<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:5-7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:5-7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum
neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis
studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis
spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super
omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem,
si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus
scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero
profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de <pb n="p.6"/>
eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto
eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod
eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse,
nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet,
de quo di<add>s</add>serere publice non possim ita, ut iam de uorsibus di<add>s</add>sertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis
suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de
dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum,
qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit
profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret
criminosum, id mihi secum esse commune. nam petisse
eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:
<quote rend="blockquote"><lb/>Calpurniane, salue properis uersibus.
<lb/>misi, ut petisti, <add>tibi</add> munditias dentium,
<lb/>nitelas oris ex Arabicis frugibus,
<lb/>tenuem, candificum, nobilem puluisculum,
<lb/>complanatorem tumidulae gingiuulae,
<lb/>conuerritorem pridianae reliquiae,
<lb/>ne qua uisatur tetra labes sordium,
<lb/>restrictis forte si labellis riseris.</quote>
                  <pb n="p.7"/>
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum,
quid omnino quod philosophus suum nolit uideri? nisi
forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus,
sua sibi urina <q>dentem atque russam pumicare gingiuam.</q>
               </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum. quidni? crimen haud contemnendum
philosopho, nihil in se sordidum sinere, nihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentum, praesertim
os, cuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimus, siue ille cuipiam osculum ferat seu cum qui<del>c</del>quam
sermocinetur siue in auditorio dissertet siue in templo
preces alleget: omnem quippe hominis actum sermo praeit,
qui, ut ait poeta praecipuus, dentium muro proficiscitur.
dares nunc aliquem similiter grandiloquum: diceret suo
more, cum primis cui ulla fandi cura sit impensius cetero
corpore os colendum, quod esset animi uestibulum et
orationis ianua et cogitationum comitium; ego certe pro
meo captu dixerim nihil minus quam oris illuuiem libero
et liberali uiro competere. est enim ea pars hominis
loco celsa, uisu prompta, usu facunda; nam quidem feris
et pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectum,
uestigio et pabulo proximum, nunquam ferme nisi mortuis <pb n="p.8"/>
aut ad morsum exasperatis conspicitur: hominis uero
nihil prius tacentis, nihil saepius loquentis contemplere.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>