<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:74-76</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:74-76</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="74" subtype="section"><p>Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt
sine maximo causae dispendio tran<add>s</add>gredi, ne Pontiano, cui
<del>h</del>errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc
leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum
est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio
studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique
ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis
facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda
animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non
ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio
Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem <pb n="p.82"/>
aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem,
quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si
omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium
istud mihi ex summis uiribus conflauit.</p><p>Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis
auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor,
hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et
flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur,
me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in
<del>h</del>istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non
idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam
inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim
in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut
audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam
histrionis habuisse praeter impudicitiam.</p></div><div type="textpart" n="75" subtype="section"><p>in hac etiam
aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus
honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia,
tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa,
filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis <pb n="p.83"/>
ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae,
triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris
peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi
qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum
ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa
inter uirum et uxorem no<del>n</del>ta<del>m</del> conlusio: qui
amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat,
suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato
pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum
uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid
enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus,
quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater
eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam
quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, <q>pax</q>
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia
insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima
fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus
reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium ⟨XXX⟩ deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum
uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator <pb n="p.84"/>
studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid
habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum
dedit operam, quod male partum erat ut male periret,
nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter
ambitionem miseram et profundam gulam.</p></div><div type="textpart" n="76" subtype="section"><p>Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam
domum contumeliis <add>alere</add> abnuit; filia autem per
adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam
circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an
adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset. Pontianus
ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum
falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo
ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui
prius pacta fuerat, post satietatem derelictam. uenit igitur
ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato,
flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens
repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam
inmodica sui ostentatrix. quis non disciplina<add>m</add> matris
agnouit, cum in puella uideret i<add>m</add>medicatum os et purpurissatas <pb n="p.85"/>
genas et inlices oculos. dos erat a creditore
omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior
quam domus exhausta et plena liberis postulabat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>