<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.3.1-8.3.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.3.1-8.3.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum
                                    censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos,
                                    velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra
                                    concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes
                                    occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus
                                    servatores suos bello Campanus aderat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>sed quamquam omnia de industria celabantur — priusquam moverentur
                                    Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant — , tamen per
                                    quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos
                                    indicia coniurationis eius Romam emanarunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo
                                    maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur,
                                    religio incessit ab eis, quorum inminutum imperium esset,
                                    comitia haberi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Valerius ac
                                    M. Fabius; <hi rend="italics">is</hi> creavit consules T.
                                    Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse
                                    constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dubie ad Romanos pervenisset. eadem aetas rerum magni
                                    Alexandri est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis,
                                    iuvenem fortuna morbo extinxit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dubia erat, tamen, tamquam de Samnitibus, non de se
                                    curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt,
                                    quibus imperarent, quae <pb n="453"/> vellent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>praetores <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium
                                    Cerceiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam
                                    Velitrasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad
                                    arma erant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>eos nominatim evocari placuit. haud cuiquam dubium erat, super
                                    qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores, quam
                                    Romam proficiscerentur, evocatos se ab senatu docent Romano, et
                                    quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat,
                                    referunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>