<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:23-25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:23-25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundam, uerum ad censum dis<add>s</add>erundum uocasti, ne
quid tu rerum mearum nescias, si tamen nescis, profiteor
mihi ac fratri meo relictum a patre ⟨HS XX⟩ paulo secus, idque a me longa peregrinatione et diutinis studiis
et crebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisque opem tuli et magistris plurimis gratiam
retuli, quorundam etiam filias dote auxi; neque enim
dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu
patrimonii. tu uero, Aemiliane, et id genus homines uti
tu es inculti et agrestes, tanti re uera estis quantum
habetis, ut arbor infecunda et infelix, quae nullum fructum
ex sese gignit, tanti est in pretio, quanti lignum eius in
trunco. at tamen parce postea, Aemiliane, paupertatem
cuipiam obiectare, qui nuper usque agellum Zarathensem,
quem tibi unicum pater tuus reliquerat, solus uno asello
ad tempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu
est, cum te crebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulserunt, unde tibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et
Gaetuliae in ipso confinio mei<add>s</add> scriptis ostendistis, quibus
memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente
publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non
uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus <pb n="p.27"/>
quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac
Semipersa. non enim ubi prognatus, sed ut moratus quisque sit spectandum, nec qua regione, sed qua ratione
uitam uiuere inierit, considerandum est. holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitate
soli commendare, uinum Thasium, holus Phliasium; quippe
illa terrae alumna multum ad meliorem saporem iuuerit
et regio fecunda et caelum pluuium et uentus clemens et
sol apricus et solum sucidum. enimuero animo hominis
extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid ex istis
addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando
non in omnibus gentibus uaria ingenia prouenere, quanquam uideantur quaedam stultitia uel sollertia insigniores?
apud socordissimos Scythas Anacharsis sapiens natus est,
apud Athenienses catos Meletides fatuus. nec hoc eo dixi,
quo me patriae meae paeniteret, etsi adhuc Syfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem
munere populi R. concessimus ac deinceps ueteranorum
militum nouo conditu<del>s</del> splendidissima colonia sumus, in
qua colonia patrem habui loco principis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum in illa re p.,
exinde ut participare curiam coepi, nequaquam degener
pari, spero, honore et existimatione tueor. cur ergo illa
protuli? ut mihi tu, Aemiliane, minus posthac suscenseas,
potiusque ut ueniam inpertias, si per neglegentiam forte
non elegi illud tuum Atticum Zarat, ut in eo nascerer. <pb n="p.28"/>
               </p></div><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente
tam adseuerate obiectare, friuola et inter se repugnantia
simul promere et utraque tamen reprehendere? at non
contraria accusastis? peram et baculum ob auctoritatem,
carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut
deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatis apud Claudium Maximum dicere,
apud uirum seuerum et totius prouinciae negotiis occupatum? quin, inquam, uana haec conuicia aufertis? quin
ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus
flaccet, strepitu uiget?</p><p>Aggredior enim iam ad ipsum crimen magiae, quod
ingenti tumultu ad inuidiam mei accensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulas defraglauit. ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula
exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento,
sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
em tibi illa accusatio iurgiis inita, uerbis aucta, argumentis defecta, nullis post sententiam tuam reliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit
in isto uno destinata, me magum esse, et ideo mihi libet
quaerere ab eruditissimis eius aduocatis, quid sit magus.</p><p>Nam si, quod ego apud plurimos lego, Persarum lingua <pb n="p.29"/>
magus est qui nostra sacerdos, quod tandem est crimen,
sacerdotem esse et rite nosse atque scire atque callere
leges cerimoniarum, fas sacrorum, ius religionum, si quidem
magia id est quod Plato interpretatur, cum commemorat,
quibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae
imbuant—uerba ipsa diuini uiri memini, quae tu mecum,
Maxime, recognosce: <foreign xml:lang="grc">δὶς ἑπτὰ δὲ γενόμενον ἐτῶν τὸν παῖδα
παραλαμβάνουσιν οὓς ἐκεῖνοι βασιλείους παιδαγωγοὺς ὀνομάζουσιν· εἰσὶν δὲ ἐξειλεγμένοι Περσῶν οἱ ἄριστοι δόξαντες
ἐν ἡλικίᾳ τέτταρες, ὅ τε σοφώτατος καὶ ὁ δικαιότατος καὶ ὁ
σωφρονέστατος καὶ ὁ ἀνδρειότατος. ὧν ὁ μὲν μαγείαν τε
διδάσκει τὴν Ζωροάστρου τοῦ Ὠρομάζου· ἔστι δὲ τοῦτο
θεῶν θεραπεία·
διδάσκει δὲ καὶ τὰ βασιλικά.</foreign> </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>