<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>igitur Pontianum fratris sui <pb n="p.1"/>
filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de
morte cognati adolescentis subito tacere<del>m</del>. tanti criminis descriptione <add>ne</add> tamen omnino desistere uideretur, calumnia<add>m</add> magiae, quae facilius infamatur quam probatur,
eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem
de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et
adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi,
scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae
non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses
et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic
quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et
aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita
totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia
perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile
intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset,
cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor <pb n="p.2"/>
timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum
Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere
de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud
testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab
eius pernicie temperarit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>