<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.pr.2-9.pr.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.pr.2-9.pr.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="pr" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodest hominibus aut ceteri, qui eo genere fuerunt victores, nisi quod,
dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt nobilitatem.
Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis
ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis
culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus
recentes et floridos edunt fructus. e quibus qui a teneris
aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis 
mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus
praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum
sedes eos dedicandos iudicari.</p><p>Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad vitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam, quemadmodum
ab eo explicata sit, ponam. locus aut ager paribus lateribus si erit quadratus eumque oportuerit duplicare, quod
opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non
invenitur, eo descriptionibus linearum emendatius reperitur.
est autem eius rei haec demonstratio. quadratus locus,
qui erit longus et latus pedes denos, efficit areae pedes c.
si ergo opus fuerit eum duplicare id est pedum <hi rend="scp">CC</hi> item
e paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum
latus eius quadrati fiat, ut ex eo <hi rend="scp">CC</hi> pedes duplicationibus
areae respondeant. id autem numero nemo potest invenire.
namque si <hi rend="scp">XIIII</hi> constituentur, erunt multiplicati pedes <hi rend="scp">CXCVI</hi>, si <hi rend="scp">XV</hi>, pedes <hi rend="scp">CCXXV</hi>.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes <hi rend="scp">X</hi> quod fuerit,
linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti
dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae
pedum quinquagenûm, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus paribus lateribus describatur. ita
quam magna duo trigona in minore quadrato quinquagenûm pedum linea diagonio fuerint designata, eadem
magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore 
erunt effecta. hac ratione duplicatio grammicis rationibus
ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina,
explicata est.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus
inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam
facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus
et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
namque si sumantur regulae tres, e quibus una sit pedes
<hi rend="scp">III</hi>, altera pedes <hi rend="scp">IIII</hi>, tertia pedes <hi rend="scp">V</hi>, eaeque regulae inter
se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis
schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam.
ad eas autem regularum singularum longitudines si singula
quadrata paribus lateribus describantur, quod erit trium
latus, areae habebit pedes <hi rend="scp">VIIII</hi>, quod <hi rend="scp">IIII</hi>, <hi rend="scp">XVI</hi>, quod <hi rend="scp">V</hi> erit, <hi rend="scp">XXV</hi>.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Ita quantum areae pedum numerum duo quadrata
ex tribus pedibus longitudinis laterum et quattuor efficiunt,
aeque tantum numerum reddit id unum ex quinque descriptum. id Pythagoras cum invenisset, non dubitans a
Musis se in ea inventione monitum, maximas gratias agens
hostias dicitur his immolavisse. ea autem ratio, quemadmodum in multis rebus et mensuris est utilis, etiam in
aedificiis scalarum aedificationibus, uti temperatas habeant graduum librationes, est expedita.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Si enim altitudo contignationis ab summa coaxatione ad imum libramentum
divisa fuerit in partes tres, erit earum quinque in scalis
scaporum iusta longitudine inclinatio. <add>quare</add> quam magnae
fuerint inter contignationem et imum libramentum altitudinis partes tres, quattuor a perpendiculo recedant et
ibi conlocentur inferiores calces scaporum. ita si erunt 
temperatae, <add>libratae</add> et graduum ipsarum scalarum erunt
conlocationes. item eius rei erit subscripta forma.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia
fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id, quod exponam, videtur esse expressum. nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum
auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam
fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam
et aurum ad sacomam adpendit redemptori. is ad tempus
opus manu factum subtiliter regi adprobavit et ad sacomam pondus coronae visus est praestitisse.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id
coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de
eo cogitationem. tunc is, cum haberet eius rei curam,
casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet,
animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum
aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem
explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit
gaudio motus de solio et nudus vadens domum <add>uni</add>versis
significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat <foreign xml:lang="grc">eu(/rhka eu(/rhka</foreign>.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas
aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et
alteram ex argento. cum ita fecisset, vas amplum ad
summa labra implevit aquae, in quo demisit argenteam
massam. cuius quanta magnitudo in vasum depressa est,
tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus
factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, 
quo prius fuerat, ad labra aequaretur. ita ex eo invenit,
quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>