<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei, absoluit. incohauit
            autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a
            successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa
            uetustate moenia deorumque aedes refectae. destinauerat et Sami Polycratis regiam
            restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia
            Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.</p><p>Compluribus cognominibus adsumptis—nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater
            exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum audiret forte reges, qui officii
            causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis,
            exclamauit:</p><l><foreign xml:lang="grc">εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς.</foreign> nec multum afuit
            quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
              <milestone n="2" unit="section"/> uerum admonitus et principum et regum se excessisse
            fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra
            numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia,
            quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede
            Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos,
            medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
              <milestone n="3" unit="section"/> templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et
            excogitatissimas hostias instituit. in templo simulacrum stabat aureum iconicum
            amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii ditissimus
            quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant. hostiae erant
            phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per
            singulos dies immolarentur. <milestone n="4" unit="section"/> et noctibus quidem plenam
            fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum
            Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo
            clarius nec sine iurgiis. nam uox comminantis audita est:</l><l><foreign xml:lang="grc">ἤ μ' ἀνάειρ' ἢ ἐγὼ σέ,</foreign> donec exoratus, ut referebat,
            et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium
            Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus
            fundamenta iecit.</l></div><div type="textpart" n="23" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat
            suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
            praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset,
            procreatam; ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Si<del>n</del>culasque
            uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.
              <milestone n="2" unit="section"/> Liuiam Augustam proauiam 'Vlixem stolatum' identidem
            appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi
            materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium
            Lurconem Romae honoribus functum. auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut
            interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit
            mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit
            prospexitque e triclinio ardentem rogum. <milestone n="3" unit="section"/> fratrem
            Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad
            necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se
            turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates
            accideret, remansisset, ille antidotum obol<del>e</del>uisset, quasi ad praecauenda
            uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi,
            et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset. nam
            Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra
            se uicissim conlocabat uxore supra cubante. ex iis Drusillam uitiasse uirginem
            praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia
            auia, apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit
            et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger
            instituit. <milestone n="2" unit="section"/> eadem defuncta iustitium indixit, in quo
            risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit. ac maeroris
            impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam,
            Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam
            postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per
            numen Drusillae deierauit. <milestone n="3" unit="section"/> reliquas sorores nec
            cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo
            facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus
            se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed
            et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.</p></div><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
            Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci
            imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum
            prioris mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse
            ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio
            abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et
            Augusti. <milestone n="2" unit="section"/> Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari
            exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex
            prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto
            cuiusquam in perpetuum coitu. <milestone n="3" unit="section"/> Caesoniam neque facie
            insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac
            lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et
            galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam.
            uxorio nomine dignatus est †quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se
            eius et patrem infantis ex ea natae. <milestone n="4" unit="section"/> infantem autem,
            Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio
            imposuit alendamque et instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio sui seminis
            esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis
            ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum
            regis Iubae filium, consobrinum suum—erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos—et
            in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam. adiutores imperii: quibus omnibus pro
            necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Nihilo reuerentior leniorue erga senatum, quosdam summis honoribus functos ad essedum
            sibi currere togatos per aliquot passuum milia et cenanti modo ad pluteum modo ad pedes
            stare succinctos linteo passus est; alios cum clam interemisset, citare nihilo minus ut
            uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte perisse mentitus. <milestone n="3" unit="section"/> consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauit magistratum
            fuitque per triduum sine summa potestate res p. quaestorem suum in coniuratione
            nominatum flagellauit ueste detracta subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi
            insisterent. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Simili superbia uiolentiaque ceteros tractauit ordines. inquietatus fremitu gratuita in
            circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit; elisi per eum tumultum
            uiginti amplius equites R., totidem matronae, super innumeram turbam ceteram. scaenicis
            ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum ferens, decimas maturius dabat, ut
            equestria ab infimo quoque occuparentur. <milestone n="5" unit="section"/> gladiatorio
            munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque
            ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, †quoque
            paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua
            corporis subiciebat. ac nonnumquam horreis praeclusis populo famem indixit. </p></div><div type="textpart" n="27" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Saeuitiam ingenii per haec maxime ostendit. cum ad saginam ferarum muneri praeparatarum
            carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit, et custodiarum seriem
            recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, 'a caluo
            ad caluum' duci imperauit. <milestone n="2" unit="section"/> uotum exegit ab eo, qui pro
            salute sua gladiatoriam operam promiserat, spectauitque ferro dimicantem nec dimisit
            nisi uictorem et post multas preces. alterum, qui se periturum ea de causa uouerat,
            cunctantem pueris tradidit, uerbenatum infulatumque uotum reposcentes per uicos agerent,
            quoad praecipitaretur ex aggere. <milestone n="3" unit="section"/> multos honesti
            ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestias
            condemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit aut medios serra dissecuit,
            nec omnes grauibus ex causis, uerum male de munere suo opinatos, uel quod numquam per
            genium suum deierassent. <milestone n="4" unit="section"/> parentes supplicio filiorum
            interesse cogebat; quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo
            poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
            curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis uerberatum
            non prius occidit quam offensus putrefacti cerebri odore. Atellan<del>i</del>ae poetam
            ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit. equitem R. obiectum
            feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere consuesset,
            respondente eo per adulationem: 'deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et
            tu imperares,' opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas,
            qui uniuersos contrucidarent. cum discerpi senatorem concupisset, subornauit qui
            ingredientem curiam repente hostem publicum appellantes inuaderent, graphisque confossum
            lacerandum ceteris traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscera
            hominis tracta per uicos atque ante se congesta uidisset.</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>immanissima facta augebat atrocitate uerborum. nihil magis in natura sua laudare se ac
            probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, <foreign xml:lang="grc">ἀδιατρεψίαν</foreign>, hoc est inuerecundiam. monenti Antoniae auiae tamquam parum
            esset non oboedire: 'memento,' ait, 'omnia mihi et <add>in</add> omnis licere.'
            trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur:
            'antidotum,' inquit, 'aduersus Caesarem?' relegatis sororibus non solum insulas habere
            se, sed etiam gladios minabatur. <milestone n="2" unit="section"/> praetorium uirum ex
            secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius
            desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui
            tam diu non prodesset elleborum. decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia
            subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquot uno tempore
            condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animaduerti passus est, perpetuo
            notoque iam praecepto: 'ita feri ut se mori sentiat.' punito per errorem nominis alio
            quam quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse dixit. tragicum illud subinde
            iactabat:</p><l>oderint, dum metuant. <milestone n="2" unit="section"/> saepe in cunctos pariter
            senatores ut Seiani clientis, ut matris ac fratrum suorum delatores, inuectus est
            prolatis libellis, quos crematos simulauerat, defensaque Tiberi saeuitia quasi
            necessaria, cum tot criminantibus credendum esset. equestrem ordinem ut scaenae
            harenaeque deuotum assidue proscidit. infensus turbae fauenti aduersus studium suum
            exclamauit: 'utinam p. R. unam ceruicem haberet!' cumque Tetrinius latro postularetur,
            et qui postularent, Tetrinios esse ait. <milestone n="3" unit="section"/> retiari
            tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribus
            succubuerant; cum occidi iuberentur, unus resumpta fuscina omnes uictores interemit:
            hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent,
            execratus est.</l></div><div type="textpart" n="31" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus
            publicis insignirentur; Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum
            apud Fidenas memorabilem factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum; atque
            identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae
            optabat.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito eadem factorum dictorumque saeuitia
            aderat. saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta
            habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat. Puteolis
            dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore
            inuitasset ad se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula apprehendentes contis
            remisque detrusit in mare. <milestone n="2" unit="section"/> Romae publico epulo seruum
            ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis
            atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret,
            per coetus epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et
            sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
              <milestone n="3" unit="section"/> admota altaribus uictima succinctus poparum habitu
            elato alte malleo cultrarium mactauit. lautiore conuiuio effusus subito in cachinnos
            consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus: 'quid,' inquit,
            'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'</p></div><div type="textpart" n="33" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter
            illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis
            quasi etiam in gemitu praedulcem. quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur,
            addebat: 'tam bona ceruix simul ac iussero demetur.' quin et subinde iactabat
            exquisiturum se uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto opere diligeret.</p></div><div type="textpart" n="34" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui
            hominum genus grassatus est. statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area
            propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui
            saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut
            imaginem nisi consulto et auctore se poni. <milestone n="2" unit="section"/> cogitauit
            etiam de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non licere dicens, quod Platoni
            licuisset, qui eum e ciuitate quam constituebat eiecerit? sed et Vergili<del>i</del> ac
            Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum
            alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia
            neglegentemque carpebat. de iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum
            aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter
            eum.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>uetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato
            crinem, Cn. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo rettuli, et
            arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam
            quod edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae
            abollae animaduertit. <milestone n="2" unit="section"/> pulchros et comatos, quotiens
            sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat. erat Aesius Proculus patre primipilari, ob
            egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus; hunc spectaculis detractum
            repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem
            constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi,
            deinde iugulari. <milestone n="3" unit="section"/> nullus denique tam abiectae
            condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret. Nemorensi regi,
            quod multos iam annos poteretur sacerdotio, ualidiorem aduersarium subornauit. cum
            quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti
            studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae
            praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re
            leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti
            sibi.</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Pudicitiae <add>neque suae</add> neque alienae pepercit. M. Lepidum, Mnesterem
            pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus,
            consulari familia iuuenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam
            uociferatus est. super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non
            temere ulla inlustriore femina abstinuit. <milestone n="2" unit="section"/> quas
            plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac
            lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adleuans, si quae pudore
            submitterent; quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam
            seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel
            uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus. quibusdam
            absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum
            usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis
            lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et
            obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. quin et
            nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in
            plebem. <milestone n="2" unit="section"/> fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis
            puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate
            magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter
            choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. in extructionibus praetoriorum atque
            uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici
            negaretur. <milestone n="3" unit="section"/> et iactae itaque moles infesto ac profundo
            mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata
            fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur.
            ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies
            milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario et exquisitissimo
            calumniarum et auctionum et uectigalium genere. negabat iure ciuitatem Romanam usurpare
            eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim
            intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti
            diplomata ut uetera et obsoleta deflabat. <milestone n="2" unit="section"/> arguebat et
            perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi
            accessisset. testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum
            neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uana,
            quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse. quo metu iniecto cum iam et ab
            ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur,
            derisores uocabat, quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas
            matteas misit. <milestone n="3" unit="section"/> cognoscebat autem de talibus causis,
            taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. ac
            ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus
            una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum
            egisset, dum ea meridiaret. <milestone n="4" unit="section"/></p><p>Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum subiecit ac uenditauit, exquirens per
            se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti
            uenas sibi inciderent. nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante,
            monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi
            praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies
            ignoranti addicerentur.</p></div><div type="textpart" n="39" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>in Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos atque
            etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti
            ueteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque
            uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut et panis Romae saepe deficeret et
            litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent.
              <milestone n="2" unit="section"/> cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac
            lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos
            locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis
            copiam faceret. compererat prouincialem locupletem ducenta sestertia numerasse
            uocatoribus, ut per fallaciam conuiuio interponeretur, nec tulerat moleste tam magno
            aestimari honorem cenae suae; huic postero die sedenti in auctione misit, qui nescio
            quid friuoli ducentis milibus traderet diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu
            ipsius.</p></div><div type="textpart" n="40" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat,
            per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere
            omisso, cui non tributi aliquid imponeret. pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum
            statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae,
            de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse negotium
            conuinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus pars octaua; ex capturis prostitutarum
            quantum quaeque uno concubitu mereret; additumque ad caput legis, ut tenerentur publico
            et quae meretricium quiue lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia
            essent.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>