<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.28.1-8.28.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.28.1-8.28.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est,
                                    quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius faeneratoris
                                    simul libidinem simul crudelitatem insignem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum
                                    paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam
                                    elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum
                                    accenderunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p><del>ut</del> florem aetatis eius fructum adventicium crediti
                                    ratus, primo perlicere adulescentem sermone incesto est conatus;
                                    dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare
                                    atque identidem admonere fortunae;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis
                                    memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset,
                                    libidinem crudelitatemque conquerens faeneratoris,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate
                                    iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum
                                    respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
                                    et,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent,
                                    introeuntibus in curiam patribus laceratum iuvenis tergum,
                                    procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>victum eo die ob inpotentem iniuriam <pb n="485"/> unius ingens
                                    vinculum fidei; iussique consules ferre ad populum, ne quis,
                                    nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in <choice><sic>conpedibus</sic><corr>compedibus</corr></choice> aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona
                                    debitoris,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque in
                                    posterum, ne necterentur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>