<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.perseus-lat2:1-9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.perseus-lat2:1-9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi009.perseus-lat2"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius
<note target="n9.348.1"/>
Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum
<milestone unit="section" n="2"/>
nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia.
<milestone unit="section" n="3"/>
Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem
<milestone unit="section" n="4"/>
Marci imperatoris. inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci, quaestor ante annum quam
<milestone unit="section" n="5"/>
legitima aetas sinebat designatus est. aedilitatem suffragio Marci consecutus est. praetor eiusdem
<milestone unit="section" n="6"/>
suffragio fuit. post praeturam legioni praefuit in
<note n="n9.348.1">albius P. </note>
<pb n="p.350"/>
<milestone unit="section" n="7"/>
Germania vicensimae secundae Primigeniae. inde Belgicam sancte ac diu rexit, ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus
<milestone unit="section" n="8"/>
restitit tumultuariis auxiliis provincialium, ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Chattos
<milestone unit="section" n="9"/>
etiam debellavit, inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit, post Germaniam </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur,
<milestone unit="section" n="2"/>
Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras.
<milestone unit="section" n="3"/>
Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem
<note target="n9.350.1"/>
successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit:
<q><gap reason="omitted"/>
que debita reverentia, quia collega et successor meus est.</q>
<milestone unit="section" n="4"/>
statim enim mors Pertinacis secuta est. quo inter-
<note n="n9.350.1">idem P. </note>
<pb n="p.352"/>
fecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset
<milestone unit="section" n="5"/>
atque illic duos tribunos repperisset, Publium
<note target="n9.352.1"/>
Florianum et Vectium
<note target="n9.352.2"/>
Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum
<note target="n9.352.3"/>
diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad
<milestone unit="section" n="6"/>
praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum
<note target="n9.352.4"/>
Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam
<milestone unit="section" n="7"/>
restituturum. atque ita est admissus et
<note target="n9.352.5"/>
imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium,
<milestone unit="section" n="2"/>
qui et ante Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit.
<note n="n9.352.1">publicum P.</note>
<note n="n9.352.2">uectium P.; Vettium Jordan, Peter. </note>
<note n="n9.352.3">cum om. in P 1.</note>
<note n="n9.352.4">cum om. in P 1.</note>
<note n="n9.352.5">est admissus et Peter; et admissus est P. </note>
<pb n="p.354"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
dein
<note target="n9.354.1"/>
habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus
<milestone unit="section" n="4"/>
emeruit. uxor etiam Manlia Scantilla et filia
<milestone unit="section" n="5"/>
eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque
<note target="n9.354.2"/>
transeuntibus, quasi iam imminens
<milestone unit="section" n="6"/>
exitium praesagirent. praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani.
<milestone unit="section" n="7"/>
Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque
<milestone unit="section" n="8"/>
ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus. et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat.
<milestone unit="section" n="9"/>
nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur,
<note n="n9.354.1">dein Peter; in P 1.</note>
<note n="n9.354.2">inuitisque Peter 1; inuitis eo P; † inuitis eo Peter 2. </note>
<pb n="p.356"/>
ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei
<note target="n9.356.1"/>
forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque
<milestone unit="section" n="10"/>
contentus sine carne cenaverit. deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem
<note target="n9.356.2"/>
vel filium vel
<milestone unit="section" n="2"/>
parentem adfatus blandissime est. sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod
<milestone unit="section" n="3"/>
milites
<note target="n9.356.3"/>
dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret
<note target="n9.356.4"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
optarunt. lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus
<milestone unit="section" n="5"/>
manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam
<milestone unit="section" n="6"/>
respuit. e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus
<note n="n9.356.1">et P.</note>
<note n="n9.356.2">fratrem Peter 2; patrem P.</note>
<note n="n9.356.3">mites P 1. </note>
<note n="n9.356.4">ne litaret Edit. princeps; elitaret P. </note>
<pb n="p.358"/>
aureorum, quos
<note target="n9.358.1"/>
digitis ostendebat ipse Iulianus ut
<milestone unit="section" n="7"/>
fidem faceret, summotus atque depulsus est. inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit.
<milestone unit="section" n="8"/>
haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit. populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem
<milestone unit="section" n="9"/>
populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum
<milestone unit="section" n="10"/>
est. constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.
<note target="n9.358.2"/>
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et Iulianus quidem neque Britannicos exercitus neque Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat, timens praecipue Syriacos
<milestone unit="section" n="2"/>
exercitus, ergo Pescennius Niger in Syria, Septimius Severus in Illyrico
<note target="n9.358.3"/>
cum exercitibus quibus praesidebant
<milestone unit="section" n="3"/>
a Iuliano descivere. sed cum ei nuntiatum esset Severum descivisse, quem suspectum non habuerat, perturbatus est et
<note target="n9.358.4"/>
ad senatum venit impetravitque
<note target="n9.358.5"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
ut hostis Severus renuntiaretur; militibus etiam qui
<note n="n9.358.1">quod P.</note>
<note n="n9.358.2">est P.</note>
<note n="n9.358.3">niger in illyrico s. seuerus in syria P.</note>
<note n="n9.358.4">et om. in P.</note>
<note n="n9.358.5">impetrauitque P (Dessau); imperauitque Peter. </note>
<pb n="p.360"/>
Severum secuti fuerant dies praestitutus, ultra quam, si cum Severo fuissent, hostium numero haberentur.
<milestone unit="section" n="5"/>
missi sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent ut Severus repudiaretur, et is
<milestone unit="section" n="6"/>
esset imperator quem senatus elegerat, inter ceteros legatus est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim militibus invisus ob durum et sordidum imperium.
<milestone unit="section" n="7"/>
missus est successor Severo Valerius Catullinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi
<milestone unit="section" n="8"/>
tenebat, missus praeterea Aquilius centurio, notus
<milestone unit="section" n="9"/>
caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites desides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod unicuique praescribebatur, mercede conducerent. </p></div><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis
<milestone unit="section" n="2"/>
oderat et ridebat. et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi, iussit etiam Marciam una
<note target="n9.360.1"/>
interfici.
<note n="n9.360.1">Marciam una Mommsen; marci manuum P. </note>
<pb n="p.362"/>
<milestone unit="section" n="3"/>
Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt.
<milestone unit="section" n="4"/>
Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit.
<milestone unit="section" n="5"/>
haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem
<note target="n9.362.1"/>
contra barbaros milites parans.
<milestone unit="section" n="6"/>
haec tamen agenti Iuliano Plautius
<note target="n9.362.2"/>
Quintilius consularis augur contradixit, adserens non debere imperare
<milestone unit="section" n="7"/>
eum qui armis adversario non posset resistere, cui multi senatores consenserunt, quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium
<milestone unit="section" n="8"/>
cogerent aut obtruncarent. sed id consilium displicuit, neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum
<milestone unit="section" n="9"/>
pateretur infestum. quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii, quod statim factum est. </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium
<milestone unit="section" n="2"/>
acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pro-
<note n="n9.362.1">rem ins. by Peter; om. in P.</note>
<note n="n9.362.2">Plautius Peter; phaustius P. </note>
<pb n="p.364"/>
nuntiasset:
<q>Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo,</q>
Iulianus suggessit
<q>Adde et Severum,</q>
quod cognomentum avi
<note target="n9.364.1"/>
et proavi sibi
<milestone unit="section" n="3"/>
Iulianus adsciverat. sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset.
<note target="n9.364.2"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
Post senatus consultum statim Didius Iulianus
<milestone unit="section" n="5"/>
unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus.
<milestone unit="section" n="6"/>
sed pacem simulatam esse mandatamque
<note target="n9.364.3"/>
caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus
<milestone unit="section" n="7"/>
locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu
<milestone unit="section" n="8"/>
militum. Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita
<milestone unit="section" n="9"/>
sunt. fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret
<note target="n9.364.4"/>
vel odium
<milestone unit="section" n="10"/>
populi deleniri vel militum arma compesci. nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt
<note target="n9.364.5"/>
fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur,
<milestone unit="section" n="11"/>
Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.
<note n="n9.364.1">habui P.</note>
<note n="n9.364.2">consuluisset P; contulisset Peter.</note>
<note n="n9.364.3">mandatamque Ursinus; tantamque P. </note>
<note n="n9.364.4">putaret Egnatius; uitaret P.</note>
<note n="n9.364.5">ducunt P. </note>
<pb n="p.366"/>
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus
<milestone unit="section" n="2"/>
est. deiecta sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto
<milestone unit="section" n="3"/>
opus esset, certi nihil comperit a senatu, sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens.
<milestone unit="section" n="4"/>
transierant et ex Umbria milites ad Severum,
<milestone unit="section" n="5"/>
et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari.
<milestone unit="section" n="6"/>
Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali
<milestone unit="section" n="7"/>
et genero Repentino, actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium, et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se
<note target="n9.366.1"/>
absumpsisset Iulianus.
<milestone unit="section" n="8"/>
missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem
<milestone unit="section" n="9"/>
Caesaris implorans, hoc est Severi. filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat.
<note n="n9.366.1">se P; om. by Peter. </note>
<pb n="p.368"/>
quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est.
<milestone unit="section" n="10"/>
corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana. </p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio
<milestone unit="section" n="2"/>
fuisset humillimus, fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad subcriptiones, moderatissimus ad libertatem.
<milestone unit="section" n="3"/>
Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor, imperavit mensibus duobus diebus quinque, reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei publicae sibi praesules ipse fecisset. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>