<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2:12-14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2:12-14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo017.perseus-lat2"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Praecesserat de eo fama saeuitiae simul atque auaritiae, quod ciuitates Hispaniarum
            Galliarumque, quae cunctantius sibi accesserant, grauioribus tributis, quasdam etiam
            murorum destructione punisset et praepositos procuratoresque supplicio capitis
            adfecisset cum coniugibus ac liberis; quodque oblatam a Tarraconensibus e uetere templo
            Iouis coronam auream librarum quindecim conflasset ac tres uncias, quae ponderi deerant,
            iussisset exigi. <milestone n="2" unit="section"/> ea fama et confirmata et aucta est,
            ut primum urbem introiit. nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites
            fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa
            pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam. item
            Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam multisque
            experimentis fidelissimam dissoluit ac sine commodo ullo remisit in patriam, quasi Cn.
            Dolabellae, iuxta cuius hortos tendebat, proniorem. <milestone n="3" unit="section"/>
            illa quoque uerene an falso per ludibrium iactabantur, adposita lautiore cena ingemuisse
            eum, et ordinario quidem dispensatori breuiarium rationum offerenti paropsidem leguminis
            pro sedulitate ac diligentia porrexisse, Cano autem choraulae mire placenti denarios
            quinque donasse prolatos manu sua e peculiaribus loculis suis.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quare aduentus eius non perinde gratus fuit, idque proximo spectaculo apparuit,
            siquidem Atellanis notissimum canticum exorsis:</p><l>uenit<del>i</del> Onesimus a uilla cuncti simul spectatores consentiente uoce reliquam
            partem rettulerunt ac saepius uersu repetito egerunt.</l></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quanquam multa
            documenta egregii principis daret; sed nequaquam tam grata erant, quam inuisa quae secus
            fierent. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Regebatur trium arbitrio, quos una et intra Palatium habitantis nec umquam non
            adhaerentis paedagogos uulgo uocabant. ii erant T. Vinius legatus eius in Hispania,
            cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia
            socordiaque intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani
            cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus. his diuerso uitiorum genere
            grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo
            acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo
            atque illud aetatis. <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione minima inauditos condemnauit.
            ciuitates R. raro dedit, iura trium liberorum uix uni atque alteri ac ne is quidem nisi
            ad certum praefinitumque tempus. iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo
            negauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum
            euocarentur, eripuit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>