<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:20-22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:20-22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam
facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea
nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; <pb n="p.23"/>
habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et
idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam
in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia
egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri
satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec
refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec
Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues,
at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum
omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi
philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam
poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure
meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui
inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur,
Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse
doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de
rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque
laus in copia neque culpa in penuria consistit.</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p>sed finge
haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna
diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine
homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus
uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni? equus si <pb n="p.24"/>
uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor
pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihi uitio
dabis non facti uel dicti alicuius prauitatem, sed quod
uiuo gracili lare, quod paucioris habeo, parcius pasco,
leuius uestio, minus obsono? atqui ego contra, quantulacumque tibi haec uidentur, multa etiam et nimia arbitror
et cupio ad pauciora me coercere, tanto beatior futurus
quanto collectior. namque animi ita ut corporis sanitas
expedita, imbecillitas laciniosa est, certumque signum est
infirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut
ad natandum is melior, qui onere liberior; sunt enim
similiter etiam in ista uitae humanae tempestate<del>s</del> leuia
sustentui, grauia demersui. equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum
sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit,
eum esse deo similiorem.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="section"><p>Proinde gratum habui, cum ad contumeliam diceretis
rem familiarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animi forem, ut praeter eam supellectilem
nihil quicquam requirerem, sed eundem ornatum digne
gestarem, quem <del>so</del>Crates ultro diuitiis abiectis appetiuit.
<del>so</del>Crates, inquam, si quid credis, Aemiliane, uir domi inter
Thebanos proceres diues et nobilis amore huius habitus,
quem mihi obiectas, rem familiarem largam et uberem
populo donauit, multis seruis a sese remotis solitatem
delegit, arbores plurimas et frugiferas prae uno baculo <pb n="p.25"/>
spreuit, uillas ornatissimas una perula mutauit, quam
postea comperta utilitate etiam carmine laudauit flexis
ad hoc Homericis uersibus, quibus ille Cretam insulam
nobilitat. principium dicam, ne me haec ad defensionem
putes confinxisse:
<quote rend="blockquote"><lb/><del><foreign xml:lang="grc">κρήτη</foreign></del><note><foreign xml:lang="grc">πήρη</foreign></note><foreign xml:lang="grc">τις πόλις ἐστὶ μέσῳ ἐνὶ οἴνοπι
<lb/>τύφῳ</foreign><del><foreign xml:lang="grc">πόντῳ</foreign></del><foreign xml:lang="grc">,</foreign></quote>
iam cetera tam mirifica, quae si tu legisses, magis mihi
peram quam nuptias Pudentillae inuidisses. peram et
baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus
faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique
triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam? non
sunt quidem ista Platonicae sectae gestamina, sed Cynicae
familiae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antist<add>h</add>eni
pera et baculum, quod regibus diadema, quod imperatoribus paludamentum, quod pontificibus galerum, quod
lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicus cum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice
sceptri gloriabatur. ipse denique Hercules inuictus—
quoniam haec tibi ut quaedam mendicabula <del>a</del>nimis
sordent—, ipse inquam Hercules lustrator orbis, purgator ferarum, gentium domitor, is tamen deus, cum
terras peragraret, paulo prius quam in caelum ob uirtutes
as<del>s</del>citus est, neque una pelli uestitior fuit neque uno
baculo comitatior. <pb n="p.26"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>