<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.1.14-9.3.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:9.1.14-9.3.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Si ergo res et ratio et testimonium poetae veteris id ostendit,
non puto aliter oportere iudicari, nisi quemadmodum de
ea re supra scriptum habemus.</p><p>Iovis autem inter Martis et Saturni circinationem currens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus pervolat cursum. item reliquae stellae, quo maiore absunt
spatio ab extremo caelo proxumamque habent terrae circinationem, celerius <add>pervagari</add> videntur, quod quaecumque earum minorem circinationem peragens saepius subiens praeterit superiorem.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Quemadmodum, si in rota, qua figuli utuntur, inpositae fuerint septem formicae canalesque
totidem in rota facti sint circum centrum imo adcrescentes
ad extremum, in quibus hae cogantur circinationem facere,
verseturque rota in alteram partem, necesse erit eas contra
rotae versationem nihilominus adversus itinera perficere,
et quae proximum centrum habuerit, celerius pervagari,
quaeque extremum orbem rotae peragat, etiamsi aeque
celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo
tardius perficere cursum: similiter astra nitentia contra
mundi cursum suis itineribus perficiunt circumitum, sed
caeli versatione redundationibus referuntur cotidiana temporis circumlatione.
</p></div><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>Esse autem alias stellas temperatas, alias ferventes,
etiamque frigidas haec esse causa videtur, quod omnis
ignis in superiora loca habet scandentem flammam. ergo
sol aethera, qui est supra se, radiis exurens efficit candentem, in quibus locis habet cursum Martis stella; itaque
fervens ab ardore solis efficitur. Saturni autem, quod
est proxima extremo mundo tangit<add>que</add> congelatas caeli
regiones, vehementer est frigida. ex eo Iovis, cum inter
utriusque circumitiones habeat cursum, a refrigeratione
caloreque earum medio convenientes temperatissimosque
habere videtur effectus.</p><p>De zona <hi rend="scp">XII</hi> signorum et septem astrorum contrario
opere ac cursu, quibus rationibus et numeris transeunt e
signis in signa, et circumitum eorum, uti a praeceptoribus
accepi, exposui; nunc de crescenti lumine lunae deminutioneque, uti traditum est nobis a maioribus, dicam. 
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit,
ita est professus: pilam esse ex dimidia parte candentem,
reliqua habere caeruleo colore. cum autem cursum itineris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam
radiis et impetu caloris corripi convertique candentem
propter eius proprietatem luminis ad lumen. cum autem
ea vocata ab solis orbi superiora spectent, tunc inferiorem
partem eius, quod candens non sit, propter aeris similitudinem obscuram videri. cum ad perpendiculum ea sit
ad eius radios, totum lumen ad superiorem speciem retineri, et tunc eam vocari primam.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea
ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam
vocari. cotidiana autem versationis remissione tertiam,
quartam in dies numerari. septimo die, <add>cum</add> sol sit ad
occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio
distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere
ad terram. inter solem vero et lunam cum distet totum
mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad
occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam
<hi rend="scp">XIIII</hi> die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris
mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire
sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere
rationes. 
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore
magno rationes varietatis disciplinis de eadem <add>re</add> reliquit,
exponam. non enim latet lunam <add>non</add> suum propriumque
habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu
recipere splendorem. namque luna de septem astris circulum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur.
ita quot mensibus sub rotam solis radiosque uno die, antequam praeterit, latens obscuratur. cum est cum sole, nova
vocatur. postero autem die, quo numeratur secunda, praeteriens ab sole visitationem facit tenuem extremae rotundationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et plus
inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad diem
septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli
regiones, dimidia lucet, et eius quae ad solem pars spectat, ea est inluminata.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Quarto autem decumo die, cum in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena
et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum
spatium mundi distans consistit contra et impetu solis
totius orbis in se recipit splendorem. septumo decumo
die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem. vicensimo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter
caeli medias regiones, et id quod spectat ad solem, id
habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum faciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub radios
solis, et ita menstruas perficit rationes.</p><p>Nunc, ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget et minuit dierum et horarum spatia, dicam.
</p></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Namque cum  arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, perficit aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam
tauri sidusque vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars
prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum
ingreditur in geminos exorientibus vergiliis, magis crescit
supra terram et auget spatia dierum. deinde <add>e</add> geminis
cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale
tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancro sunt attributae.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>E pectore autem leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas
partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis
reditque in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone
transiens in virginem progrediensque ad sinum vestis eius
contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus
habet, cursus rationem. e virgine autem progrediens per
sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae
parte <hi rend="scp">VIII</hi> perficit aequinoctium autumnale; qui cursus
aequat eam circinationem, quae fuerat in arietis signo.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus
vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum. e scorpione cum percurrendo init in
sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii,
quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam,
brevissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate
diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno
autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii
longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est 
in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem
cursum. ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia.</p><p>Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra
zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>