<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1:10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris
de sertis et canticis compositum. hic illud etiam reprehendi
animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur,
ego eos Charinum et Critian appellitarim. eadem igitur
opera accusent C. Catul<add>l</add>um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam
scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam <pb n="p.11"/>
dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia
in uersu. e<del>t</del>quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus,
tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros
directis nominibus carmine suo prostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum
amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens
nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin
uocat. sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et
busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus,
uerum longe austerior ut putat Serranis et Curiis et
Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo
doceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia;
nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni
deussit. disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum
Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
<lb/>
                  <foreign xml:lang="grc">ἀστὴρ πρὶν μὲν ἔλαμπες ἐνὶ ξωοῖσιν Ἑῷος·
<lb/>νῦν δὲ θανὼν λάμπεις Ἕσπερος ἐν φθιμένοις.</foreign>
item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros
coniuncto carmine:
<quote rend="blockquote"><lb/><foreign xml:lang="grc">νῦν ὅτε μηδὲν Ἄλεξις ὅσον μόνον εἶφ᾽ ὅτι καλός,
<lb/>ὦπται καὶ πάντῃ πᾶσι περιβλέπεται.</foreign><pb n="p.12"/><lb/><foreign xml:lang="grc">θυμέ,</foreign><note><foreign xml:lang="grc">τί</foreign></note><foreign xml:lang="grc">μηνύεις κυσὶν ὀστέον</foreign>; <foreign xml:lang="grc">εἶτ᾽ ἀνιήσει
<lb/>ὕστερον. οὐχ οὕτω Φαῖδρον ἀπωλέσαμεν;</foreign></quote>
ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione
Syracusano si dixero, finem faciam: <foreign xml:lang="grc">ὦ ἐμὸν ἐκμήνας θυμὸν
ἔρωτι Δίων</foreign>.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>