<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi018.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum
<milestone unit="section" n="2"/>
pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu
<milestone unit="section" n="3"/>
esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret.
<milestone unit="section" n="4"/>
Et ne praeceps ista honorum continuato videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere
<pb n="p.180"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum
<milestone unit="section" n="6"/>
ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem
<milestone unit="section" n="7"/>
appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium,
<note target="n18.180.1"/>
et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricida-liter </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
perire, hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet.
<milestone unit="section" n="2"/>
huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit
<milestone unit="section" n="3"/>
imperium, certatim denique omnia decreta sunt et
<milestone unit="section" n="4"/>
nominum genera et potestatum. primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec
<note n="n18.180.1">Antoninum P. </note>
<pb n="p.182"/>
potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante.
<milestone unit="section" n="5"/>
atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se
<milestone unit="section" n="2"/>
non et ad litteras et ad militiam exerceret, nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum
<milestone unit="section" n="3"/>
patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque
<milestone unit="section" n="4"/>
declamatae
<note target="n18.182.1"/>
feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in
<note target="n18.182.2"/>
senatu habuit, vel ex
<note target="n18.182.3"/>
contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum
<milestone unit="section" n="5"/>
scriberent. denique quos dignos ad id esse
<note target="n18.182.4"/>
videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se
<note n="n18.182.1">orationes declamatae P corr.</note>
<note n="n18.182.2">in om. in P.</note>
<note n="n18.182.3">ex om. in P.</note>
<note n="n18.182.4">eos digno adesce P. </note>
<pb n="p.184"/>
ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine
<milestone unit="section" n="2"/>
imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque
<milestone unit="section" n="3"/>
communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea
<note target="n18.184.1"/>
salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat.
<milestone unit="section" n="4"/>
Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem,
<note target="n18.184.2"/>
quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem
<note target="n18.184.3"/>
ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac
<milestone unit="section" n="5"/>
semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus
<milestone unit="section" n="6"/>
certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in
<note n="n18.184.1">cum antea ins. by Egnatius; om. in P; lacuna assumed by Peter.</note>
<note n="n18.184.2">ac uirilem Eyssenhardt, Peter2; aculem P. </note>
<note n="n18.184.3">decorem ei inesset Peter2; decureum esse P. </note>
<pb n="p.186"/>
templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset
<note target="n18.186.1"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae
<milestone unit="section" n="3"/>
Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum
<note target="n18.186.2"/>
hic magis adfinitate Caracallo
<note target="n18.186.3"/>
iungeretur, quam ille subditivus;
<milestone unit="section" n="4"/>
si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit.
<milestone unit="section" n="5"/>
recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum
<note target="n18.186.4"/>
senatus iudicio. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Interest relegere orationem, qua nomen
<note n="n18.186.1">pater isset Petschenig, Peter2; patris P.</note>
<note n="n18.186.2">cum om. in P.</note>
<note n="n18.186.3">Caracallo Lessing, Petschenig; Caracalli P, Peter. </note>
<note n="n18.186.4">est oblatum P; est dei. by Gruter and Peter. </note>
<pb n="p.188"/>
Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam
<note target="n18.188.1"/>
adclamationes
<milestone unit="section" n="2"/>
senatus, quibus id decretum est. ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret,
<note target="n18.188.2"/>
ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum,
<milestone unit="section" n="3"/>
deinde postea venisset, adclamatum:
<q> Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus
<milestone unit="section" n="4"/>
impuri eripuerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt.
<milestone unit="section" n="5"/>
infamis imperator rite damnatus, felices nos imperio tuo, felicem rem publicam, infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam, iudicia deorum hinc apparent.</q>
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est:
<q> Antonine Alexander, di te servent.
<note n="n18.188.1">innectam Kellerbauer, Peter2; etiam P.</note>
<note n="n18.188.2">ut eo ueniret Peter; ut contineret P. </note>
<pb n="p.190"/>
Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te
<milestone unit="section" n="2"/>
servent. Antonini nomen suscipias rogamus, praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum.
<milestone unit="section" n="3"/>
sanguis Antoninorum se cognoscat, iniuriam Marci tu vindica, iniuriam Veri tu vindica, iniuriam Bassiani
<milestone unit="section" n="4"/>
tu vindica, peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec
<milestone unit="section" n="5"/>
nobilis nec Romanus, in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam, ut vivere delectet,
<note target="n18.190.1"/>
Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus
<milestone unit="section" n="6"/>
vincat, sacrum nomen sacratus accipiat, sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di
<note target="n18.190.2"/>
cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas.</q>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus:
<q> Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me
<milestone unit="section" n="2"/>
contulistis.</q>
et cum diceret, adclamatum:
<q> Haec
<note n="n18.190.1">delectet et P.</note>
<note n="n18.190.2">di Jordan, Peter; ut P. </note>
<pb n="p.192"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
suscepisti, Antonini nomen suscipe, mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur, templa Antoninorum Antoninus consecret.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
Aurelius Alexander Augustus:
<q> Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen
<milestone unit="section" n="5"/>
gravare videatur, haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem
<note target="n18.192.1"/>
in clarissima specie dignitatum?</q>
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
item adclamata quae supra, item imperator dixit:
<q> Antoninorum nomen
<note target="n18.192.2"/>
vel iam numen potius quantum
<note target="n18.192.3"/>
fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem,
<milestone unit="section" n="2"/>
quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso
<note target="n18.192.4"/>
deterior fuit quod cum illis moribus
<milestone unit="section" n="3"/>
Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen
<note n="n18.192.1">degentem Gruter, Peter; digerentem P.</note>
<note n="n18.192.2">nomen om. in P.</note>
<note n="n18.192.3">quantum Baehrens, Peter2; quam P.</note>
<note n="n18.192.4">si hoc ipse P. </note>
<pb n="p.194"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
incurrit.</q>
item adclamatum ut supra, item imperator dixit:
<q> Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie
<note target="n18.194.1"/>
Antoninum dici, per hanc pestem tantum
<note target="n18.194.2"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
violari nomen.</q>
et cum diceret, adclamatum est:
<q>Di mala prohibeant. haec te imperante non time- mus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti
<milestone unit="section" n="6"/>
crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus,
<note target="n18.194.3"/>
bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus.</q>
<milestone unit="section" n="7"/>
item imperator:
<q> Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut
<note target="n18.194.4"/>
nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.</q>
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
et cum diceret, adclamatum est ut supra, item
<milestone unit="section" n="2"/>
dixit:
<q>Si enim Antonini nomen accipio, possum et
<milestone unit="section" n="3"/>
Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani.</q>
et cum diceret, adclamatum est:
<q> Quomodo Augustus, sic et Antoninus.</q>
et imperator:
<q> Video, patres
<note n="n18.194.1">inpie Petschenig; inte P; inepte Peter.</note>
<note n="n18.194.2">tantum P corr.; tactum P1; sanctum Salm.,, Peter.</note>
<note n="n18.194.3">ornabis. id certe scimus Baehrens, Petschenig; ornauisti. certe sumus P; ornabis. certe praesumimus Peter.</note>
<note n="n18.194.4">ut Peter; aut P. </note>
<pb n="p.196"/>
conscripti, quod vos moveat
<note target="n18.196.1"/>
ad hoc nobis nomen
<milestone unit="section" n="4"/>
addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen
<note target="n18.196.2"/>
omnes velut quadam adoptione
<milestone unit="section" n="5"/>
aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus
<note target="n18.196.3"/>
Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum
<milestone unit="section" n="6"/>
in Bassiano, ridiculum in Aurelio.</q>
et cum diceret, adclamatum est:
<q> Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant
<note target="n18.196.4"/>
verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus
<milestone unit="section" n="7"/>
qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus
<milestone unit="section" n="8"/>
dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.</q>
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Alexander imperator dixit:
<q> Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias
<note target="n18.196.5"/>
et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur.</q>
<milestone unit="section" n="2"/>
Post haec adclamatum est:
<q> Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni
<note n="n18.196.1">moueat om. in P.</note>
<note n="n18.196.2">nomen om. in P.</note>
<note n="n18.196.3">primus Peter; saepius P.</note>
<note n="n18.196.4">di
<gap reason="omitted"/>
faueant Flor. Cusanum (see Mommsen, Ges. Schr., vii. p. 301); om by P and Peter. </note>
<note n="n18.196.5">plurimas gratias sed P corr.; plurimas sed P1; plurimas et Peter. </note>
<pb n="p.198"/>
praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent.</q>
<milestone unit="section" n="3"/>
et cum saepius dicerent, Alexander Augustus:
<q>Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem
<milestone unit="section" n="4"/>
vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero
<milestone unit="section" n="5"/>
post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.</q>
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
post haec adclamatum est:
<q>Aureli Alexander Auguste, di te servent</q>
et reliqua ex more.
<milestone unit="section" n="2"/>
Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent
<milestone unit="section" n="3"/>
acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro
<note target="n18.198.2"/>
vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit.
<milestone unit="section" n="4"/>
sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam
<milestone unit="section" n="5"/>
Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod
<note n="n18.198.1">accipiam Peter; accepi P.</note>
<note n="n18.198.2">uiro ins. by Peter; om. in P. </note>
<pb n="p.200"/>
illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt
<note target="n18.200.1"/>
aliquid quod
<note target="n18.200.2"/>
videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Omina imperii haec habuit: primum quod ea die natus est qua defunctus vita Magnus Alexander dicitur, deinde quod in templo eius mater enixa est, tertio quod ipsius nomen accepit, tum praeterea quod ovum purpurei coloris eadem die natum qua ille natus est palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu futurum et cito ad imperium
<milestone unit="section" n="2"/>
perventurum. tum praeterea, quod tabula Traiani imperatoris, quae geniali lecto patris inminebat, dum
<milestone unit="section" n="3"/>
ille in templo pareretur, in lectum eius decidit, his accessit quod nutrix ei Olympias data est, quo nomine
<milestone unit="section" n="4"/>
mater Alexandri appellata est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen patri
<milestone unit="section" n="5"/>
Alexandri Magni fuit, fertur die prima natalis toto
<note n="n18.200.1">currerent P.</note>
<note n="n18.200.2">quod om. in P. </note>
<pb n="p.202"/>
die apud Arcam Caesaream stella primae magnitudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu
<milestone unit="section" n="6"/>
coronat us. cum eius natalem haruspices commendarent, dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa quae esset Severi imperatoris adductae essent, et quas in illius honorem
<milestone unit="section" n="7"/>
coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit, unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo esse </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit
<milestone unit="section" n="2"/>
se purpureum dracunculum parere, pater eadem nocte in somniis vidit alis se Romanae Victoriae, quae
<milestone unit="section" n="3"/>
in senatu, ad caelum vehi. ipse cum vatem consuleret de futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus;
<milestone unit="section" n="4"/>
et primum quidem sortibus Te manet imperium caeli terraeque intellectum est quod inter divos etiam referretur,
<note target="n18.202.1"/>
Te manet imperium quod tenet imperium. ex quo intellectum est Romani illum imperii principem futurum, nam ubi est imperium nisi apud Romanos quod tenet imperium? et haec quidem de Graecis
<milestone unit="section" n="5"/>
versibus sunt prodita. ipse autem, cum parentis hortatu animum a philosophia musicaque ad
<note target="n18.202.2"/>
alias artes
<note n="n18.202.1">referretur Jordan, Peter 2; referetur P, Peter2.</note>
<note n="n18.202.2">musicaque
<add>ad</add>
Jordan, Peter2; et musica quae P. </note>
<pb n="p.204"/>
traduceret, Vergilii sortibus huiusmodi inlustratus est: Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento, hae tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
<milestone unit="section" n="6"/>
fuerunt multa alia signa, quibus principem humani generis esse constaret. Nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gravis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis, quam mnemonico Acholius ferebat adiutam.
<milestone unit="section" n="7"/>
et cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re publica et a ministeriis atque
<pb n="p.206"/>
muneribus, quos impurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem
<milestone unit="section" n="2"/>
ordinem purgavit, ipsas deinde tribus et eos qui militaribus nituntur praerogativis purgavit et Palatium suum comitatumque omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus; nec quemquam passus est esse in Palatinis nisi
<note target="n18.206.1"/>
necessarium
<milestone unit="section" n="3"/>
hominem, iure iurando deinde se constrinxit ne quem adscriptum, id est vacantivum, haberet, ne annonis rem publicam gravaret, dicens malum publicum
<note target="n18.206.2"/>
esse imperatorem, qui ex visceribus provincialium homines non necessarios nec rei publicae utiles pasceret.
<milestone unit="section" n="4"/>
fures iudices
<note target="n18.206.3"/>
iussit in civitatibus ullis numquam videri et si essent visi deportari per rectores provinciarum,
<milestone unit="section" n="5"/>
annonam militum diligenter inspexit, tribunos, qui per
<note target="n18.206.4"/>
stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali
<milestone unit="section" n="6"/>
poena adfecit, negotia et causas prius a scriniorum principibus et doctissimis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus fuit, tractari ordinarique atque ita referri ad se praecepit. </p></div><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit
<note n="n18.206.1">nisi om. in P1.</note>
<note n="n18.206.2">publicum Cas., Jordan; pupillum P; populi uillicum Salm., Peter.</note>
<note n="n18.206.3">iudices Editor (see c. xvii. 1-2); iudicare P, Peter; iudicata re von Winterfeld, Walter.</note>
<note n="n18.206.4">per om. in P. </note>
<pb n="p.208"/>
sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris iisdemque disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae quam
<milestone unit="section" n="2"/>
senatus consultum conficerent, et id quidem ita ut iretur per sententias singulorum ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitati
<milestone unit="section" n="3"/>
dicere cogerentur de rebus ingentibus, fuit praeterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos qui historiam norant, requirens quid in talibus causis quales in disceptatione versabantur veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent. </p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Referebat Encolpius, quo ille familiarissimo usus est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum habuisse digitum, ut illi oculum erueret; tantum odium eum tenebat eorum de quibus apud
<milestone unit="section" n="2"/>
se probatum quod fures fuissent, addit Septimius, qui vitam eius non mediocriter exsecutus est, tanti stomachi fuisse Alexandrum in eos iudices qui
<pb n="p.210"/>
furtorum fama laborassent, etiamsi damnati non essent, ut, si eos casu aliquo videret, commotione animi stomachi choleram evomeret toto vultu in-ardescente,
<note target="n18.210.1"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
ita ut nihil loqui posset, nam cum quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabalo iam liberatus, inter senatores
<milestone unit="section" n="4"/>
principem
<note target="n18.210.2"/>
salutatum venisset, exclamavit:
<q> O Marna, O Iuppiter, O di immortales, Arabianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat; tam fatuum, tam stultum esse me iudicat?</q>
Salutabatur autem nomine, hoc est
<q>Ave, Alexander.</q>
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut adulator, vel abiciebatur, si loci eius qualitas pateretur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae.
<milestone unit="section" n="2"/>
salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit, iussitque—quemadmodum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur nisi qui se innocentem novit—per praeconem edici, ut nemo salutaret principem, qui se furem esse nosset, ne
<note target="n18.210.3"/>
aliquando detectus capitali supplicio subderetur.
<milestone unit="section" n="3"/>
idem adorari se vetuit, cum iam coepisset Heliogabalus
<milestone unit="section" n="4"/>
adorari regum more Persarum, erat praeterea haec illius sententia, solos fures de paupertate
<note n="n18.210.1">uultui non ardescente P1.</note>
<note n="n18.210.2">principem Edit. princ, Peter2; principes P, Peter1.</note>
<note n="n18.210.3">ne ins. by Edit. princ. and Peter2; om. in P. </note>
<pb n="p.212"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere, item addebat sententiam de furibus notam et Graece quidem, quae Latine hoc significat:
<q> Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit.</q>
quae Graece talis est:
<foreign xml:lang="grc">o( polla\ kle/yas o)li/ga dou\s e)kfeu/cetai.</foreign>
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Praefectum praetorii sibi ex senatus auctoritate constituit, praefectum urbi a senatu accepit, alterum praefectum praetorii fecit, qui ne fieret etiam fugerat, dicens invitos non ambientes in re
<milestone unit="section" n="2"/>
publica conlocandos. senatorem numquam sine omnium senatorum qui aderant consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur,
<note target="n18.212.1"/>
testimonia dicerent summi viri, ac si fefellissent vel testes vel ii qui sententias dicebant postea in ultimum reicerentur locum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei
<milestone unit="section" n="3"/>
adprobati, sine ullius indulgentiae proposito, idem senatores nonnisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum esse oportere
<milestone unit="section" n="4"/>
qui faceret senatorem, idem libertinos numquam in equestrem locum redegit, adserens seminarium senatorum equestrem locum esse.
<note n="n18.212.1">crearetur Edit. princ. and later editors; curaretur P; circumiretur Peter. </note>
<pb n="p.214"/>
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant
<note target="n18.214.1"/>
dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret,
<milestone unit="section" n="2"/>
sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu
<note target="n18.214.2"/>
et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de
<milestone unit="section" n="3"/>
absentibus semper requireret, denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et
<note target="n18.214.3"/>
dicerent,
<q>Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti,</q>
ille respondit,
<q>Sed securi-orem
<milestone unit="section" n="4"/>
atque diuturniorem.</q>
dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>