<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:3.4.4-3.5.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1:3.4.4-3.5.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Gradus in fronte constituendi ita sunt, uti sint semper inpares; namque cum dextro pede
primus gradus ascendatur, item in summo templo primus
erit ponendus. crassitudines autem eorum graduum ita
finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores
dodrante sint conlocatae; sic enim durus non erit ascensus.
retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales
nec plus quam bipedales faciendae videntur. item si circa
aedem gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum
erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae,
lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris,
conveniant. stylobatam ita oportet exaequari, uti habeat
per medium adiectionem per scamillos inpares; si enim ad
libellam dirigetur, alveolatum oculo videbitur. hoc autem,
ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro
forma et demonstratio erit descripta.
</p></div></div><div type="textpart" n="5" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>His perfectis in suis locis spirae conlocentur, eaeque ad
symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho
sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam
Graeci <foreign xml:lang="grc">e)kfora/n</foreign> vocitant, habeant <hi rend="scp">S</hi> extantem: ita tum lata et longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>Altitudo  eius, si atticurges erit, ita dividatur, ut superior pars
tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho
relinquatur. dempta plintho reliquum dividatur in partes
quattuor, fiatque superior torus quartae; reliquae tres aequaliter dividantur, et una sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quam Graeci <foreign xml:lang="grc">troxi/lon</foreign> dicunt.
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Sin autem ionicae erunt faciendae, symmetriae earum sic erunt constituendae, uti latitudo spirae quoqueversus sit columnae
crassitudinis adiecta <add>e</add> crassitudine quarta et octava. altitudo ita uti atticurges; item et eius plinthos; reliquumque
praeter plinthum, quod erit tertia pars crassitudinis columnae, dividatur in partes septem: inde trium partium
torus, qui est in summo; reliquae quattuor partes dividendae
sunt aequaliter, et una pars fiat cum suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur; sed inferior maior apparebit, ideo quod habebit ad
extremam plinthum proiecturam. astragali faciendi sunt
octavae partis trochili. proiectura erit spirae pars octava
et sexta decuma pars crassitudinis columnae.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae
in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae, angulares autem quaeque e regione earum futurae
sunt in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes interiores, quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum
latus habeant conlocatum, exteriores autem partes †uti
dicant se earum contracturam. sic enim erunt figurae compositionis aedium contractura eius tali ratione exactae.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>Scapis columnarum statutis capitulorum ratio <add>sic est
habenda.</add> si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, 
uti, quam crassus imus scapus fuerit addita octava decuma
parte scapi, abacus habeat longitudinem et latitudinem;
crassitudinem cum volutis eius dimidiam. recedendum
autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus
volutarum parte duodevicensima et eius dimidia. tunc
crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et
secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae
cathetoe dicuntur. tunc ex novem partibus et dimidia una
pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo volutis constituantur.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>Tunc ab linea, quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem <add>alia</add>
recedat unius et dimidiatae partis latitudine. deinde hae
lineae dividantur ita, ut quattuor partes et dimidia sub
abaco relinquantur. tunc in eo loco, qui locus dividit
quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi <add>conlocetur</add> signeturque ex eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex
octo partibus est. ea erit oculi magnitudine, et in ea catheto respondens diametros agatur. tunc ab summo sub
abaco inceptum <add>schema volutae</add> in singulis tetrantorum
actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem, qui subest, conveniat.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi
scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars.
proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram
oculi magnitudinem. pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum
in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat. axes
volutarum ne crassiores sint quam oculi magnitudo, volutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem.
haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae
sunt ab minimo ad pedes <hi rend="scp">XXV</hi>. quae supra erunt, reliqua
habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem
erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta
parte <hi rend="scp">VIIII</hi>, uti, quo minus habuerit altior columna contractum,
eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam et in latitudine suae partis adiectionem.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>