<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:6.1.8-6.2.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:6.1.8-6.2.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Hoc autem verum esse, ex umidis naturae locis graviora
fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animadvertere. calices duo in una fornace aeque cocti aequoque
pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur. ex his
unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur;
tunc utrique tangantur. cum enim ita factum fuerit,
largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere
non poterunt esse. ita et hominum corpora uno genere
figurationis et una mundi coniunctione concepta alia
propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex
acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad
consiliorum cogitationes; septentrionales autem gentes
infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore
refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse
a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum exhaustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime
moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab
mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita
non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Cum sint autem meridiane nationes animis acutissimis infinitaque 
sollertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur, ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole animorum virtutes; qui vero refrigeratis nascuntur regionibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis
virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine considerantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur.
cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo conlocata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus disparatae, veros inter spatium totius orbis terrarum regionesque medio mundi populus Romanus possidet fines.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia
gentes. quemadmodum enim Iovis stella inter Martis ferventissimam et Saturni frigidissimam media currens temperatur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meridianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et
invictas habet laudes. itaque consiliis refringit barbarorum
virtutes, forti manu meridianorum cogitationes. ita divina
mens civitatem populi Romani egregia temperataque regione conlocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus
caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae
gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque
rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem
et expeditam monstrationem.</p><p>Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab
natura rerum dispositas animadvertere, exposui et, quemadmodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat
<del>ad gentium figuras</del> constituere aedificiorum qualitates,
dixi; itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter
explicabo.
</p></div></div><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones. cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit
et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum
aut speciem <add>detractionibus aut</add> adiectionibus temperaturas <add>et</add> efficere, cum de symmetria sit detractum
aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Alia enim ad manum species esse videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dissimilis in aperto, in quibus magni iudicii est opera, quid tandem sit faciundum. non enim veros videtur habere
visus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo mens.
quemadmodum etiam in scaenis pictis videntur columnarum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae
prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana.
similiter in navibus remi, cum sint sub aqua directi, tamen
oculis infracti videntur; et quatenus eorum partes tangunt
summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi,
cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam
raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes
imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Hoc autem sive simulacrorum inpulsu seu radiorum
ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus, utraque ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum  habeat aspectus.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Cum ergo, quae sunt vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non
puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut
necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant,
sed ita, uti nihil in his operibus desideretur. haec autem
etiam ingeniorum acuminibus, non solum doctrinis efficiuntur.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum,
<del>a qua sumatur sine dubitatione commutatio</del> deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis
<add>et latitudinis</add>, cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio,
uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius.
de qua, quibus rationibus efficiatur, est mihi pronuntiandum, primumque de cavis aedium, uti fieri debeant, dicam.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>