<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:108</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:108</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="108" subtype="section"><ab>Obstupueram ego supplicii metu
                        pavidus, nec quid in re manifestissima dicerem, inveniebam turbatus <gap reason="lost"/> et deformis praeter spoliati capitis dedecus
                        superciliorum etiam aequalis cum fronte calvities, ut nihil nec facere
                        deceret nec dicere. Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et
                        liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube
                        confudit, in odium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se, ut quisquam
                        ingenuos contra fas legemque contaminet, interpellatque saevientium minas
                        non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellanti mercennarius comes et
                        unus alterque infirmissimus vector, solacia magis litis quam virium auxilia.
                        Nec quicquam pro me deprecabar, sed intentans in oculos Tryphaenae manus
                        usurum me viribus meis clara liberaque voce clamavi, ni abstineret a Gitone
                        iniuriam mulier damnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur
                        audacia mea iratior Lichas, indignaturque quod ego relicta mea causa tantum
                        pro alio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensa totiusque
                        navigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramenta sua
                        nobis et ipse armatus distribuit, illinc Tryphaenae<pb xml:id="p.222"/>
                        familia nudas expedit manus, ac ne ancillarum quidem clamor aciem destituit,
                        uno tantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiante, sinon
                        desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamen perseverat
                        dimicantium furor, illis pro ultione, nobis pro vita pugnantibus. Multi ergo
                        utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex
                        proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur. Tune fortissimus Giton ad
                        virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum
                        causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione.
                        Saepius ego cultrum tonsorium super iugulum meum posui, non magis me
                        occisurus, quam Giton, quod minabatur, facturus. Audacius tamen ille
                        tragoediam implebat, quia sciebat se illam habere novaculam, qua iam sibi
                        cervicem praeciderat. <pb ed="org"/> Stante ergo utraque acie, cum appareret
                            <note place="marg"><hi rend="italics">LO</hi></note> futurum non
                        tralaticium bellum, aegre expugnavit gubernator, ut caduceatoris more
                        Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patrio fide
                        praetendit ramum oleae a tutela navigii raptum, atque in colloquium venire
                        ausa“ <lg><l>“Quis furor” exclamat “pacem convertit in arma?</l><l>Quid nostrae meruere manus? Non Troius heros</l><l>hac in classe vehit decepti pignus Atridae,</l><l>nec Medea furens fraterno sanguine pugnat.</l><l>Sed contemptus amor vires habet. Ei mihi, fata</l><l>hos inter fluctus quis raptis evocat armis?</l></lg>
                        <pb xml:id="p.224"/>
                        <lg><l>Cui non est mors una satis? Ne vincite pontum</l><l>gurgitibusque feris alios imponite fluctus.”</l></lg> ” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>