<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.perseus-lat2:1-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.perseus-lat2:1-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi015.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum qui non diu imperaverunt in obscuro latent, idcirco quod neque de privata eorum vita digna sunt quae dicantur, cum omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imperium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt, nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea
<milestone unit="section" n="2"/>
quidem quae memoratu digna erunt, non enim est quisquam qui
<note target="n15.48.1"/>
in vita non ad diem quodcumque fecerit, sed eius qui vitas aliorum scribere orditur officium est
<milestone unit="section" n="3"/>
digna cognitione perscribere, et Iunio quidem Cordo studium fuit eorum imperatorum vitas edere quos
<milestone unit="section" n="4"/>
obscuriores videbat, qui non multum profecit; nam et pauca repperit et indigna memoratu, adserens se minima quaeque persecuturum, quasi vel de Traiano
<note n="n15.48.1">qui ins. by Baehrens and Peter2; om. in P. </note>
<pb n="p.50"/>
aut Pio aut Marco sciendum sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit
<milestone unit="section" n="5"/>
et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum omnino rerum vilium aut nulla scribenda sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Occiso ergo Antonino Bassiano Opibus Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curarat,
<note target="n15.50.1"/>
imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, seque nunc Severum nunc Antoninum, cum in odio esset omnium et hominum et militum,
<milestone unit="section" n="2"/>
nuncupavit. statimque ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus et rumoribus, quibus premebatur,
<milestone unit="section" n="3"/>
adulescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum in senatu omnibus una vox
<milestone unit="section" n="4"/>
esset:
<q>Quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam impurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi.</q>
<milestone unit="section" n="5"/>
Et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadume-
<note n="n15.50.1">priuatus cubabat P. 1See Carac, vi. 6—vii. 2. </note>
<note n="n15.50.2">He was procurator rei privatae (see also c. vii. 1). On this office see note to Com., xx. 1. </note>
<note n="n15.50.3">So also Dio; see lxxviii. 11, 1. On the other hand, there seems to be no foundation for the insulting remarks said to have been made about him after his downfall; see c. iv. 1-6. </note>
<note n="n15.50.4">His official name after his accession was M. Opellius </note>
<pb n="p.52"/>
hum filium Macrinus Antoninum
<note target="n15.52.1"/>
voluerit nuncupari, </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
cum auctor necis Antoninianae fuisse dicatur, de ipso quae in annales relata sint proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea
<note target="n15.52.2"/>
repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum sciscitante proconsule de statu, ut solebat, publico et de suo imperio futura praediceret, ubi ad principes ventum est, clara voce numerari iussit quotiens diceret Antoninum, tuncque adtonitis omnibus Antonini nomen
<note target="n15.52.3"/>
octavo
<milestone unit="section" n="2"/>
edidit. sed credentibus cunctis quod octo annis Antoninus Pius imperaturus esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum.
<milestone unit="section" n="3"/>
denique adnumeratis omnibus qui Antonini appellati
<milestone unit="section" n="4"/>
sunt is Antoninorum numerus invenitur, enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini
<milestone unit="section" n="5"/>
fuere, nec inter Antoninos referendi sunt duo Gordiani, qui aut
<note target="n15.52.4"/>
praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti sunt non Antonini.
<milestone unit="section" n="6"/>
inde est quod se et Severus Antoninum vocavit, ut plurimi ferunt,
<note target="n15.52.5"/>
et Pertinax et Iulianus et idem
<milestone unit="section" n="7"/>
Macrinus; et ab ipsis Antoninis, qui veri successores
<note n="n15.52.1">so Cas. and Peter; Diadumenus filius Macrini Antoninus P.</note>
<note n="n15.52.2">dea Peter2; de P.</note>
<note n="n15.52.3">nomen Augusti P; Augusti del. by Jordan and Peter.</note>
<note n="n15.52.4">qui aut Egnatius; aut qui P i ut qui Peter.</note>
<note n="n15.52.5">et plurimi fuerunt P. </note>
<pb n="p.54"/>
Antonini fuerunt, hoc nomen magis quam proprium
<milestone unit="section" n="8"/>
retentum est. haec alii. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus
<milestone unit="section" n="9"/>
tolleretur, alii vero tantum desiderium nominis huius fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum est Varium Heliogabalum imperare,
<note target="n15.54.1"/>
cum iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta sunt ut
<note target="n15.54.2"/>
appareat ignobilem,
<note target="n15.54.3"/>
sordidum, spurcum fuisse.
<milestone unit="section" n="2"/>
verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen
<milestone unit="section" n="3"/>
erat, haec fuerunt: Macrinum libertinum, hominem prostibulum, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis officiis relegatumque in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse,
<milestone unit="section" n="4"/>
ius
<note target="n15.54.4"/>
postremo dixisse; donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci
<milestone unit="section" n="5"/>
factum sub Vero Antonino. sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam
<note n="n15.54.1">imperare Peter; imperatorem P.</note>
<note n="n15.54.2">ut om. </note>
<note n="n15.54.3">in P. </note>
<note n="n15.54.4">nobilem P.</note>
<note n="n15.54.5">in P. </note>
<pb n="p.56"/>
eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam
<milestone unit="section" n="6"/>
isse; venatorem primo, post etiam tabellionem fuisse, deinceps advocatum fuisse fisci. ex quo officio ad
<milestone unit="section" n="7"/>
amplissima quaeque pervenit, dein cum esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Cara-callum imperatorem suum interemit tanta factione,
<note target="n15.56.1"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
ut ab eo non videretur occisus, nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita, id egit ut quasi militaribus insidiis, quod vel ob parricidium vel incestum
<note target="n15.56.2"/>
displiceret, interemptus diceretur. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut
<milestone unit="section" n="2"/>
diximus, Antoninum appellari a militibus iussit, dein corpus Antonini Romam remisit, sepulchris maiorum
<milestone unit="section" n="3"/>
inferendum. mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum
<milestone unit="section" n="4"/>
Antoninum a plebe dilectum, adcedebat etiam illud, quod militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat; ut sunt homines, qui ad ea
<note n="n15.56.1">factione P, Petschenig; fictione Peter.</note>
<note n="n15.56.2">uel ne incestum P. </note>
<pb n="p.58"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
se cogi dicunt quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod, si unius numeri concessus accederet, neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam improbam vel propter ignobilitatem, cum omnes superiores
<milestone unit="section" n="6"/>
nobiles fuissent imperatores, infulsit praeterea in nomen Severi se, cum illius nulla cognatione tangeretur.
<milestone unit="section" n="7"/>
unde iocus exstitit,
<q>Sic Macrinus est Severus quomodo Diadumenus Antoninus.</q>
statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare
<milestone unit="section" n="8"/>
cuperet imperatoris occisi crimen, profuitque pecunia, ut solet, cui innocentia prodesse non poterat, retentus est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium.
<milestone unit="section" n="9"/>
Ad senatum dein litteras misit de morte Antonini, divum illum appellans excusansque se et iurans quod de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum.
<note target="n15.58.1"/>
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Cum ad senatum scriberet interest2 scire cuius- modi oratio fuerit qua se excusavit, ut et impudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit
<note n="n15.58.1">a quo
<gap reason="omitted"/>
improbum del. by Peter.</note>
<note n="n15.58.2">So Cas. and Jordan; cum ad senatum scriberet. Interest Peter. </note>
<pb n="p.60"/>
<milestone unit="section" n="2"/>
improbus imperator, capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum:
<q>Vellemus, patres conscripti, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram Clementiam videre, tunc demum enim florente re publica et omnes felices essemus, et sub eo principe viveremus quem nobis Antoninorum
<milestone unit="section" n="3"/>
loco di dederant, verum quia id evenire per tumultum militarem non potuit, nuntiamus primum quid de
<milestone unit="section" n="4"/>
nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum est, decernimus ei viro in cuius verba iuravimus, cum exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus
<milestone unit="section" n="5"/>
deprendere potuisset.</q>
et infra:
<q> Detulerunt ad me imperium, cuius ego, patres conscripti, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit quod militibus placuit, quibus iam et stipendium et omnia
<milestone unit="section" n="6"/>
imperatorio more iussi.</q>
item infra:
<q> Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur
<note target="n15.60.1"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
prius nomine, sic etiam regni honore, quod vos, patres conscripti, bono faustoque omine adprobetis petimus, ne vobis desit Antoninorum nomen, quod
<note n="n15.60.1">cohonestetur Jordon, Petschenig; quo honestetur P; cohonestaretur Peter. </note>
<pb n="p.62"/>
<milestone unit="section" n="8"/>
maxime diligitis.</q>
item infra:
<q>Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decernimus et vos, patres conscripti, ut decernatis, cum possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus, dicantes ei
<note target="n15.62.1"/>
duas statuas equestres, pedestres
<note target="n15.62.2"/>
duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item Divo Severo
<milestone unit="section" n="9"/>
duas triumphales, quae omnia, patres conscripti, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus.</q>
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem
<milestone unit="section" n="2"/>
et qui paulo ante procurator privatae fuisset, eundem, cum scriba pontificius esset, quos hodie pontifices minores vocant, pontificem maximum appellavit Pii
<milestone unit="section" n="3"/>
nomine decreto, diu tamen lectis litteris, cum omnino
<milestone unit="section" n="4"/>
nemo crederet de Antonini morte, silentium fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum invectus est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt.
<note n="n15.62.1">ei Golisch, Peter2; et P, Peter 1. </note>
<note n="n15.62.2">2 pedes P. 1i.e. Caracalla; see Carac., xi. 5 and note. </note>
<pb n="p.64"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
Filium sane suum, cum ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum
<milestone unit="section" n="6"/>
vocavit, Diadumenum antea dictum, quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex
<milestone unit="section" n="7"/>
meretrice conceptus, idem postea accepit, denique versus exstant cuiusdam poetae, quibus ostendetur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero
<milestone unit="section" n="8"/>
etiam polluisse sacrati nominis reverentiam, iam quid de Caracallo Antonino, quidve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa impuritate vixisse memoratur? </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Appellatus igitur imperator, imperio suscepto1 contra Parthos profectus est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine
<milestone unit="section" n="2"/>
abolere, sed conflictu habito contra Parthos defectu legionum, quae ad Varium Heliogabalum confugerant, interemptus est. sed anno amplius imperavit.
<milestone unit="section" n="3"/>
Sane cum esset inferior in eo bello quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis legatis petiit pacem, quam libenti animo interfecto
<milestone unit="section" n="4"/>
Antonino Parthus concessit. inde cum se
<note n="n15.64.1"><add>imperio</add>
suscepto Editor; susceptos P; † susceptos Peter. </note>
<pb n="p.66"/>
Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut putabatur, filium sequendi, id est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea est et Bassianus et Antoninus appellatus. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emesena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia
<milestone unit="section" n="2"/>
concessit Macrinus, quae diu illa collegerat, huic erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius erat Heliogabalus, qui
<note target="n15.66.1"/>
et Bassiani et Antonini nomen accepit, nam Heliogabalum Phoenices
<milestone unit="section" n="3"/>
vocant solem, sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus erat ac notus omnibus hominibus qui ad templum veniebant, militibus praecipue,
<milestone unit="section" n="4"/>
his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus
<note n="n15.66.1">qui Edit. princ.; om. in P.</note>
<pb n="p.68"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
innotuit, erat praeterea Maesa ipsa ditissima, ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissimus. qua promittente
<milestone unit="section" n="6"/>
militibus legiones abductae sunt a Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis, nepos eius Antoninus appellatus est imperii delatis insignibus. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Haec ubi sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos
<milestone unit="section" n="2"/>
cum legionibus misit, quibus cum Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso
<milestone unit="section" n="3"/>
Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt, dein parte exercitus coniuncta, venit contra Macrinum Antoninus contra se festinantem, commissoque proelio Macrinus est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus est cum Diadumeno, ablatumque eius caput est et ad Antoninum perlatum.
<milestone unit="section" n="4"/>
Sciendum praeterea quod Caesar fuisse dicitur non
<pb n="p.70"/>
Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari fuisse
<milestone unit="section" n="5"/>
cum patre imperio tradiderunt, occisus est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur
<milestone unit="section" n="6"/>
a milite, non enim aliquid dignum in eius vita erit quod dicatur, praeter hoc quod Antoninorum nomini est velut nothus adpositus. </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior, sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum ipsa severitas illius occasionem reprehendendi
<milestone unit="section" n="2"/>
et lacerandi eius aperiret, nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur, et cum illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit,
<milestone unit="section" n="3"/>
Pii habere noluit, unde in eum epigramma non inlautum Graeci cuiusdam poetae videtur exstare, quod Latine hac sententia continetur:
<milestone unit="section" n="4"/>
Histrio iam senior turpis gravis asper iniquus impius et felix sic simul esse cupit, ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus, quod natura negat, nec recipit
<note target="n15.70.1"/>
ratio, nam pius et felix poterat dicique viderique, impius
<note target="n15.70.2"/>
infelix est, erit
<note target="n15.70.3"/>
ille sibi.
<milestone unit="section" n="5"/>
hos versus nescio qui de Latinis
<note target="n15.70.4"/>
iuxta eos qui Graeci
<note n="n15.70.1">neget
<gap reason="omitted"/>
recepit P.</note>
<note n="n15.70.2">impius Baehrens; imperium P, Peter.</note>
<note n="n15.70.3">est et erit P.</note>
<note n="n15.70.4">de Latinis Peter2; delatis P; Latinos Peter1. </note>
<pb n="p.72"/>
erant propositi in foro posuit, quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur,
<milestone unit="section" n="6"/>
Si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina taetra mihi.
<milestone unit="section" n="7"/>
his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui est habitus quam poeta ille qui de Graeco Latine conatus
<note target="n15.72.1"/>
est scribere. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris
<milestone unit="section" n="2"/>
laudans, nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decimavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret qui digni
<milestone unit="section" n="3"/>
essent decimatione atque vicensimatione. longum est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis
<milestone unit="section" n="4"/>
inmanitatibus tristiorem, cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris adfectassent, idque
<note target="n15.72.2"/>
per quendam frumentarium ille didicisset,
<note n="n15.72.1">conatus Peter; coactus P. </note>
<note n="n15.72.2">so Salm. and Peter; pudore suffectassent atque P corr. </note>
<pb n="p.74"/>
<milestone unit="section" n="5"/>
adduci eos iussit interrogavitque utrum esset factum, quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exsertis; itaque poena hos adfecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta
<milestone unit="section" n="6"/>
supplicia, pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter.
<milestone unit="section" n="7"/>
Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque
<milestone unit="section" n="8"/>
exanimum traxit, reddidit etiam Mezentii supplicium, quo ille vivos mortuis inligabat et ad mortem
<milestone unit="section" n="9"/>
cogebat longa tabe confectos. unde etiam in Circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum:
<q>Egregius forma iuvenis,</q>
<q>cui pater haud Mezentius esset.</q>
<milestone unit="section" n="10"/>
vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit, adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus, servos qui dominis fugissent reppertos
<milestone unit="section" n="11"/>
ad gladium ludi deputavit. delatores, si non proba-
<note n="n15.74.1">See c. viii. 3. </note>
<note n="n15.74.2">Tiridates, the claimant to the Armenian throne, went through the usual form of homage and received the diadem from Macrinus; see Dio, lxxviii. 27, 4. </note>
<note n="n15.74.3">Nothing is known of any campaign in Arabia Felix. </note>
<note n="n15.74.4">The mythical king of Caere in Etruria, who fought with Turnus against Aeneas. For the punishment here described see Vergil, Aeneid, viii. 485-488. </note>
<note n="n15.74.5">The first half-line is from Aeneid, xii. 275, where the phrase is used of an Arcadian killed by Tolumnius; the second describes Lausus, son of Mezentius, and is taken from Aeneid, vii. 654. </note>
<pb n="p.76"/>
rent, capite adfecit, si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure non rescriptis ageretur, nefas esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum imperitorum voluntates, cum Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur quae ad gratiam composita viderentur.
<milestone unit="section" n="2"/>
In annonis tribuendis largissimus fuit, in auro parcis-
<milestone unit="section" n="3"/>
simus, in verberandis
<note target="n15.76.1"/>
vero
<note target="n15.76.2"/>
aulicis tam impius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod macelli specie domus
<milestone unit="section" n="4"/>
eius cruentaretur sanguine vernularum. vini cibique avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandisset vel privatim
<milestone unit="section" n="5"/>
parcissimus, in cena effusissimus. adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius. </p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Sed cum eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum viderent, hominem putidulum in imperio ferre non possent; et maxime milites, qui multa eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt
<note n="n15.76.1">uerberaudis Madvig, Peter2; iter audis P.</note>
<note n="n15.76.2">uero Peter2; uel P, Peter 1. </note>
<pb n="p.78"/>
cum puero suo Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum est quod in somniis Antoninus
<milestone unit="section" n="2"/>
fuisset, unde etiam versus exstant huiusmodi: Vidimus in somnis cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa est centumque rogavit, ipse etiam calvus moechus fuit, inde maritus; en Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.
<milestone unit="section" n="3"/>
et isti versus ex Graeco
<note target="n15.78.1"/>
translati sunt in Latinum, nam Graece sunt disertissimi, videntur autem mihi
<milestone unit="section" n="4"/>
ab aliquo poeta vulgari translati esse. quod cum Macrinus audisset, fecit iambos qui non exstant.
<milestone unit="section" n="5"/>
iucundissimi autem fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu in quo ipse occisus est, quando et omnia eius a militibus pervasa sunt. </p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Genus mortis, ut diximus, tale fuit: cum in Antoninum Heliogabalum exercitus inclinasset, ille fugit belloque victus est et occisus in suburbano Bithyniae, suis partim deditis partim occisis partim
<milestone unit="section" n="2"/>
fugatis, ita Heliogabalus clarus creditus est, quod videretur patris vindicasse mortem; atque inde in
<note n="n15.78.1">so P (see S. H. Ballou, Cl. Philol. iii., p. 273 f.); om. in P acc. to Peter; ex
<add>Graeco</add>
Peter 1; sex Peter2. </note>
<pb n="p.80"/>
imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitudine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus est.
<milestone unit="section" n="3"/>
Haec de Macrino nobis sunt cognita, multis aliqua
<milestone unit="section" n="4"/>
variantibus, ut se habet hominis historia, quae de plurimis collecta Serenitati tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum esse perspeximus.
<note n="n15.80.1">See Heliog., xvii. 1-3. </note>
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>