<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam
contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari; uel si tu id non facis, ego me facile patiar in
huiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autem,
Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi
rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto,
quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc
fecisti, libenter et diligenter.</p><p>Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio,
de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: <q>habet speculum philosophus, possidet speculum
philosophus.</q> ut igitur habere concedam—ne aliquid
obiecisse te credas, si negaro—, non tamen ex eo accipi
me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quid
enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo
argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi<del>i</del> syrmate,
histrionis crocota, †orgia, mimi centunculo? non opinor.
nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
quod si neque habere utendi argumentum est neque non
utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur
quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando <pb n="p.15"/>
et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam,
ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho
quam Cereris mundum profano uidere.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>