<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.8.1-8.8.19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.8.1-8.8.19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et
                                    praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum
                                    intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum
                                    descensum in aciem est, ea severitas profuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud
                                    Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat. <choice><sic>Clipeis</sic><corr>clipeis</corr></choice> antea Romani usi sunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere;
                                    et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc postea <choice><sic>inanipulatim</sic><corr>manipulatim</corr></choice> structa acies coepit esse: postremo in plures ordines
                                    instruebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum
                                    habebat. Prima acies hastati erant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus
                                    levis vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves
                                    autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam
                                    habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus
                                    principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes,
                                    insignibus maxime armis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub
                                    signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo
                                    unus quisque tres partes habebat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>earum primam quamque <del>primum</del> pilum vocabant; tribus ex
                                    vexillis constabat; <del>vexillum</del> centum octoginta sex
                                    homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum
                                    militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris
                                    aetate factisque, tertium <pb n="460"/> accensos, minimae
                                    fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium
                                    primi pugnam inibant. si hastati profligare hostem non possent,
                                    pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes
                                    recipiebant. <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice><choice><sic>principun</sic><corr>principum</corr></choice> pugna erat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>hastati sequebantur. triarii sub vexillis considebant sinistro
                                    crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas subrecta cuspide in
                                    terra fixas, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> secus quam vallo saepta inhorreret acies,
                                    tenentes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, <hi rend="italics">gradun a</hi> prima acie ad triarios sensim
                                    referebant. inde rem ad triarios redisse, cum laboratur,
                                    proverbio <choice><sic>increbuit.</sic><corr>increbruit.</corr></choice></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes
                                    et hastatos recepissent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias unoque
                                    continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem
                                    incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos
                                    insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero,
                                    cernebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum,
                                    equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex
                                    Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant
                                    Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis,
                                    principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione,
                                    si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat.
                                    duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir
                                    peritusque militiae,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se,
                                    quia pares semper ordines duxerant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab
                                    consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui
                                    tutaretur eum ab uno destinato hoste. isque iuvenis in acie
                                    oblatus ex centurione Latino victoriam tulit. <pb n="461"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><choice><sic>Pugnatum</sic><corr>pugnatum</corr></choice> est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad <choice><sic>Veserm</sic><corr>Ueserim</corr></choice> ferebat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>