<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:23-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2:23-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi2331.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Si quis umquam proscriptus est a praefecto
<milestone unit="section" n="2"/>
urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius
<milestone unit="section" n="3"/>
datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit.
<note n="n4.188.1">Hirschfeld (Wien. Stud., III, p. 116) would insert ex procuratoriis before praetorias.</note>
<note n="n4.188.2">in omitted in P. </note>
<pb n="p.190"/>
<milestone unit="section" n="4"/>
absens populi Romani voluptates curari vehementer
<milestone unit="section" n="5"/>
praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam.
<milestone unit="section" n="6"/>
iusserat enim ne mercimonia impedirentur,
<milestone unit="section" n="7"/>
tardius pantomimos exhibere nonis
<note target="n4.190.1"/>
diebus. de amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus, sed haec omnia per epistolas suas purgavit.
<milestone unit="section" n="8"/>
idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae
<note target="n4.190.2"/>
summovit.
<milestone unit="section" n="9"/>
fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit. </p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><p><milestone unit="section" n="1"/>
Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium
<milestone unit="section" n="2"/>
criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui
<note n="n4.190.1">nonis Salm.; non uotis P.</note>
<note n="n4.190.2">pelosiae P; Pelusiaca Novak. </note>
<pb n="p.192"/>
cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab
<milestone unit="section" n="3"/>
eo audirentur qui pro populo iudicaret, aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit, infinitos
<milestone unit="section" n="4"/>
ex gentibus in Romano solo conlocavit, fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent.
<milestone unit="section" n="5"/>
Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam
<milestone unit="section" n="6"/>
Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit,
<note target="n4.192.1"/>
ut quidam dicunt, Faustina volente,
<milestone unit="section" n="7"/>
quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se
<milestone unit="section" n="8"/>
appellasse, cum divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non est satis motus defectione
<milestone unit="section" n="9"/>
Cassii nec in eius affectus saevit.
<note target="n4.192.2"/>
sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>