<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:29-31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:29-31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani
huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem
magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti,
nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio
quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian <pb n="p.33"/>
ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet
ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse
atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut
piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis
maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur?
(credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur
etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero
et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim
ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia
quae depenso para<add>n</add>tur non cenae, sed magiae desiderari?
quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus
mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum,
(quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui
nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius
tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur)
—si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi
Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae
sit inductus.</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>'Pisces' inquit <q>quaeris.</q> nolo negare. sed, oro te,
qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror
quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli
pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum?
hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis
uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, <pb n="p.34"/>
ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis
brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi
forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur
pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa
nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad
hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas
mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram
liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
<quote rend="blockquote"><lb/>falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
<lb/>pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
<lb/>quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
<lb/>et matri praereptus amor.</quote>
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis
attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis
squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo
extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille
pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi
etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima,
et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa
repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae <pb n="p.35"/>
epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam
poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent
qui Laeuium legere:
<quote rend="blockquote"><lb/>philtra omnia undique eruunt:
<lb/>antipathes illud quaeritur,
<lb/>trochiscili, ung<add>u</add>es, taeniae,
<lb/>radiculae, herbae, surculi,
<lb/>saurae inlices bicodulae,
<lb/>hinnientium dulcedines.
</quote>
               </p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas
coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi
adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique
Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati
tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime
Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi,
fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico
piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi <pb n="p.36"/>
profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non
fuisse<del>t</del>, si quid<del>em</del> in his utile ad magian comperisset.
sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum
rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non
mari, sed terrae <add>a</add>scripsisse<del>t</del>, cum de quadam saga ad
hunc modum memorauit: <foreign xml:lang="grc">ἣ τόσα φάρμακα ἤδη, ὅσα τρέφει
εὐρεῖα χθών</foreign> itemque alibi carminum similiter:

<quote rend="blockquote" xml:lang="greek"><lb/>th=| plei=sta fe/rei zei/dwros a)/roura
<lb/>fa/rmaka, polla\ me\n e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra/,</quote>
cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot<del>h</del>eus faciem nec Vlixes scrobem
nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex
omni memoria, qui uim <add>h</add>erbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de
summis montibus in mare transferatis et penitus piscium
uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi
Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia,
uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno <pb n="p.37"/>
et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>