<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:59-61</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:59-61</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus
ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus
remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est,
ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae
cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio
foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam
nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic
Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius
testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam
dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia
cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non
quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub
oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria<add>mine</add> sibi temperare,
ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus
de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu
de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis
barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, <pb n="p.67"/>
rictum <add>latum</add>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum
tremorem, ructus<add>s</add>piram<add>en</add>. patrimonium omne iam pridem
abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest,
nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen
numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam
temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p>Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum
potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui
merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum
damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est
in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod
eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem
suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque,
Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum
pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus
est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam
sunt <add>in</add>solita audacia et importuna impudentia praediti
tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, <pb n="p.68"/>
—nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice
timerem, sed ut ne impunitum foret <add>Crasso</add>, crassum
quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.</p></div><div type="textpart" n="61" subtype="section"><p>Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras
legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est,
quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno
exquisitissimo comparasse et, cum sit <add>s</add>celeti forma turpe
et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo
<foreign xml:lang="grc">βασιλέα</foreign> nuncupare. nisi fallor, ordine eorum uestigia
persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae
textum retexo.</p><p>Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest,
cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto
adesset, denuntiaueritis? en adest Cornelius Saturninus
artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit: me, cum apud eum multas geometricas
formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque
uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque
materia, dummodo lignea, exculperet. igitur primo buxeam <pb n="p.69"/>
temptasse<del>t</del>. interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos
hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se
attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti
faceret adhortatum: id munus cum primis mihi gratum
fore. secundum ea se fecisse, proinde ut loculi<del>s</del> suppetebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudine
Mercuriolum expediri potuisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>