<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant
amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut
odium mouerent. sed quid ad magica maleficia, quod ego
pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? an
ideo magus, quia poeta? quis unquam fando audiuit tam
<add>ueri</add>similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam
proxumum argumentum? <q>fecit uorsus Apuleius.</q> si malos,
crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos,
quid accusas? <q>at enim ludicros et amatorios fecit.</q> num
ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me
magiae detulistis? fecere tamen et alii talia, etsi uos
ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius
et Ciu<del>i</del>s cum aliis innumeris, etiam mulier Lesbia, lasciue
illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae
suae dulcedine carminum commendet, apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. <q>at philosophi non fuere.</q> num igitur etiam
Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis,
cuius ille lasciuissimus uersus est: <foreign xml:lang="grc">μηρῶν ἱμείρων καὶ
γλυκεροῦ στόματος</foreign>? et quid tam petulans habent omnes
uersus mei, si cum isto uno contendantur? ut taceam
scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris <pb n="p.10"/>
id genus plurima. recitem denuo, ut sciant me eorum
non pigere:
<quote rend="blockquote"><lb/>et Critias mea delicia est et salua, Charine,
<lb/>pars in amore meo, uita, tibi remanet;
<lb/>ne metuas; nam me ignis et ignis torreat ut uult,
<lb/>hasce duas flammas, dum potiar, patiar.
<lb/>hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est:
<lb/>hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.</quote>
recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos
postremum legere:
<quote rend="blockquote"><lb/>florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.
<lb/>carmina dono tibi, serta tuo genio,
<lb/>carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
<lb/>quae bis septeno uere tibi remeat,
<lb/>serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent,
<lb/>aetatis florem floribus ut decores.
<lb/>tu mihi das contra pro uerno flore tuum uer,
<lb/>ut nostra exuperes munera muneribus;
<lb/>pro implexis sertis complexum corpore redde<add>s</add>,
<lb/>proque rosis oris sauia purpurei.
<lb/>quod si animam inspires donaci, iam carmina nostra
<lb/>cedent uicta tuo dulciloquo calamo.</quote>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>