<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in
iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in
accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus
ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
<quote rend="blockquote"><lb/>nam castum esse decet pium poetam
<lb/>ipsum, uersiculos nihil necesse est?</quote>
Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum
uorsibus muneraretur, ita scripsit: <q>lasciuus uersu, mente
pudicus eras,</q> quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius
etiam diui Adriani multa id genus legere me memini.
aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator
et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum,
quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus
quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare
peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe
natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>