<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:32-34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:32-34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et
piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere
pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo
propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et
qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in
rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid
aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem
suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram
ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris,
cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem
piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos
fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum
insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et
scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio
a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. <q>cur ergo tu quaeris?</q>
nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te,
si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel
cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem
modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel
quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per
haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi? <pb n="p.38"/>
               </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam
necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut
merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem
marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit,
quem mihi Themis<del>c</del>on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum
etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti
generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum
ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti
autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur,
cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas
impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum
utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter
infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu
haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo
pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit
et quodam libro meo legit: <q>interfeminium tegat et femoris
obiectu et palmae uelamento.</q>
               </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod
me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra
iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium
uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac
saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino <pb n="p.39"/>
commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil
dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem
uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae
tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum
propinquitate uim similem rerum coniectam? et fortasse
an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me
fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae
propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata
ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum
pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo
igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam
absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias
litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>