<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita
dici: <q>accusamus apud te philosophum formonsum et tam
Graece quam Latine</q>—pro nefas—<q>disertissimum.</q> nisi
fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus
est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae
crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod <add>H</add>omericus Alexander Hectori:
<quote rend="blockquote"><lb/><foreign xml:lang="grc">οὔ τοι ἀπόβλητ᾽ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,</foreign><foreign xml:lang="grc">ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ᾽ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,</foreign></quote>
munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae
tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere
etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi
excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum
Velia oriundum, qui primus omnium <foreign xml:lang="grc">ἀπορίας</foreign> sollertissimo
artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem <pb n="p.5"/>
longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque
multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi,
qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota
est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam
litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem
debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad
lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit
amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus,
stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria
non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>