<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:62-64</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:62-64</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="62" subtype="section"><p>Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante
te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum
Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur,
Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea
mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae
delitescat? immo quid omnino est, quod uos manifesti
mendacii non reuincat? occulte fabricatum esse dixistis
quo<add>d</add> Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod
Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna
sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona
munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum
seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt.
lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non
piguit uos commentiri, quem <del>quem</del> afuisse in eo tempore
scitis, quem ius<add>s</add>isse fieri qualicumque materia probatum est.</p></div><div type="textpart" n="63" subtype="section"><p>Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel
omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, <pb n="p.70"/>
prorsus horribilem et larualem. quodsi compertum habebatis tam e<del>n</del>uidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem
non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem libere
mentiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam
meae consuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi
habeo, qu<add>o</add>quo eam, simulacrum alicuius dei inter libellos
conditum gestare eique diebus festis ture et mero et aliquando uictima<del>s</del> supplicare. dudum ergo cum audire<add>m</add>
sceletum perquam impudenti mendacio dictitari, iussi,
curriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum
afferret, quem mihi Saturninus iste Oeae fabricatus est.
cedo tu eum, uideant, teneant, considerent. em uobis,
quem scele<add>s</add>tus ille sceletum nominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisne mendacii uestri
damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet?
hiccine est sceletus, haeccine est larua, hoccine est quod
appellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne
et commune simulacrum est? accipe quaeso, Maxime, et
contemplare; bene tam puris et tam piis manibus tuis
traditur res consecrata. em uide, quam facies eius decora
et suci palaestrici plena sit, quam hilaris dei uultus, ut
decenter utrimque lanugo malis deserpat, ut in capite
crispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareat, quam
lepide super tempora pares pinnulae emineant, quam autem
festiue circa humeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicere, profecto ille simulacra deorum nulla <pb n="p.71"/>
uidet aut omnia neglegit; hunc denique qui laruam putat,
ipse est laruans.</p></div><div type="textpart" n="64" subtype="section"><p>At tibi, Aemiliane, pro isto mendacio duit deus iste
superum et inferum commeator utrorumque deorum malam
gratiam semperque obuias species mortuorum, quidquid umbrarum est usquam, quidquid lemurum, quidquid manium,
quidquid laruarum, oc<del>c</del>ulis tuis oggerat, omnia noctium
occursacula, omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta, a quibus tamen aeuo et merito
haud longe abes<del>t</del>. ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum et sollemne et superum et
caeleste. quin altitudinis studio secta ista etiam caelo
ipso sublimiora quaepiam uesti<add>ga</add>uit et in extimo mundi
tergo stetit. scit me uera dicere Maximus, qui <foreign xml:lang="grc">τὸν ὑπερουράνιον τόπον</foreign> et <foreign xml:lang="grc">οὐρανοῦ νῶτον</foreign> legit in Phaedro diligenter. idem Maximus optime intellegit, ut de nomine
etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo,
sed a Platone <foreign xml:lang="grc">βασιλεύς</foreign> nuncupatus: <foreign xml:lang="grc">περὶ τὸν πάντων βασιλέα
πάντ᾽ ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα</foreign>, quisnam sit ille basileus,
totius rerum naturae causa et ratio et origo initialis, <pb n="p.72"/>
summus animi genitor, aeternus animantum sospitator, assiduus mundi sui opifex, sed enim sine opera opifex, sine
cura sospitator, sine propagatione genitor, neque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoque paucis
cogitabilis, nemini effabilis.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>