<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:126</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:126</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="126" subtype="section"><ab>Quia nosti venerem tuam, superbiam
                        captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine
                        comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia,
                        quo incessus arte<note>arte <hi rend="italics">Dousa:</hi> tute.</note>
                        compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod
                        formam prostituis, ut<pb xml:id="p.278"/> vendas? Vides me: nec auguria novi
                        nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores
                        colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet<note>cogitet <hi rend="italics">Burmann:</hi> cogites.</note> scio. Sive ergo nobis
                        vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas,
                        effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris,
                        accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec
                        libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos.
                        Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae
                        ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra
                        quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” <lb type="paragraph"/>Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam
                        “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum
                        schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam
                        succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint
                        matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum,
                        nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem
                        libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae
                        superbiam et matrona ancillae humilitatem. <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> ut in platanona
                        perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius
                        tunicam flexitque se<pb xml:id="p.280"/> in eum daphnona, qui ambulationi
                        haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat,
                        mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius
                        possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo
                        flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
                        capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia
                        et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra
                        lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles
                        habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor
                        intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc
                        primum Dorida vetus amator contempsi <gap reason="lost"/> “ <lg><l part="I">Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis</l><l part="M">inter caelicolas fabula muta taces?</l><l part="I">Nunc erat a torva submittere cornua fronte,</l><l part="M">nunc pluma canos dissimulare tuos.</l><l part="I">Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,</l><l part="M">iam tua flammifero membra calore fluent <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>