<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2:6-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2:6-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p rend="indent">Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul
a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis
exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios
eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores
et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos
et odorum diuites Arabas—eorum igitur Indorum non
aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami
merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri
fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium
maximus
<quote rend="blockquote"><l>eois regnator aquis in flumina centum</l><l>discurrit, centum ualles illi oraque centum,</l><l>oceanique fretis centeno iungitur amni,</l></quote>
nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem
tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo
in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico uolumine
indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus
uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas
pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac
retentores suos toto corpore oblidere. sunt apud illos et
uaria colentium genera—libentius ego de miraculis hominum quam naturae disseruerim—; est apud illos genus, qui <pb n="p.7"/>
nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque ad<del>co</del>gnomen illis bubulcis inditum. sunt et mutandis mercibus
callidi et obeundis proeliis strenui uel sagittis eminus uel
ensibus comminus. est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae uocantur. hos ego maxime admiror,
quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli: non illi norunt aruum
colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum
subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere. quid
igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. nec
quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem
animi et otium oderunt. igitur ubi mensa posita, priusquam
edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et
officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum feceri<add>n</add>t. hic alius
se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam
imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua
repperisse uel alterius demonstratione didicisse, <add>alia</add> denique <pb n="p.8"/>
ceteri commemorant. qui nihil habet ad<del>d</del>ferre cur prandeat,
inpransus ad opus foras extruditur.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p rend="indent">Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui
ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est,
ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur—nam solus <add>a</add> condito aeuo, quantum hominum
memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna
sua maior fuit successusque eius amplissimo<add>s</add> et prouocauit
ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior,
solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat
uirtutem uel sperare, fortunam uel optare—, eius igitur
Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae
omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare; sed cum
primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam,
quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus
uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis
effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine,
quin saepe <add>scripsit</add>, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles
coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet;
praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis
uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus
admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum. <pb n="p.9"/>
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander
ut ubique imaginum sim<add>illim</add>us esset, utique omnibus
statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis
iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur. quod
utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui
imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices,
idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos
imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum
quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter
uiuendo contaminarent. quod utrumque scilicet perfacile est.
quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui <add>nata</add>?
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare
alios insectari audientium contumelia est. an non summam
contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis
optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa
uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut,
si pallium accipere uelit, <add>non</add> disertius maledicat?</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>hic enim plus sibi debet quam dignitati, quanquam
nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris
hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles <pb n="p.10"/>
genere et ex iis <add>pauci consulares, ex</add> consularibus pauci
boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. sed ut loquar de solo
honore, non licet insignia eius uestitu uel calceatu temere
usurpare.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>