<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:9.12.1-9.12.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:9.12.1-9.12.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="9"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum
                                    bellum omnia,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quae deinde evenerunt, non in animis solum sed prope in oculis
                                    esse, et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia,
                                    inter quae se media lapsos <hi rend="italics">via</hi> victoriae
                                    possessionem pace incerta mutasse et beneficii et maleficii
                                    occasione amissa pugnaturos cum eis, quos potuerint in perpetuum
                                    vel inimicos tollere vel amicos facere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>adeoque nullodum certamine libatis viribus post Caudinam pacem
                                    animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium
                                    quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret et geri
                                    posse bellum Romani pro victoria certa haberent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. <choice><sic>Inter</sic><corr>inter</corr></choice> haec Satricani ad Samnites defecerunt,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium — fuisse et
                                    Satricanos cum iis satis constat — nocte occupata est. timor
                                    inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam, et quia pro aris
                                    ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat inbellis <choice><sic>multitude</sic><corr>multitudo</corr></choice> certamen, Fregellani sustinuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi
                                    sunt, incolumem abiturum, qui arma posuisset. ea spes remisit a
                                    certamine animos, et passim arma iactari coepta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis
                                    audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos
                                    circumdatos igni, nequiquam deos fidemque invocantes, Samnites
                                    concremaverunt. Consules,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam
                                    pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati
                                    custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas
                                    legiones.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne
                                    ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim
                                    amitteretur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>satis audebant, optimum visum <pb n="516"/> est committere rem
                                    fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem
                                    copias educunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>