<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:121-140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:121-140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="121" subtype="section"><ab><lg><l>Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram</l><l>conatus rupto tellurem solvit hiatu.</l><l>Tune Fortuna levi defudit pectore voces:</l><l>'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,</l><l>si modo vera mihi fas est impune profari,</l><l>vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat</l><l>pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas,</l><l>Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi</l><l>muneribusque meis irascor. Destruet istas</l><l>idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi</l><l>quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.</l><l>Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos</l><l>Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.</l><l>Iam fragor armorum trepidantes personat aures.</l><l>EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra</l><l>Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.</l><l>Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum</l><l>atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus</l><l>sufficiet simulacra virum traducere cumba;</l></lg><pb xml:id="p.262"/><lg><l>classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,</l><l>pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:</l><l>ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="122" subtype="section"><ab><lg><l>Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco</l><l>intremuit nubes elisosque abscidit ignes.</l><l>Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto</l><l>telluris pavitans fraternos palluit ictus.</l><l>Continuo clades hominum venturaque damna</l><l>auspiciis patuere deum. Namque ore cruento</l><l>deformis Titan<note>Titan <hi rend="italics">Delbenius:</hi>
                                    titubans.</note> vultum caligine texit:</l><l>civiles acies iam tum spectare<note>spectare <hi rend="italics">Crusius:</hi> spirare (spitare <hi rend="italics">Bernensis.</hi>)</note> putares.</l><l>Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus</l><l>et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant</l><l>verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim</l><l>flumina per notas ibant morientia ripas.</l><l>Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem</l><l>sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur</l><l>ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit.</l><l>Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis</l><l>umbrarum facies diro stridore minantur.</l><l>Fax stellis comitata novis incendia ducit,</l><l>sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.</l><l>Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes</l><l>quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore</l><l>Gallica proiecit, civilia sustulit arma.</l><l>Alpibus aeriis, ubi Graio numine<note>numine <hi rend="italics">Reiske:</hi> nomine.</note> pulsae</l><l>descendunt rupes et se patiuntur adiri,</l></lg> ” “ <pb xml:id="p.264"/>
                        <lg><l>est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura</l><l>claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit.</l><l>caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti<note>adulti <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi> adusti <hi rend="italics">other MSS.</hi></note></l><l>mansuescit radiis, non verni temporis aura,</l><l>sedglacie concreta rigent hiemisque pruinis:</l><l>totum ferre potest umeris minitantibus orbem.</l><l>Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto</l><l>optavitque<note>optavit <hi rend="italics">margin ofL:</hi>
                                    oravit.</note> locum, summo de vertice montis</l><l>Hesperiae campos late prospexit et ambas</l><l>intentans cum voce manus ad sidera dixit:</l><l>'Iuppiter omnipotens, et te,<note>te <hi rend="italics">Buecheler:</hi> tu <hi rend="italics">L:</hi> eu <hi rend="italics">O.</hi></note> Saturnia tellus,</l><l>armis laeta meis olimque onerata triumphis,</l><l>testor, ad has acies invitum accersere Martem,</l><l>invitas me ferre manus. Sed vulnere cogor, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                            </l><l>pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo,</l><l>dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes</l><l>Alpibus excludo, vincendo certior exsul.</l><l>Sanguine Germano sexagintaque triumphis</l><l>esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret,</l><l>aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae</l><l>ac viles operae, quorum est mea Roma noverca.</l><l>At<note>at <hi rend="italics">Heinsius: ut.</hi></note> reor, haud
                                impune, nec hanc sine vindice dextram</l><l>vinciet ignavus. Victores ite furentes,</l><l>ite mei comites, et causam dicite ferro.</l><l>Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una</l><l>impendet clades. Reddenda est gratia vobis,</l><l>non solus vici. Quare, quia poena tropaeis</l><l>imminet et sordes meruit victoria nostra,</l></lg>
                        <pb xml:id="p.266"/>
                        <lg><l>iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum</l><l>et temptate manus. Certe mea causa peracta est:</l><l>inter tot fortes armatus nescio vinci.'</l><l>Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales</l><l>omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.</l><l>Nec non horrendi nemoris de parte sinistra</l><l>insolitae voces flamma sonuere sequenti.</l><l>Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe</l><l>crevit et aurato praecinxit fulgure vultus.</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="123" subtype="section"><ab><lg><l>Fortior ominibus movit Mavortia signa</l><l>Caesar et insolitos gressu prior occupat ausus.</l><l>Prima quidem glacies et cana vincta pruina</l><l>non pugnavit humus mitique horrore quievit.</l><l>Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos</l><l>et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,</l><l>incaluere nives. Mox flumina montibus altis</l><l>undabant modo nata, sed haec quoque—iussa putares—</l><l>stabant,et vincta fluctus stupuere ruina,<note>ruina <hi rend="italics">Reiske:</hi> pruina.</note></l><l>et paulo ante lues iam concidenda iacebat.</l><l>Tum vero male fida prius vestigia lusit</l><l>decepitque pedes; pariter turmaeque virique</l><l>armaque congesta strue deplorata iacebant.</l><l>Ecce etiam rigido concussae flamine nubes</l><l>exonerabantur, nec rupti turbine venti</l><l>derant aut tumida confractum grandine caelum.</l><l>Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant,</l></lg><note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note><lg><l>et concreta gelu ponti velut unda ruebat.</l><l>Victa erat ingenti tellus nive victaque caeli</l><l>sidera, victa suis haerentia flumina ripis;</l><l>nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam</l></lg><pb xml:id="p.268"/><lg><l>horrida securis frangebat gressibus arva,</l><l>qualis Caucasea decurrens arduus arce</l><l>Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore,</l><l>cum se verticibus magni demisit Olympi</l><l>et periturorum disiecit<note>disiecit <hi rend="italics">Gulielmus:</hi> deiecit.</note> tela Gigantum.</l><l>Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces,</l><l>interea volucer motis conterrita pinnis</l><l>Fama volat summique petit iuga celsa Palati</l><l>atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:</l><l>iam classes fluitare mari totasque per Alpes</l><l>fervere Germano perfusas sanguine turmas.</l><l>Arma, cruor, caedes, incendia totaque bella</l><l>ante oculos volitant. Ergo pulsata tumultu</l><l>pectora perque duas scinduntur territa causas.</l><l>Huic fuga per terras, illi magis unda probatur</l><l>et patria pontus iam tutior. Est magis arma</l><l>qui temptare velit fatisque iubentibus uti.</l><l>Quantum quisque timet, tantum fugit. Ocior ipse</l><l>hos inter motus populus, miserabile visu,</l><l>quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.</l><l>Gaudet Roma fuga, debellatique Quirites</l><l>rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.</l><l>Ille manu pavida natos tenet, ille penates</l><l>occultat gremio deploratumque relinquit</l><l>limen et absentem votis interficit hostem.</l><l>Sunt qui coniugibus maerentia pectora iungant,</l><l>grandaevosque patres onerisque ignara iuventus</l><l>id pro quo metuit, tantum trahit. Omnia secum</l><l>hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:</l></lg> ” “ <pb xml:id="p.270"/>
                        <lg><l>ac velut ex alto cum magnus inhorruit auster</l><l>et pulsas evertit aquas, non arma ministris,</l><l>non regimen prodest, ligat alter pondera pinus,</l><l>alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:</l><l>hic dat vela fugae Fortunaeque omnia credit.</l><l>Quid tam parva queror? Gemino cum consule Magnus,</l><l>ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis</l><l>et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem</l><l>luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus</l><l>et veneratus erat submissa Bosporos unda,</l><l>pro pudor, imperii deserto nomine fugit,</l><l>ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.</l></lg> ” “ </ab></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><ab><lg><l>Ergo tanta lues divum quoque numina vicit,<note>vicit <hi rend="italics">Hermann:</hi> vidit.</note></l><l>consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem</l><l>mitis turba deum terras exosa furentes</l><l>deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.</l><l>Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos</l><l>abscondit galea victum caput atque relicto</l><l>orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.</l><l>Huic comes it submissa Fides et crine soluto</l><l>Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.</l><l>At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,</l></lg><pb xml:id="p.272"/><lg><l>emergit late Ditis chorus, horrida Erinys</l><l>et Bellona minax facibusque armata Megaera</l><l>Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.</l><l>Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,</l><l>sanguineum late tollit caput oraque mille</l><l>vulneribus confossa cruenta casside velat;</l><l>haeret detritus laevae Mavortius umbo</l><l>innumerabilibus telis gravis, atque flagranti</l><l>stipite dextra minax terris incendia portat.</l><l>Sentit terra deos mutataque sidera pondus</l><l>quaesivere suum; namque omnis regia caeli</l><l>in partes diducta ruit. Primumque Dione</l><l>Caesaris acta sui ducit, comes additur illi</l><l>Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.</l><l>Magnum<note>Magnum <hi rend="italics">cod. Messaniensis:</hi>
                                    Magnaque <hi rend="italics">other MSS.</hi></note> cum Phoebo
                                soror et Cyllenia proles</l><l>excipit ac totis similis Tirynthius actis.</l><l>Intremuere tubae ac scisso Discordia crine</l><l>extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore</l><l>concretus sanguis, contusaque lumina flebant,</l><l>stabant aerati<note>aerati <hi rend="italics">L:</hi> irati <hi rend="italics">O.</hi></note> scabra rubigine dentes,</l><l>tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,</l><l>atque inter torto laceratam pectore vestem</l><l>sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.</l></lg> ” “ ” “ <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,</l><l>alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,</l></lg>
                        <pb xml:id="p.274"/>
                        <lg><l>unde omnes terras atque omnia litora posset</l><l>aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,</l><l>atque has erumpit furibundo pectore voces:</l><l>Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,</l><l>sumite et in medias immittite lampadasurbes.</l><l>Vincetur, quicunque latet; non femina cesset,</l><l>non puer aut aevo iam desolata senectus;</l><l>ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.</l><l>Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,</l><l>Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.</l><l>Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,</l><l>non frangis portas, non muris oppida solvis</l><l>thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri</l><l>Romanas arces? Epidamni moenia quaere</l><l>Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'</l><l>Factum est in terris, quicquid Discordia iussit.</l></lg> ” “ ” <lb type="paragraph"/>Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate
                        verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio
                        refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam
                        heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex
                        praescripto ergo consilii communis exaggerata<pb xml:id="p.276"/> verborum
                        volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus. <pb ed="org"/> Qui statim opes suas <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. <lb type="paragraph"/>Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi
                        sollicitant <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="125" subtype="section"><ab>dum haec magno tempore Crotone
                        aguntur <gap reason="lost"/> et Eumolpus felicitate plenus prioris fortunae
                        esset oblitus statim adeo, ut suis iactaret, neminem gratiae suae ibi posse
                        resistere impuneque suos, si quid deliquissent in ea urbe, beneficio
                        amicorum laturos. Ceterum ego, etsi quotidie magis magisque superfluentibus
                        bonis saginatum corpus impleveram putabamque a custodia mei removisse vultum
                        Fortunam, tamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causam, et
                        “quid” aiebam “<lb type="paragraph"/>si callidus captator exploratorem in
                        Africam miserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quid, si etiam
                        mercennarius <del>Eumolpi</del> praesenti felicitate lassus indicium ad
                        amicos detulerit totamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nempe
                        rursus fugiendum erit et tandem expugnata paupertas nova mendicitate
                        revocanda. Dii deaeque, quam male est extra legem viventibus: quicquid
                        meruerunt, semper exspectant.<gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="126" subtype="section"><ab>Quia nosti venerem tuam, superbiam
                        captas vendisque amplexus, non commodas. Quo enim spectant flexae pectine
                        comae, quo facies medicamine attrita et oculorum quoque mollis petulantia,
                        quo incessus arte<note>arte <hi rend="italics">Dousa:</hi> tute.</note>
                        compositus et ne vestigia quidem pedum extra mensuram aberrantia, nisi quod
                        formam prostituis, ut<pb xml:id="p.278"/> vendas? Vides me: nec auguria novi
                        nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores
                        colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet<note>cogitet <hi rend="italics">Burmann:</hi> cogites.</note> scio. Sive ergo nobis
                        vendis quod peto, mercator paratus est, sive quod humanius est, commodas,
                        effice ut beneficium debeamus. Nam quod servum te et humilem fateris,
                        accendis desiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calent, nec
                        libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos.
                        Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae
                        ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea: usque ab orchestra
                        quattuordecim transilit et in extrema plebe quaerit quod diligat.” <lb type="paragraph"/>Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam
                        “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum
                        schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam
                        succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint
                        matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum,
                        nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem
                        libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae
                        superbiam et matrona ancillae humilitatem. <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> ut in platanona
                        perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius
                        tunicam flexitque se<pb xml:id="p.280"/> in eum daphnona, qui ambulationi
                        haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat,
                        mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius
                        possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo
                        flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices
                        capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia
                        et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra
                        lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles
                        habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor
                        intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc
                        primum Dorida vetus amator contempsi <gap reason="lost"/> “ <lg><l part="I">Quid factum est, quod tu proiectis, Iuppiter, armis</l><l part="M">inter caelicolas fabula muta taces?</l><l part="I">Nunc erat a torva submittere cornua fronte,</l><l part="M">nunc pluma canos dissimulare tuos.</l><l part="I">Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus,</l><l part="M">iam tua flammifero membra calore fluent <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="127" subtype="section"><ab>Delectata illa risit tam blandum,
                        ut videretur mihi plenum os extra nubem luna proferre. Mox digitis
                        gubernantibus vocem “Si non fastidis” inquit “femi<pb xml:id="p.282"/> nam
                        ornatam et hoc primum anno virum expertam, concilio tibi, o iuvenis,
                        sororem. Habes tu quidem et fratrem, neque enim me piguit inquirere, sed
                        quid prohibet et sororem adoptare? Eodem gradu venio. Tu tantum dignare et
                        meum osculum, cum libuerit, agnoscere.” “Immo” inquam ego “per formam tuam
                        te rogo, ne fastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Invenies
                        religiosum, si te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templum Amoris
                        gratis accedere, dono tibi fratrem meum.” “Quid? tu”<note>quid tu <hi rend="italics">Pithoeus:</hi> quidni.</note> inquit illa “donas mihi
                        eum, sine quo non potes vivere, ex cuius osculo pendes, quem sic tu amas,
                        quemadmodum ego te volo?” Haec ipsa cum diceret, tanta gratia conciliabat
                        vocem loquentis, tam dulcis sonus pertemptatum mulcebat aëra, ut putares
                        inter auras canere Sirenum concordiam. Itaque miranti <del>et</del> toto
                        mihi caelo clarius nescio quid relucente libuit deae nomen quaerere. “Ita”
                        inquit “non dixit tibi ancilla mea me Circen vocari? Non sum quidem Solis
                        progenies, nec mea mater, dum placet, labentis mundi cursum detinuit. Habebo
                        tamen quod caelo imputem, si nos fata coniunxerint. Immo iam nescio quid
                        tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causa Polyaenon Circe amat:
                        semper inter haec nomina magna fax surgit. Sume ergo amplexum, si placet.
                        Neque est<pb xml:id="p.284"/> quod curiosum aliquem extimescas: longe ab hoc
                        loco frater est.” Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus
                        pluma deduxit in terram vario gramine indutam. “ <lg><l>Idaeo quales fudit de vertice flores</l><l>terra parens, cum se concesso<note>concesso <hi rend="italics">Sambucus:</hi> confesso.</note> iunxit amori</l><l>Iuppiter et toto concepit pectore flammas:</l><l>emicuere rosae violaeque et molle cyperon,</l><l>albaque de viridi riserunt lilia prato:</l><l>talis humus Venerem molles clamavit in herbas,</l><l>candidiorque dies secreto favit amori.</l></lg> ” <lb type="paragraph"/>In hoc gramine pariter compositi mille osculis
                        lusimus, quaerentes voluptatem robustam <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="128" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> “Quid est?” inquit
                        “numquid te osculum meum <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        offendit? Numquid spiritus ieiunio marcens?<note>marcenls <hi rend="italics">Buecheler:</hi> macer.</note> Numquid alarum negligens sudor?
                            Aut<note>Aut <hi rend="italics">Buecheler: puto.</hi></note> si haec non
                        sunt, numquid Gitona times?” Perfusus ego rubore manifesto etiam si quid
                        habueram virium, perdidi, totoque corpore velut luxato<note>luxato <hi rend="italics">Jungermann:</hi> laxato.</note> quaeso “inquam
                        regina, noli suggillare miserias. Veneficio contactus sum” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Dic, Chrysis, sed verum: numquid indecens sum?
                        Numquid incompta? Numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Noli
                        decipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus.” Rapuit deinde tacenti
                        speculum, et postquam omnes vultus temptavit, quos solet inter amantes risus
                        fingere, excussit vexatam solo vestem raptimque aedem Veneris intravit. Ego
                        contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare
                        animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem. <pb xml:id="p.286"/> “ <lg><l><pb ed="org"/> Nocte soporifera veluti cum somnia ludunt</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>errantes oculos effossaque protulit aurum</l><l>in lucem tellus: versat manus improba furtum</l><l>thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora</l><l>et mentem timor altus habet, ne forte gravatum</l><l>excutiat gremium secreti conscius auri:</l><l>mox ubi fugerunt elusam gaudia mentem</l><l>veraque forma redit, animus, quod perdidit, optat</l><l>atque in praeterita se totus imagine versat <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>“Itaque hoc nomine tibi gratias
                        ago, quod me <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> Socratica
                        fide diligis. Non tam intactus Alcibiades in praeceptoris sui lecto iacuit”
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="129" subtype="section"><ab>“<lb type="paragraph"/>Crede mihi,
                        frater, non intellego me virum esse, non sentio. Funerata est illa pars
                        corporis, qua quondam Achilles eram <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Veritus puer, ne in secreto deprehensus daret
                        sermonibus locum, proripuit se et in partem aedium interiorem fugit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>cubiculum autem meum Chrysis intravit
                        codicillosque <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> mihi
                        dominae suae reddidit, in quibus haec erant scripta: Circe Polyaeno salutem.
                        Si libidinosa essem, quererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago.
                        In umbra voluptatis diutius lusi. Quid tamen agas, quaero, et an tuis
                        pedibus perveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulare
                        posse. Narrabo tibi, adulescens, paralysin cave. Nunquam ego aegrum tam
                        magno periculo vidi; medius fidius iam peristi. Quod si idem frigus genua
                        manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas.<pb xml:id="p.288"/>
                        Quid ergo est? Etiam si gravem iniuriam accepi, homini tamen misero non
                        invideo medicinam. Si vis sanus esse, Gitonem roga. Recipies, inquam, nervos
                        tuos, si triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinet, non timeo, ne
                        quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi nec fama mentitur.
                        Vale, si potes.” <lb type="paragraph"/>Ut intellexit Chrysis perlegisse me
                        totum convicium,“Solent” inquit “haec fieri, et praecipue in hac civitate,
                        in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura
                        agetur. Rescribe modo blandius dominae animumque eius candida humanitate
                        restitue. Verum enim fatendum est: ex qua hora iniuriam accepit, apud se non
                        est.” </ab></div><div type="textpart" n="130" subtype="section"><ab>Libenter quidem parui ancillae
                        verbaque codicillis talia imposui: “Polyaenos Circae salutem. Fateor me,
                        domina, saepe peccasse; nam et homo sum et adhuc iuvenis. Nunquam tamen ante
                        hunc diem usque ad mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid
                        iusseris, merui. Proditionem feci, hominem occidi, templum violavi: in haec
                        facinora quaere supplicium. Sive occidere placet, ferro meo venio, sive
                        verberibus contenta es, curro nudus ad dominam. Illud unum memento, non me
                        sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quis hoc turbaverit,
                        nescio. Forsitan animus antecessit corporis moram, forsitan dum omnia
                        concupisco, voluptatem tempore consumpsi. Non invenio, quod feci. Paralysin
                        tamen cavere iubes: tanquam ea<note>ea <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            iam.</note> maior fieri<pb xml:id="p.290"/> possit, quae abstulit mihi,
                        per quod etiam te habere potui. Summa tamen excusationis meae haec est:
                        placebo tibi, si me culpam emendare permiseris” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Dimissa cum eiusmodi pollicitatione
                        Chryside curavi <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus,
                        mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure
                        cervicibus, hausi parcius merum. Hinc ante somnum levissima ambulatione
                        compositus sine Gitone cubiculum intravi. Tanta erat placandi cura, ut
                        timerem, ne latus meum frater convelleret.</ab></div><div type="textpart" n="131" subtype="section"><ab> Postero die, cum sine offensa
                        corporis animique consurrexissem, in eundem platanona descendi, etiam si
                        locum inauspicatum timebam, coepique inter arbores ducem itineris exspectare
                        Chrysidem. Nec diu spatiatus consederam, ubi hesterno die fueram, cum illa
                        intus venit<note>intus venit <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            intervenit.</note> comitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit,
                        “Quid est” inquit “fastose, ecquid bonam mentem habere coepisti?” <lb type="paragraph"/>Illa de sinu licium protulit varii coloris filis
                        intortum cervicemque vinxit meam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit
                        digito frontemque repugnantis signavit. . . <lb type="paragraph"/>Hoc
                        peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum,
                        quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare
                        coepit inguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque
                        aniculae ingenti motu repleverunt. At illa<pb xml:id="p.292"/> gaudio
                        exsultans “Vides” inquit “Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?”
                            <gap reason="lost"/> “ <lg><l><pb ed="org"/> Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l>et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus</l><l>et circum tonsae trepidanti vertice pinus.</l><l>Has inter ludebat aquis errantibus amnis</l><l>spumeus et querulo vexabat rore lapillos.</l><l>Dignus amore locus: testis silvestris aedon</l><l>atque urbana Procne, quae circum gramina fusae</l><l>ac molles violas cantu sua furta<note>furta <hi rend="italics">Buecheler:</hi> sura <hi rend="italics">or</hi>
                                    rura.</note> colebant <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Premebat illa resoluta marmoreis cervicibus
                        aureum torum myrtoque florenti quietum . . . verberabat. Itaque ut me vidit,
                        paululum erubuit, hesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis
                        omnibus secundum invitantem consedi, ramum super oculos meos posuit, et
                        quasi pariete interiecto audacior facta “Quid est” inquit “paralytice?”
                        ecquid hodie totus venisti? “Rogas” inquam ego “potius quam temptas?”
                        Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque ad
                        satietatem osculis fruor <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="132" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> Ipsa corporis
                        pulchritudine me ad se vocante trahebat <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> ad venerem. Iam pluribus osculis
                        collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris
                        invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam
                        fecerant <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad
                        ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet
                            catomidiari.<note>catomidiari <hi rend="italics">Salmasius:</hi>
                            catarogare.</note> Nec contenta mulier tam gravi iniuria<pb xml:id="p.294"/> mea convocat omnes quasillarias familiaeque
                        sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis,
                        nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus
                                sputisque<note><hi rend="italics">Buecheler would insert</hi>
                            obrutus.</note>
                        <gap reason="lost"/> extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos,
                        Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis
                        dominae hilaritatem confuderit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte
                        contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton.
                            <pb ed="org"/> Quod solum igitur salvo <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> pudore poteram, contingere languorem
                        simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi
                        omnium malorum causa fuerat: “ <lg><l>ter corripui terribilem manu bipennem,</l><l>ter languidior coliculi repente thyrso</l><l>ferrum timui, quod trepido male dabat usum.</l><l>Nec iam poteram, quod modo conficere libebat;</l><l>namque illa metu frigidior rigente bruma</l><l>confugerat in viscera mille operta rugis.</l><l>Ita non potui supplicio caput aperire,</l><l>sed furciferae mortifero timore lusus</l><l>ad verba, magis quae poterant nocere, fugi.</l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Erectus igitur in cubitum hac fere oratione
                        contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam
                        ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in
                        caelo positum ad inferos traheres? <pb ed="org"/> Ut traduceres <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> annos primo florentes
                        vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi
                        apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi,<pb xml:id="p.296"/> “ <lg><l><pb ed="org"/>illa solo fixos oculos aversa tenebat, <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note></l><l>nec magis incepto vultum sermone movetur</l><l>quam lentae salices lassove papavera collo.</l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita
                        paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod
                        oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad
                        cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox
                        perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “<lb type="paragraph"/>mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod
                        in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum
                        saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, <pb ed="org"/> et
                        quidam tragici oculos suos tanquam <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> audientes castigant? Podagrici pedibus suis male
                        dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos,
                        quicquid doloris habent, in pedes deferunt: <lb type="paragraph"/>“ <lg><l part="I"><pb ed="org"/> Quid me constricta spectatis fronte
                                Catones</l><l part="M">damnatisque novae simplicitatis opus?</l><l part="I">Sermonis puri non tristis gratia ridet,</l><l part="M">quodque facit populus, candida lingua refert.</l><l part="I">Nam quis concubitus, Veneris quis gaudia nescit?</l><l part="M">Quis vetat<note>vetat <hi rend="italics">Dousa:</hi>
                                    petat.</note> in tepido membra calere toro?</l><l part="I">Ipse pater veri doctos Epicurus amare<note>doctos— — amare
                                        <hi rend="italics">Dousa:</hi> doctus — — in
                                arte.</note></l><l part="M">iussit, et hoc vitam dixit habere <foreign xml:lang="grc">te/los</foreign>
                                <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ”” <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> “Nihil est hominum inepta
                        persuasione falsius nec <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        ficta severitate ineptius”. . <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="133" subtype="section"><ab><pb ed="org"/> Hac declamatione
                        finita Gitona voco et “Narra <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> mihi” inquam “frater, sed tua fide,: ea nocte, qua te
                        mihi Ascyltos subduxit, usque in iniuriam vigilavit,<pb xml:id="p.298"/> an
                        contentus fuit vidua pudicaque nocte?” Tetigit puer oculos suos
                        conceptissimisque iuravit verbis sibi ab Ascylto nullam vim factam <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Positoque in limine genu sic deprecatus sum numina
                        versu: “ <lg><l>Nympharum Bacchique comes, quem pulchra Dione</l><l>divitibus silvis numen dedit, inclita paret</l><l>cui Lesbos viridisque Thasos, quem Lydus adorat</l><l>semper ovans<note>septifluus <hi rend="italics">most MSS.:</hi>
                                    semperflavius <hi rend="italics">cod. Bernensis</hi>: vestifluus
                                        <hi rend="italics">Turnebus:</hi> semper ovans <hi rend="italics">Buecheler.</hi></note> templumque
                                    suis<note>suis <hi rend="italics">Jungermann:</hi> tuis.</note>
                                imponit Hypaepis:</l><l>hue ades etBacchi tutor Dryadumque voluptas,</l><l>et timidas admitte preces. Non sanguine tristi</l><l>perfusus venio, non templis impius hostis</l><l>admovi dextram, sed inops et rebus egenis</l><l>attritus facinus non toto corpore feci.</l><l>Quisquis peccat inops, minor est reus. Hac prece quaeso,</l><l>exonera mentem culpaeque ignosce minori,</l><l>et quandoque mihi fortunae arriserit hora,</l><l>non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras,</l><l>sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras</l><l>corniger et querulae fetus<note>fetus <hi rend="italics">Sambucus:</hi> festus.</note> suis, hostia lactens.</l><l>Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem</l><l>circa delubrum gressum feret ebria pubes <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Dum haec ago curaque sollerti deposito meo
                        caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis,
                        extraque vestibulum me iniecta manu duxit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="134" subtype="section"><ab>“Quae striges comederunt nervos
                        tuos, aut quod <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        purgamentum nocte calcasti in trivio aut cadaver? Ne<pb xml:id="p.300"/> a
                        puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in
                        clivo, et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipse peccare, mihi
                        deos iratos excitasti”<note>excitasti <hi rend="italics">Wouwer:</hi>
                            extricasti.</note>
                        <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil
                        recusantem <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> perduxit
                        impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil
                        respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum
                        verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset.
                        Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus
                        obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu
                        confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus
                        coepit accusare, donec intervenit sacerdos. <lb type="paragraph"/>“Quid vos”
                        inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? <pb ed="org"/>
                        Utique die feriarum, quo <note place="marg"><hi rend="italics">O</hi></note>
                        etiam lugentes rident.” <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>“O” inquit
                        “Oenothea, hunc adulescentem quem <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> vides: malo astro natus est; nam neque puero neque
                        puellae bona sua vendere potest. <pb ed="org"/> Nunquam tu hominem <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> tam infelicem vidisti:
                        lorum in aqua, non inguina habet. <pb ed="org"/> Ad summam, qualem putas
                        esse, qui de Circes <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        toro sine voluptate surrexit?” <pb ed="org"/> His auditis Oenothea <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> inter utrumque consedit
                        motoque diutius capite “Istum” inquit “<lb type="paragraph"/>morbum sola sum
                        quae emendare scio. Et ne <hi rend="italics">me</hi> putetis perplexe agere,
                        rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“ <lg><l part="I">nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:</l></lg>
                        <pb xml:id="p.302"/>
                        <lg><l><pb ed="org"/> Quicquid in orbe vides, paret mihi. Florida
                                tellus,</l><l>cum volo, siccatis arescit languida sucis,</l><l>cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa</l><l>Niliacas iaculantur aquas. Milli pontus inertes</l><l>submittit fluctus, zephyríque tacentia ponunt</l><l>ante meos sua flabra pedes. Mihi flumina parent</l><l>Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.</l><l>Quid leviora loquor? Lunae descendit imago</l><l>carminibus deducta meis, trepidusque furentes</l><l>flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.</l><l>Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit</l><l>virgineis exstincta sacris, Phoebeia Circe</l><l>carminibus magicis socios mutavit Vlixis,</l><l>Proteus esse solet quicquid libet. His ego callens</l><l>artibus Idaeos frutices in gurgite sistam</l><l>et rursus fluvios in summo vertice ponam.</l></lg> ”” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="135" subtype="section"><ab>Inhorrui ego tam fabulosa
                        pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Ergo” exclamat Oenothea “imperio parete” <gap reason="lost"/> detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac
                        me semel iterumque basiavit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>Oenothea mensam veterem posuit in medio
                        altari, <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> quam vivis
                        implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata
                        refecit. Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat,
                        fumoso parieti reddidit. <pb ed="org"/> Mox incincta quadrato pallio <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> cucumam ingentem foco
                        apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad
                        usum reposita <pb ed="org"/> et sincipitis vetustissima particula mille
                            <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        <pb xml:id="p.304"/> plagis dolata. <pb ed="org"/> Ut solvit ergo licio
                        pannum, partem <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        leguminis super mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio ego
                        imperio granaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manu segrego. At
                        illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter
                        spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque
                        rerum quasdam artes:“ <lg><l>Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro,</l><l>nec iam calcato radiabat marmore terra</l><l>muneribus delusa suis, sed crate saligna</l><l>impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae</l><l>pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.<note>actu <hi rend="italics">margin of L:</hi> astu <hi rend="italics">or</hi> hastu.</note></l><l>Hinc molli stillae lacus et de caudice lento</l><l>vimineae lances maculataque testa Lyaeo.</l><l>At paries circa palea satiatus inani</l><l>fortuitoque luto clavos<note>clavos <hi rend="italics">Sambucus:</hi>
                                    clavus.</note> numerabat agrestes,</l><l>et viridi iunco gracilis pendebat harundo.</l><l>Praeterea quae fumoso suspensa tigillo</l><l>conservabat opes humilis casa, mitia sorba</l><l>inter odoratas pendebant texta coronas</l><l>et thymbrae veteres et passis uva racemis:</l><l>qualis in Actaea quondam fuit hospita terra,</l><l>digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis</l><l>Battiadae vatis mirandam tradidit aevo <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="136" subtype="section"><ab>Dum illa carnis etiam paululum
                        delibat <gap reason="lost"/> et dum coaequale natalium suorum sinciput in
                        carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae<pb xml:id="p.306"/>
                        staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum
                        mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem
                        restinguit. <pb ed="org"/> Vexat cubitum ipsa stipite ardenti <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> faciemque totam excitato
                        cinere perfundit. Consurrexi <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> equidem turbatus anumque non sine risu erexi <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><hi rend="italics">L</hi><pb ed="org"/> Statimque, ne
                        res aliqua sacrificium moraretur, ad reficiendum ignem in viciniam cucurrit
                            <gap reason="lost"/> “ <lg><l><pb ed="org"/> Itaque ad casae ostiolum processi <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <note place="marg"><hi rend="italics">O</hi></note>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/>cum ecce tres anseres sacri <pb ed="org"/> qui, ut puto medio<note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi><pb ed="org"/><hi rend="italics">L</hi></note> die solebant ab anu
                        diaria exigere, <pb ed="org"/> impetum in <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> me faciunt foedoque ac veluti rabioso
                        stridore circumsistunt trepidantem. Atque alius tunicam meam lacerat, alius
                        vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, dux ac magister
                        saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu. Oblitus itaque
                        nugarum pedem mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere
                        manu. Nec satiatus defunctorio ictu, morte me anseris vindicavi:“ <lg><l>Tales Herculea Stymphalidas arte coactas</l><l>ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis</l><l>Harpyias, cum Phineo maduere veneno</l><l>fallaces epulae. Tremuit perterritus aether</l><l>planctibus insolitis, confusaque regia caeli <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> Iam reliqui revolutam passimque
                        per totum effusam <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in
                        templum, cum ego praeda simul atque <del>hac</del> vindicta gaudens post
                        lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto<pb xml:id="p.308"/> diluo. Deinde convicium verens abeundi formavi
                        consilium, collectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum
                            superaveram<note>superaveram <hi rend="italics">Turnebus:</hi>
                            liberaveram orlibaveram.</note> cellulae limen, cum animadverto
                        Oenotheam cum testo ignis pleno venientem. Reduxi igitur gradum proiectaque
                        veste, tanquam exspectarem morantem, in aditu steti. Collocavit illa ignem
                        cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare
                        coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege
                        siccatis. “Quid” porro “tu” inquit “me absente fecisti, aut ubi est faba?”
                        Ego, qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, ordine illi totum
                        proelium exposui, et ne diutius tristis esset, iacturae pensionem anserem
                        obtuli. Quem <pb ed="org"/> anus ut vidit, tam magnum aeque clamorem <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> sustulit, ut putares
                        iterum anseres limen intrasse. </ab></div><div type="textpart" n="137" subtype="section"><ab>Confusus itaque et novitate
                        facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius
                        quam mei misereretur. At illa complosis manibus “Scelerate” inquit “etiam
                        loqueris? Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi delicias,
                        anserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihil egisse, si
                        magistratus hoc scierint, ibis in crucem. Polluisti sanguine domicilium meum
                        ante hunc diem inviolatum, fecistique ut me, quisquis voluerit inimicus,
                        sacerdotio pellat.” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/><pb ed="org"/> “Rogo” inquam “noli clamare: ego tibi
                        pro ansere <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note>
                        struthocamelum reddam” <gap reason="lost"/>
                        <pb xml:id="p.310"/>
                        <lb type="paragraph"/>Dum haec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum
                        complorat, interim Proselenos cum impensa sacrificii venit, visoque ansere
                        occiso sciscitata causam tristitiae et ipsa flere vehementius coepit meique
                        misereri, tanquam patrem meum, non publicum anserem, occidissem. Itaque
                        taedio fatigatus “rogo” inquam “expiare manus pretio liceat<note>liceat <hi rend="italics">Dousa:</hi> licet.</note>
                        <gap reason="lost"/> si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem. Ecce
                        duos aureos pono, unde possitis et deos et anseres emere.” Quos ut vidit
                        Oenothea, “ignosce” inquit “adulescens, sollicita sum tua causa. Amoris est
                        hoc argumentum, non malignitatis. Itaque dabimus operam, ne quis sciat. Tu
                        modo deos roga, ut illi facto tuo ignoscant.” “ <lg><l part="M"><pb ed="org"/> Quisquis habet nummos, secura
                                    navigat<note>navigat <hi rend="italics">Vincentius:</hi>
                                    naviget.</note> aura</l></lg>
                        <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note>
                        <lg><l part="M">fortunamque suo temperat arbitrio.</l><l part="I">Uxorem ducat Danaen ipsumque licebit</l><l part="M">Acrisium iubeat credere quod Danaen.</l><l part="I">Carmina componat, declamet, concrepet omnes</l><l part="M">et peragat causas sitque Catone prior.</l><l part="I">Iurisconsultus “parret, non parret” habeto</l><l part="M">atque esto quicquid Servius et Labeo.</l><l part="I">Multa loquor: quod vis, nummis praesentibus opta,</l><l part="M">et veniet. Clausum possidet area Iovem <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Infra manus meas camellam vini posuit, et cum
                            <note place="marg"><hi rend="italics">L</hi></note> digitos pariter
                        extensos porris apioque lustrasset, abellanas nuces cum precatione mersit in
                        vinum. Et sive in summum redierant, sive subsederant, ex hoc<pb xml:id="p.312"/> coniecturam ducebat.<note>hoc <hi rend="italics">Goldast:</hi> hac coniecturam ducebat <hi rend="italics">Dousa:</hi> coniectura dicebat.</note> Nec me fallebat inanes
                        scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves
                        autem et plenas integro fructu ad ima deferri. <lb type="paragraph"/>Recluso
                        pectore extraxit fartissimum<note>fartissimum <hi rend="italics">Heinsius:</hi> fortissimum.</note> iecur et inde mihi futura
                        praedixit. <lb type="paragraph"/>Immo, ne quod vestigium sceleris
                        superesset, totum anserem laceratum verubus confixit epulasque etiam lautas
                        paulo ante, ut ipsa dicebat, perituro paravit <gap reason="lost"/> “ <lg><l>Volabant inter haec potiones meracae <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="138" subtype="section"><ab>Profert Oenothea scorteum
                        fascinum, quod ut oleo et minuto pipere atque urticae trito circumdedit
                        semine, paulatim coepit inserere ano meo <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque
                        inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum
                        coepit lenta manu caedere <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent,
                        eandem viam tentant et per aliquot vicos secutae fugientem “Prende furem”
                        clamant. Evasi tamen omnibus digitis inter praecipitem decursum cruentatis
                            <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc vel
                        cum periculo capitis persequi destinat” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simile?
                        Quid contra hanc Helene, quid Venus posset? Ipse Paris, dearum
                            litigantium<note>litigantium <hi rend="italics">Dousa:</hi>
                            libidinantium.</note> iudex, si hanc in compa<pb xml:id="p.314"/>
                        ratione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic donasset et deas.
                        Saltem si permitteretur osculum capere, si illud caeleste ac divinum pectus
                        amplecti forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent partes
                        veneficio, credo, sopitae. Nec me contumeliae lassant: quod verberatus sum,
                        nescio; quod eiectus sum, lusum puto. Modo redire in gratiam liceat” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><ab>Torum frequenti tractatione
                        vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem. “ <lg><l>Non solum me numen et implacabile fatum</l><l>persequitur. Prius Inachia Tirynthius ora</l><l>exagitatus onus caeli tulit, ante profanam</l><l>Laomedon gemini satiavit numinis iram,</l><l>Iunonem Peliassensit, tulit inscius arma</l><l>Telephus et regnum Neptuni pavit Vlixes.</l><l>Me quoque per terras, per cani Nereos aequor</l><l>Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi <gap reason="lost"/>
                            </l></lg> ” <lb type="paragraph"/>Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me
                        quaesisset. “Nemo” inquit “hodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud
                        inculta ianuam intravit, cumque diu mecum esset locuta et me accersito
                        sermone lassasset, ultimo coepit dicere, te noxam meruisse daturumque
                        serviles poenas, si laesus in querella perseverasset” <gap reason="lost"/>
                        <pb xml:id="p.316"/>
                        <lb type="paragraph"/>Nondum querellam finieram, cum Chrysis intervenit
                        amplexuque effusissimo me invasit et “Teneo te” inquit “qualem speraveram:
                        tu desiderium meum, tu voluptas mea, nunquam finies hunc ignem, nisi
                        sanguine exstinxeris” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi
                        dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam officio defuissem. Recte
                        ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem. Vix enim
                        posse fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><ab>Matrona inter primas honesta,
                        Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat,
                        tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et
                        per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum
                        venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique <gap reason="lost"/> credere se et vota sua. Illum esse solum in toto orbe
                        terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset.
                        Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut ilium loquentem audirent
                            <gap reason="lost"/> quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec
                        aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in
                        cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.
                        Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit
                        puellam invitare ad pigiciaca<note>pugesiaca <hi rend="italics">margin of
                                L.</hi></note> sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque
                        solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem,
                        periclitabatur totam paene tragoediam evertere. Itaque ut constaret mendacio
                        fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem,
                        Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret
                            positisque<pb xml:id="p.318"/> in pavimento manibus dominum lumbis suis
                        commoveret. Ille lente<note>lente <hi rend="italics">Scioppius:</hi>
                            lento.</note> parebat imperio puellaeque artificium pari motu
                        remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce
                        exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque
                        positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu,
                        etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem
                        perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi
                        temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis
                        doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>“Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum
                        Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis
                        reddidit mihi, quod manus irata praeciderat, ut scias me gratiosiorem esse
                        quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli
                        tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut
                        plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/> “Socrates, deorum hominumque <gap reason="lost"/> ,
                        gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius
                        turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est
                        commodius quam semper cum sapientia loqui.” <lb type="paragraph"/>“Omnia”
                        inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in
                        malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde
                        levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis
                        in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non
                        caperentur nisi spei aliquid morderent”. . <pb xml:id="p.320"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>