<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:115</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:115</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="115" subtype="section"><ab>Audimus murmur insolitum et sub
                        diaeta magistri quasi cupientis exire beluae gemitum. Persecuti igitur sonum
                        invenimus Eumolpum sedentem membranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati
                        ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem
                        iubemusque bonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et “Sinite
                        me” inquit “sententiam explere; laborat carmen in fine.” Inicio ego
                        phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam
                        mugientem <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus
                        maerentes, cibisque naufragio corruptis<pb xml:id="p.242"/> utcunque curati
                        tristissimam exegimus noctem. Postero die, cum poneremus consilium, cui nos
                        regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad
                        litus deferri. Substiti ergo tristis coepique umentibus<note>umentibus <hi rend="italics">margin ed. of Tornaesius:</hi> viventibus.</note>
                        oculis maris fidem inspicere et “Hunc forsitan” proclamo “in aliqua parte
                        terrarum secura exspectat uxor, forsitan ignarus tempestatis filius aut
                            pater;<note>pater <hi rend="italics">Buecheler:</hi> patrem.</note>
                        utique reliquit aliquem, cui proficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia
                        mortalium, haec vota magnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat.”
                        Adhuc tanquam ignotum deflebam, cum inviolatum os fluctus convertit in
                        terram, agnovique terribilem paulo ante et implfacablem Licham pedibus meis
                        paene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel
                        iterumque manibus pectus et “Ubi nunc est” inquam “iracundia tua, ubi
                        impotentia tua? nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante
                        iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus
                        habes. Ite nunc mortales, et magnis cogitationibus pectora implete. Ite
                        cauti, et opes fraudibus captas per mille annos disponite. Nempe hic proxima
                        luce patrimonii sui rationes inspexit, nempe diem etiam, quo venturus esset
                        in patriam, animo suo fixit.<note>fixit <hi rend="italics">Oeveringius:</hi>
                            finxit.</note> Dii deaeque, quam longe a destinatione sua iacet. Sed non
                        sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem arma decipiunt,
                        illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit. Ille vehiculo
                        lapsus properantem spiritum excussit, cibus avidum strangu<pb xml:id="p.244"/> lavit, abstinentem frugalitas. Si bene calculum ponas, ubique naufragium
                        est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura. Tanquam intersit,
                        periturum corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus an mora. Quicquid
                        feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt.
                        Tanquam melius ignis accipiat; immo hanc poenam gravissimam credimus, ubi
                        servis irascimur. Quae ergo dementia est, omnia facere, ne quid de nobis
                        relinquat sepultura?” <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/>Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibus
                        adolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facit, oculos ad arcessendos
                        sensus longius mittit <gap reason="lost"/>
                        <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>