<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:107</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2:107</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="107" subtype="section"><ab>“Me, ut puto, hominem non ignotum,
                        elegerunt ad hoc officium <del>legatum</del> petieruntque, ut se
                        reconciliarem aliquando amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has
                        plagas incidisse, cum omnis vector nihil prius quaerat, quam cuius se
                        diligentiae credat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitas, et patimini
                        liberos homines ire sine iniuria, quo destinant. Saevi quoque
                        implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia
                        fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid ultra petitis aut
                        quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes ingenui, honesti,
                        et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando coniuncti. Si
                        mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione<pb xml:id="p.218"/> laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam
                        videtis. Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria
                        poenarum lege proscriptos.” Interpellavit deprecationem
                            supplicii<note>supplicii <hi rend="italics">Buecheler:</hi>
                            supplicis.</note> Lichas et “Noli” inquit “causam confundere, sed impone
                        singulis modum. Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus
                        capita? Vultum enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde,
                        si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris,
                        absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem
                        quaesisse, qua nostrae animadversionis impetum eluderes. Nam quod invidiam
                        facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide, ne deteriorem facias
                        confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt?
                        At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos
                        laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.” Resolvit
                        Eumolpos tam iniquam declamationem et “Intellego” inquit “nihil magis obesse
                        iuvenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento
                        incidisse videntur in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures
                        vestras perveniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim antequam
                        conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior
                        ventus distulit curationis propositum. Nec tamen putaverunt ad rem
                        pertinere, ubi inciperent, quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem
                            navigan<pb xml:id="p.220"/> tium noverant.” “Quid” inquit Lichas
                        “attinuit supplices radere? Nisi forte miserabiliores calvi solent esse.
                        Quamquam quid attinet veritatem per interpretem quaerere? quid dicis tu,
                        latro? quae salamandra supercilia tua exussit? cui deo crinem vovisti?
                        pharmace, responde.” <lb type="paragraph"/></ab></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>