<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:35-37</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:35-37</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a
me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis
flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me
eadem opera pretio impenso per plurim<del>is</del>os piscatoris
quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem,
calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echin<add>or</add>um <pb n="p.40"/>
caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas,
resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum
et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum
uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur,
tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo
suspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari
spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui
minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa
ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido
proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes
diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi
grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam,
tuam patientiam mirabar.</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerim,
quorundam adhuc nescius esse nolim, discat Aemilianus,
quoniam usque adeo rebus meis curat; quanquam est
iam praecipiti aeuo et occidua senectute, tamen, si uidetur,
accipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterum philosophorum monumenta, tandem ut intellegat non
me primum haec requisisse, sed iam pridem maiores meos,
Aristotelen dico et Theop<add>h</add>rastum et <del>t</del>Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minores, qui plurimos libros de
genitu animalium deque uictu deque particulis deque omni
differentia reliquerunt. bene quod apud te, Maxime, causa
agitur, qui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis <pb n="p.41"/>
                  <foreign xml:lang="grc">περὶ ζῴων γενέσεως, περὶ ζῴων ἀνατομῆς, περὶ ζῴων ἱστορίας</foreign>
multiiuga uolumina, praeterea problemata innumera eiusdem, tum ex eadem secta ceterorum, in quibus id genus
uaria tractantur. quae tanta cura conquisita si honestum
et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem
Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut
omissa adquirere aut defecta supplere? permittite, si
operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me
Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici
habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum
maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
interea, dum hic quaerit, ego exemplum rei competens
dixero.</p></div><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit
enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a
filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet,
protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam
iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione
sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent,
si carmina senis displicerent. ibi ego comperior om<del>a</del>nis <pb n="p.42"/>
iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum
tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae,
nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius
dementiae condemnarent.</p><p>Inuenisti tu librum? beasti. cedo enim experiamur,
an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
lege pauca de principio, dein quaedam de piscibus. at
tu interea, dum legit, <del>t</del>aquam<del>quam</del> sustine.—</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>