque ut si quis imperatorum successorem praefecto praetorii dare vellet, laticlaviam eidem per libertum summitteret, ut in multorum vita Marius
<milestone unit="section" n="5"/>
Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores esse voluit praefectos praetorii, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret.
<milestone unit="section" n="6"/>
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora militantum continentes,
<note target="n18.216.2"/>
semperque, cum solus esset, et rationes eorum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut
<milestone unit="section" n="7"/>
esset ad omnia instructissimus. denique cum
<note target="n18.216.3"/>
inter militares aliquid ageretur, multorum dicebat et
<milestone unit="section" n="8"/>
nomina, de provehendis
<note target="n18.216.4"/>
etiam sibi adnotabat et perlegebat cuncta pittacia, et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo esset insinuante promotus.
<milestone unit="section" n="9"/>
Commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum
<note n="n18.216.1">non diu P.</note>
<note n="n18.216.2">continentes ins. by Kellerbauer and Peter2; om. in P.</note>
<note n="n18.216.3">cum ins. in P corr.; om. in P1.</note>
<note n="n18.216.4">prouehendis Mommsen; prouendis P, acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; promouendis Peter. </note>
<pb n="p.218"/>
frumenta Heliogabalus evertisset, hic empta
<note target="n18.218.1"/>
de propria </p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem
<milestone unit="section" n="2"/>
dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit.
<milestone unit="section" n="3"/>
ius conferendi actiones,
<note target="n18.218.2"/>
quod impurus ille sustulerat,
<milestone unit="section" n="4"/>
hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos
<milestone unit="section" n="5"/>
esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur.
<milestone unit="section" n="6"/>
praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros
<milestone unit="section" n="7"/>
esse retinendos
<note target="n18.218.3"/>
atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo
<note n="n18.218.1">hic empta Salm., Peter; uicem pia P.</note>
<note n="n18.218.2">conferre rationes P, Peter.</note>
<note n="n18.218.3">retinendos Cornelissen, Peter2; redimendos P, Peter.1 </note>
<pb n="p.220"/>
exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam.
<milestone unit="section" n="8"/>
tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis
<note target="n18.220.1"/>
libra, ad duos unumque
<note target="n18.220.2"/>
utriusque carnis libra redigeretur. </p></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Causas militum contra tribunos sic audivit ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret.
<milestone unit="section" n="2"/>
de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quaesivit, et per eos quos nemo nosset hoc agebat,
<note target="n18.220.3"/>
cum diceret omnes praeda corrumpi posse.
<milestone unit="section" n="3"/>
servos suos semper cum servili veste habuit, libertos
<milestone unit="section" n="4"/>
cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit
<milestone unit="section" n="5"/>
et uxori ut servos servire iussit, et cum Heliogabalus manicipium eunuchorum fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi
<milestone unit="section" n="6"/>
balneas feminarum, cum plerosque eunuchos rationibus et procurationibus praeposuisse! Heliogabalus, hic
<milestone unit="section" n="7"/>
illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eunuchos esse dicebat nec videndum nec in usu habendum a viris sed vix a feminis
<milestone unit="section" n="8"/>
nobilibus, qui de eo fumos
<note target="n18.220.4"/>
vendiderat et a quodam
<note n="n18.220.1">octo minutulis Mommsen; octominutalis P, Peter.</note>
<note n="n18.220.2">unumquemque P.</note>
<note n="n18.220.3">agebat Editor; ageret P; agere Peter.</note>
<note n="n18.220.4">fumos P corr., acc. to Mommsen, Ges. Schr., vii., p. 355; fumus P1; fumum Peter. </note>
<pb n="p.222"/>
militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Provincias legatorias praesidales1 plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod quidem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat.
<milestone unit="section" n="3"/>
lenonum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium inferri vetuit, sed sumptibus publicis ad instaurationem theatri, Circi, Amphitheatri, Stadii
<milestone unit="section" n="4"/>
deputavit. habuit in animo ut exsoletos vetaret, quod postea Philippus fecit, sed veritus est ne prohibens publicum dedecus in privatas cupiditates converteret, cum homines inlicita magis prohibita poscant furore
<milestone unit="section" n="5"/>
iactati, bracariorum, linteonum, vitrariorum, peilionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et
<note n="n18.222.1">praesidales P corr., acc. to Mommsen, ibid.; praesidiales P1, Peter. </note>
<pb n="p.224"/>
ceterarum artium vectigal pulcherrimum instituit ex eoque iussit thermas et quas ipse fundaverat et superiores populi usibus exhiberi; silvas etiam
<milestone unit="section" n="6"/>
thermis publicis deputavit. addidit et oleum luminibus thermarum, cum antea et non ante auroram
<note target="n18.224.1"/>
paterent et ante solis occasum clauderentur. </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Huius imperium incruentum quidam litteris
<milestone unit="section" n="2"/>
tradiderunt, quod contra est. nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta quae Alexandriana
<milestone unit="section" n="4"/>
nunc dicitur, nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Oceani solium primus inter principes
<note target="n18.224.2"/>
appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset.
<milestone unit="section" n="6"/>
Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit
<note n="n18.224.1">non ante auroram Σ codd., acc. to Hohl, Klio, xiii., p. 406; annonam P; ante nonam Gruter; ante nonam non Peter.</note>
<note n="n18.224.2">inter P1; principes add. in P corr.; in thermis Jordan; imperator Peter. </note>
<pb n="p.226"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis
<note target="n18.226.1"/>
exornatis hoc
<milestone unit="section" n="8"/>
genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas
<milestone unit="section" n="9"/>
locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos.
<milestone unit="section" n="10"/>
A mulieribus famosis matrem et uxorem suam
<milestone unit="section" n="11"/>
salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit </p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
more veterum tribunorum et consulum, congiarium populo ter dedit, donativum ter, carnem populo addidit.
<milestone unit="section" n="2"/>
usuras faeneratorum contraxit ad trientes
<milestone unit="section" n="3"/>
pensiones, etiam pauperibus consulens, senatores si faenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit ut semisses acciperent, donum munus tamen
<milestone unit="section" n="4"/>
sustulit, statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas.
<milestone unit="section" n="5"/>
Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab
<note n="n18.226.1">plateis ins. by Peter2; om. in P. </note>
<pb n="p.228"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
ipso. nam et consiliarius Alexandri et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur, qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse dicuntur.
<milestone unit="section" n="7"/>
Basilicam Alexandrinam instituerat inter Campum Martium et Saepta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet.
<milestone unit="section" n="8"/>
quam efficere non potuit, morte praeventus. Iseum et Serapeum decenter ornavit additis signis et Deliacis
<milestone unit="section" n="9"/>
et omnibus mysticis. in matrem Mamaeam unice pius fuit, ita ut Romae in Palatio faceret diaetas nominis Mamaeae, quas imperitum vulgus hodie " ad Mammam " vocat, et in Baiano palatium cum stagno,
<milestone unit="section" n="10"/>
quod Mamaeae nomine hodieque censetur. fecit et alia in Baiano opera magnifica in honorem ad finium
<milestone unit="section" n="11"/>
suorum et stagna stupenda admisso mari. pontes quos Traianus fecerat instauravit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instauratis nomen Traiani reservavit. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
In animo habuit omnibus officiis genus vestium proprium dare et omnibus dignitatibus, ut a
<pb n="p.230"/>
vestitu dinoscerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus esset, simul ne
<milestone unit="section" n="2"/>
servi ingenuis miscerentur, sed hoc Ulpiano Pauloque displicuit, dicentibus plurimum rixarum fore, si
<milestone unit="section" n="3"/>
faciles essent homines ad iniurias, tum satis esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi
<milestone unit="section" n="4"/>
qualitate discernerentur. paenulis intra urbam frigoris causa ut senes uterentur permisit, cum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale fuisset, matronas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit.
<milestone unit="section" n="5"/>
Facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac sint professi, ut docerent.
<milestone unit="section" n="6"/>
haruspicinae quoque peritissimus fuit, orneoscopos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pannoniorum
<milestone unit="section" n="7"/>
augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi
<milestone unit="section" n="8"/>
pueris suis testibus, vitas principum bonorum versibus
<milestone unit="section" n="9"/>
scripsit, lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit, palaestes
<pb n="p.232"/>
<milestone unit="section" n="10"/>
primus fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit. </p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Consulatum ter iniit tantum ordinarium
<milestone unit="section" n="2"/>
ac primo nundinio sibi alios semper suffecit, severissimus iudex contra fures, appellans eosdem cotidianorum scelerum reos et damnans acerrime ac solos
<milestone unit="section" n="3"/>
hostes inimicosque rei publicae vocans, eum notarium qui falsum causae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam
<milestone unit="section" n="4"/>
posset scribere, deportavit. cum quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod per reges amicos ambierat admissus, statim in furto praesentibus patronis detectus est iussusque a regibus
<milestone unit="section" n="5"/>
audiri damnatus est re probata, et cum quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt
<q>crucem.</q>
ad eorum responsum in crucem sublatus est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor est et Alexandri quam praecipue tuebatur servata clementia est.
<milestone unit="section" n="6"/>
Statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres
<pb n="p.234"/>
divis imperatoribus in foro Divi Nervae, quod Transitorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et columnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, exemplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo
<milestone unit="section" n="7"/>
e marmore conlocavit additis gestis, volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod quodam tempore festo,
<note target="n18.234.1"/>
ut solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini lacessiverant
<note target="n18.234.2"/>
conviciolis, et Syrum archisynagogum eum vocantes et
<note target="n18.234.3"/>
archiereum. </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cotidiana et domestica pauca
<milestone unit="section" n="2"/>
disseram. usus vivendi eidem hic fuit: primum,
<note target="n18.234.4"/>
si facultas esset, id est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriotor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et huiuscemodi
<note target="n18.234.5"/>
ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam
<milestone unit="section" n="3"/>
faciebat, si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel vena-
<note n="n18.234.1">festo editors, Peter; frusta P; a scurra Salm.</note>
<note n="n18.234.2">lacessiuerant editors, Peter; lacessitus erat P, Salm., Petschenig. </note>
<note n="n18.234.3">et om. in P.</note>
<note n="n18.234.4">primum ut P; ut dei. by Peter.</note>
<note n="n18.234.5">huius P. </note>
<pb n="p.236"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
batur. dehinc, si hora permitteret, actibus publicis permultam
<note target="n18.236.1"/>
operam dabat, idcirco quod et res bellicae et civiles, ut superius dictum est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam venales, et tractatae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi
<milestone unit="section" n="5"/>
placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque umquam taediavit aut morosus aut iratus resedit,
<milestone unit="section" n="6"/>
fronte semper pari et laetus ad omnia, erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset imponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas. </p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat, de Re Publica
<milestone unit="section" n="2"/>
libros Platonis legens. Latina cum legeret, non alia magis legebat quam de Officiis Ciceronis et de Re Publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat,
<milestone unit="section" n="3"/>
et Horatium, legit et vitam Alexandri, quem praecipue imitatus est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defendatur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille
<milestone unit="section" n="4"/>
credebat. post lectionem operam palaestrae aut sphaeristerio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat, atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in eaque
<note n="n18.236.1">permultam Krauss, Peter2; post multam P. </note>
<pb n="p.238"/>
una hora prope maneret, biberet etiam frigidam
<milestone unit="section" n="5"/>
Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium, egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova deinde mulsum, atque his refectus, aliquando prandium inibat aliquando cibum usque ad cenam differebat,
<milestone unit="section" n="6"/>
prandit tamen saepius, ususque est Hadriani tetrapharmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum Hadriani disserit vitam. </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistularum semper dedit, ita ut ab epistulis, a
<note target="n18.238.1"/>
libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam, si stare per valetudinem non possent, sederent, relegentibus cuncta librariis et iis qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet si quid esset addendum, sed ex eius sententia qui
<milestone unit="section" n="2"/>
disertior habebatur. post epistulas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter est locutus, neque umquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ulpianum, ex assessore semper suo causa
<milestone unit="section" n="3"/>
iustitiae singularis, cum autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit.
<milestone unit="section" n="4"/>
Vergilium autem Platonem poetarum vocabat eiusque imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo
<note n="n18.238.1">a ins. by Jordan and Peter2; om. in P, </note>
<pb n="p.240"/>
larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum.
<milestone unit="section" n="5"/>
Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit. </p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Iniuriam nulli umquam amicorum comi- tumve fecit nec magistris quidem aut principibus
<milestone unit="section" n="2"/>
officiorum, praefectis autem semper detulit, adserens eum qui mereatur iniuriam pati ab imperatore damnandum
<milestone unit="section" n="3"/>
esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium successorem dedit, semper illud addidit,
<q>Gratias tibi agit res publica,</q>
eumque muneratus est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem muneribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis quas ratio fabricae requirebat.
<milestone unit="section" n="4"/>
aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas esse dicens ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id quod provinciales
<milestone unit="section" n="5"/>
dedissent. aurum negotiatorum et coronarium Romae remisit. </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fecit Romae curatores urbis quattuordecim sed ex consulibus viros, quos audire negotia
<milestone unit="section" n="2"/>
urbana cum praefecto urbis iussit, ita ut omnes aut magna pars adessent cum acta fierent, corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum
<pb n="p.242"/>
et omnino omnium artium, atque
<note target="n18.242.1"/>
ex sese defensores dedit et iussit qui ad quos iudices pertinerent.
<note target="n18.242.2"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Scaenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit, pretiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, sustulit, et milites, quos ostensionales vocant, non pretiosis sed speciosis claris vestibus ornabat. nec multum in signa aut ad apparatum regium auri et serici deputabat, dicens imperium in virtute
<milestone unit="section" n="4"/>
esse, non in decore, chlamydes hirtas Severi et tunicas asemas vel macrocheras et purpureas non </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
magnas 3 ad usum revocavit suum. in convivio aurum nesciit, pocula mediocria sed nitida semper habuit, ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transiit.
<milestone unit="section" n="2"/>
Nanos et nanas et moriones et vocales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos populo donavit; qui autem usui non erant singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum.
<milestone unit="section" n="3"/>
eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret
<milestone unit="section" n="4"/>
occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum deprehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus deportatis, aliquibus etiam
<note n="n18.242.1">atque Peter1; idque P; idemque Peter2.</note>
<note n="n18.242.2">pertinerent Jordan, Baehrens; pertineret P, Peter.</note>
<note n="n18.242.3">et purpureas non magnas editors; et purpureaque non magna P, susp. by Peter. </note>
<pb n="p.244"/>
naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam.
<milestone unit="section" n="5"/>
Auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit.
<milestone unit="section" n="6"/>
cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci.
<milestone unit="section" n="7"/>
habebat, cum privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis; Latinos autem
<milestone unit="section" n="8"/>
poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit qua privata, nisi quod numerus accubitionum crescebat et multitudo convivarum, qua ille offendebatur, dicens se in theatro et circo manducare. </p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum qui erant eminentes libenter
<note target="n18.244.1"/>
audivit, libentius tamen, si quis ei recitavit Alexandri Magni laudes aut meliorum retro principum aut magnorum urbis
<milestone unit="section" n="2"/>
Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graecorum et Latinorum rhetorum
<note target="n18.244.2"/>
vel poetarum
<milestone unit="section" n="3"/>
causa frequenter processit, audivit autem etiam forenses oratores causas recitantes, quas vel apud ipsum
<milestone unit="section" n="4"/>
vel apud praefectos urbis egerant, agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri.
<note n="n18.244.1">qui erant eminentes libenter Editor; quam netuli ueniter P; canentes libenter Salm., Peter.</note>
<note n="n18.244.2">praetorum P. </note>
<pb n="p.246"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Solos
<note target="n18.246.1"/>
post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa
<milestone unit="section" n="6"/>
cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, infamaret imperium; sicque omnibus persuaserat </p></div><div type="textpart" n="36" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
quod ad nutum suum omnia faceret, denique hac illum arte deprehendi, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulte quasi praesidium postularet, ut pro eo Alexandro secreto
<milestone unit="section" n="2"/>
suggereret. quod cum factum esset et Turinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus adnuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Turinusque ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit probatisque per testes omnibus, et quibus praesentibus quid ac-
<note n="n18.246.1">solos P1, Lessing, Lenze; solus Peter. </note>
<pb n="p.248"/>
cepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari
<note target="n18.248.1"/>
praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente,
<q>Fumo punitur
<milestone unit="section" n="3"/>
qui vendidit fumum.</q>
ac ne una tantum causa videretur crudelior fuisse quaesivit diligentissime, antequam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras aut provincias acceperant. </p></div><div type="textpart" n="37" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Spectacula frequentavit cum summa donandi parsimonia, dicens et scaenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores
<milestone unit="section" n="2"/>
aut muliones aut voluptarios. convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, aurata vero numquam, cum haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut quidam praedicant,
<milestone unit="section" n="3"/>
Hadrianus habuisset, usus convivii
<note target="n18.248.2"/>
diurnus hic fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum
<milestone unit="section" n="4"/>
pondo quinquaginta, nam semper de manu sua ministris convivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate
<milestone unit="section" n="5"/>
patrem familias agens. erant decreta et carnis diversae pondo triginta, erant et gallinacei duo.
<note n="n18.248.1">adligari Jordan, Peter; // legari P1; ligari P corr. </note>
<note n="n18.248.2">concubii P. </note>
<pb n="p.250"/>
<milestone unit="section" n="6"/>
adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis Matris Deum et Ludis Apollinaribus et Iovis Epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus phasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur
<milestone unit="section" n="7"/>
additis gallinaceis duobus, leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et iis maxime quos sciebat per se non habere.
<milestone unit="section" n="8"/>
nec divitibus quicquam talium munerum misit sed ab
<milestone unit="section" n="9"/>
his semper accepit, habuit cottidie et mulsi
<note target="n18.250.1"/>
sine pipere sextarios quattuor, cum pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum
<milestone unit="section" n="10"/>
et ad rationem illi sunt praebita, pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur, unde etiam iocus exstitit, non secundam mensam
<milestone unit="section" n="11"/>
Alexandrum habere sed secundum, ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim
<milestone unit="section" n="12"/>
tamen, frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito. quod quidem solum ex diverso genere conditorum Heliogabali tenuerat. </p></div><div type="textpart" n="38" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et quoniam de lepusculis facta est
<note n="n18.250.1">et mulsi Mommsen; et mulis P; amuli Scaliger, Peter.</note>
<pb n="p.252"/>
mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi:
<milestone unit="section" n="2"/>
<q>Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit:
<milestone unit="section" n="4"/>
<q> Pulchrum quod vides esse nostrum regem, pulchrum
<note target="n18.252.1"/>
quod Syra detulit propago,
<note target="n18.252.2"/>
venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam:
<milestone unit="section" n="6"/>
is Pulchrum quod putas esse vestrum regem
<note target="n18.252.3"/>
vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor, tantum tu
<note target="n18.252.4"/>
comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis, pulchris ne invideas livore mentis.
<note n="n18.252.1">pulchrum om. in P.</note>
<note n="n18.252.2">quod Syrum detulit propago P; quem Syrum tetulit propago,
<add>pulchrum</add>
Peiper, Peter2;
<add>pulchrum</add>
quod sua detulit propago Damsté. </note>
<note n="n18.252.3"> putas esse
<add>uestrum</add>
regem Egnatius, Peter; putasse se regem P. </note>
<note n="n18.252.4">tu ins. by Egnatius and Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.254"/>
</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi usque ad quinque pocula instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Magni, idque brevius, nisi si quis, quod
<milestone unit="section" n="2"/>
licebat, maius libere postulasset, usus Veneris in eo moderatus fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona ii qui privatas custodias non haberent, balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non
<milestone unit="section" n="4"/>
habebant, nam hodieque
<note target="n18.254.1"/>
multa dicuntur Alexandri.
<milestone unit="section" n="5"/>
fecit et domos pulcherrimas easdemque amicis suis maxime integris viris donavit.
<milestone unit="section" n="6"/>
Vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Heliogabalo praestiterant tertiam partem aurei praestarent, hoc est tricensimam partem.
<milestone unit="section" n="7"/>
tuncque primum semisses aureorum formati sunt, tunc etiam, cum ad tertiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, dicente Alexandro etiam quartarios
<milestone unit="section" n="8"/>
futuros, quod minus non posset, quos quidem iam formatos in moneta detinuit, exspectans ut, si
<note n="n18.254.1">dieque P. </note>
<pb n="p.256"/>
vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet; sed cum non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidosque formari.
<milestone unit="section" n="9"/>
formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecipit
<milestone unit="section" n="10"/>
neque in usu cuiusquam versari; atque ex eo his materiae nomen inditum est, cum diceret plus largiendi hanc esse imperatori causam, si, cum multos solidos minores dare possit, dans decem vel amplius una forma triginta et quinquaginta et centum dare cogeretur. </p></div><div type="textpart" n="40" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Vestes sericas ipse raras habuit; holosericam numquam induit, subsericam numquam donavit.
<milestone unit="section" n="2"/>
divitiis nullius invidit, pauperes iuvit, honoratos, quos pauperes vere non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis,
<milestone unit="section" n="3"/>
animalibus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum esse passus est eamque statim expendi iussit, omnem vestem quam donavit
<milestone unit="section" n="4"/>
ipse perspexit. omne aurum, omne argentum idque
<pb n="p.258"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
frequenter adpendit, donavit et ocreas et bracas et
<milestone unit="section" n="6"/>
calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod Aurelius Probus baphiis praepositus id genus
<milestone unit="section" n="7"/>
muricis repperisset. usus est ipse chlamyde saepe coccinea, in urbe tamen semper togatus fuit et in
<milestone unit="section" n="8"/>
Italiae urbibus, praetextam et pictam togam num- quam nisi consul accepit, et eam quidem quam de Iovis templo sumptam alii quoque acciplebant aut
<milestone unit="section" n="9"/>
praetores aut consules, accepit praetextam etiam cum sacra faceret, sed loco pontificis maximi non imperatoris.
<milestone unit="section" n="10"/>
boni linteaminis
<note target="n18.258.1"/>
adpetitor fuit, et quidem puri, dicens:
<q> Si lineae idcirco sunt ut
<note target="n18.258.2"/>
nihil asperum
<milestone unit="section" n="11"/>
habeant, quid opus est purpura in linea?</q>
aurum autem mitti et dementiam iudicabat, cum ad
<note target="n18.258.3"/>
asperitatem ad-
<note n="n18.258.1">linteaminis Salm., Peter; linae P1; linaei P corr.</note>
<note n="n18.258.2">ut om. in P.</note>
<note n="n18.258.3"> ad om. in P. </note>
<pb n="p.260"/>
deretur rigor, fasciis semper usus est. bracas albas habuit non coccineas, ut prius solebant. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>