<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo
cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: <pb n="p.13"/>
geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et
diuersis amatoribus pollentis; earum alteram uulgariam,
quae sit percita populari amore, non modo humanis
animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem
imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium
serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem
Venerem, praeditam <del>quae sit</del> optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem
stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe
amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incom<del>i</del>tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora
co<add>m</add>mendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque
enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam
quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam
prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut
semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: <q>amabit <pb n="p.14"/>
sapiens, cupient ceteri,</q> tamen si uerum uelis, Aemiliane,
uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat
sapiens quam recordatur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>